Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ripa. Sed revera ille est legitimus sensus. Præsertim quia illa verba aliter leguntur secundum versionem Ambrosii Florentini, scilicet: Sunt enim plurimæ cœlestium spirituum militiæ, quæ mortalium nostrorum numerorum infirmum, brevemque modum longe transcendunt. Quæ aperte dictum sensum reddunt, quo non ex parte rerum numeratarum, sed ex parte numerantis hominis mortalis comparatio fit, scilicet, quia nostra numeratio non pervenit ad illum numerum, neque habet nomen, quo tantam multitudinem explicet. Quod non solum de numero rerum spiritualium, sed etiam de multitudine rerum corporalium, ut piscium maris, vel arenarum littoris ejus, vel hominum dici potest, juxta illud Apocal. 7: Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat. Addit vero D. Thomas, conjecturam jam tactam, quod Deus intendens perfectionem universi, ex rebus perfectioribus, et per se intentis plures producit, ut major sit in eis excellentia. Deinde addit proportionalem rationem, quia sicut corpora perfectiora in majori fecit magnitudine, ita res spirituales in multitudine auxit, quia non erant magnitudinis capaces. Quæ rationes impugnantur a Durando et defenduntur a Cajetano et aliis, sed non oportet in hoc immorari, quia solum adducuntur ut probabiles congruentiæ, vel conjecturæ, et ad hoc sufficientissimæ sunt. Modus etiam loquendi Scripturæ facit hanc sententiam verisimiliorem. Maxime cum Gregorio et Anselmo supra citati ex illis modis loquendi Scripturæ colligant, numerum Angelorum esse quasi infinitum nobis, licet Deo et Angelis ipsis finitus sit.

14. Utrum hæc comparatio secundum speciem, ac secundum numerum intelligatur. Dubitant autem moderni, an comparatio fiat inter Angelos, et res omnes corporeas etiam solo numero differentes, sed tantum secundum specierum materialium multitudinem. Nam D. Thomas cum distributione dixit: Omnem materialem multitudinem excedentes, ergo loquitur de omni multitudine, sive individuorum, sive specierum. Et ita Linconius, in d. cap. 14 Dionysii sentit, numerum Angelorum excedere numerum omnium individuorum corporalium, simul in quocumque tempore existentium. Alii sine limitatione de omnibus individuis, quocumque tempore futuris loquuntur, ut Pesantius refert. At vero Thomista communiter comparationem intelligunt fieri inter numerum Angelorum, et numerum specierum materialium. Imo etiam hoc limitat Bannez, ut

non intelligatur de omnibus naturis specificis, sed de illis duntaxat, quæ sunt partes primariæ universi, quia D. Thomas, ut ait, solum loquitur de naturis specificis, quæ propter seipsas intenduntur. Sed hoc nimis parum est, cum ex inferioribus tantum ordinibus Angelorum deputentur singuli Angeli custodes pro singulis speciebus rerum corporalium et præterea singuli pro singulis hominibus, et pro civitatibus, et provinciis, præter ingentem multitudinem superiorum Angelorum.

15. Sententia D. Thoma.-Ideoque ad minimum probabilius est, excedere numerum Angelorum omnes specificas naturas corporeas, ut docent Cajetanus, d. a. 3, et Ferrariensis 3, contr. Gent., cap. 92, alii moderni, sumuntque ex D. Thoma, eadem, 1 part., q. 112, art. 4, ad 2, quia dicit, naturas incorporeas superare naturas corporeas, quæ vox proprie de speciebus dicitur. Sed hoc videtur statim D. Thomas limitare, cum subdit: Nec hoc pro tanto dicitur, quod tantus solum sit Angelorum numerus, sed multo major, quia omnem materialem multitudinem excedit. Clarius ergo, lib. 2, contr. Gent., cap. 92, licet in ratione tertia absolute loquatur D. Thomas de omnibus corporibus, et de tota multitudine rerum materialium, nihilominus in ratione quarta limitat sermonem, et probationes ad species rerum materialium, et secundum hanc limitationem cætera loca exponere videtur. Et similiter, quæst. 7, dé Potent., a. 6, in fine corporis in prima ratione solum concludit, quod substantiæ incorporeæ omnem multitudinem specierum materialium transcendunt.

16. Vera sententia auctoris. Hic ergo dicendi modus simpliciter probabilior. Addendum vero occurrit, si inter Angelos dentur plures ejusdem speciei, ut infra probabiliter dicemus, credibile esse, numerum Angelorum excedere numerum essentiam individuorum corporalium, saltem eorum, quæ non omnino per accidens, sed aliquo modo per se distinguuntur. Duo enim genera individuorum in rebus materialibus considerari possunt. Quædam sunt, que per solam divisionem quantitatis continuæ multiplicantur, ut contingit in rebus homogeneis, ut sunt elementa, mixta omnia non viventia. Et hæc individua dico distingui quasi per accidens, ut plures ignes, lapides, arena, et cum his non censeo esse faciendam comparationem, quia est multiplicatio valde accidentaria, nam per se loquendo omnia illa unum individuum ingentis molis

componere deberent. Alia vero sunt, quæ per se requirunt distinctionem, quia certam magnitudinem et organisationem requirunt, ut sunt viventia, et præsertim animalia, et respectu horum probabile censeo, non solum species angelicas esse plures, quam talium rerum species, sed etiam data in speciebus Angelorum individuorum solo numero differentium multiplicatione, secundum illam excedere numerum individuorum spiritualium, numerum individuorum materialium, vel simul existentium, vel fortasse etiam successive: nam multiplicatio, quæ in materialibus sit per propagationem, in Angelis per creationem, ac simul sit. Excipio tamen individua speciei humanæ propter animarum nobilitatem et permanentiam. Non est enim verisimile in aliqua una specie angelica tot multiplicari individua, quot in humana specie, quidquid sit de cæteris. Si autem in speciebus angelicis non dantur plura individua, ut Thomista censent, sic melius eorum comparatio cum solis speciebus procedit.

CAPUT XII.

UTRUM OMNES ANGELI SINT EJUSDEM SPECIFICE NATURE, VEL INTER EOS ESSENTIALIS DISTINGTIO INVENIATUR?

1. Prima ratio dubitandi ex Patribus. Prima dubitandi ratio sumitur ex variis dictis sanctorum Patrum, asserentium, omnes Angelos esse ejusdem naturæ, vel essentiæ, quod absolute non nisi de rebus, ejusdem speciei dicitur, nemo enim dicet hominem et equum, imo neque leonem et equum esse ejusdem naturæ. Ita loquitur Basilius, lib. 3, contra Eun., in principio, ubi non solum dicit: Angeli omzes sicut appellationis unius, ita ejusdem sunt sunt naturæ inter se; sed etiam addit, licet sint dispares in dignitate et principatu, non ideo naturam alteram habere. Et tandem vult, sicut Spiritus sanctus est ejusdem individuæ naturæ cum Patre et Filio, ita Angelos inter se esse ejusdem naturæ communis. Unde videtur plane loqui de identitate naturæ proxime post numericam. Apertissime item Gregorius Nyssenus, de Opifi. hom., capit. 17, ait, licet in Angelis non sit propagatio, nihilominus ad infinita prope millia sic esse diffusos, ut et una et multi esse numero possint. Et in lib. de Orat. Domin., circa illa verba, Fiat voluntas ta sicut in cælo, de natura angelica et humana tanquam de duabus essentiis, et speciebus loquitur. Item Athanasius, orat. in id, omnia

mihi tradita sunt, et circa finem, cum dixisset, homines posse vocari homousion, quia ejusdem sunt naturæ, subdit: Angeli quoque inter se generis ratione, et cætera omnia cognata sunt, et ejusdem naturæ. Et in Quæst. ad Antioch., q. dicit, quod dæmon ab Angelo essentia non differt, sed voluntate. Et quæst. 4, dicit, Angelorum, Archangelorum, etc., una est essentia, sicut una est essentia hominum. Damascenus, cum lib. 2, de Fide, cap. 2, dixisset solum Deum scire, nobisque compertum non esse, utrum Angeli sint essentia dispares, vel æquales, nihilominus lib. de Decret. et placit., c. 1: Uniuscujusque speciei (inquit) una est natura, et omnium Angelorum una est natura, et omnium hominum, etc., et cap. 7: Incorpoream essentiam appello animum, Angelum, dæmonem, unumquodque enim istorum species est infirma. Et Anselmus, lib. 2: Cur Deus homo, cap. 21, dicit, Angelos esse ejusdem naturæ, licet non sint ejusdem generis, sicut homines, nec enim sunt omnes Angeli de uno Angelo; sicut omnes homines de uno homine, ubi significat ita esse Angelos unius naturæ, sicut homines, licet in modo multiplicationis differant.

2. Secunda ratio dubitandi, seu theologica conjectura. Secundo possumus theologicam conjecturam ex dictis facere: nam si quid esset, quod nos cogeret ad constituendam inter Angelos differentiam essentialem,maxime quia Scriptura, et Patres in illis distinguunt Hierarchias, et ordines Angelorum, et Archangelorum: sed ad hanc numerationem, et distinctionem non est necessaria distinctio essentialis, ergo non est a nobis admittenda. Major probatur, quia reliqua omnia, quæ Scriptura de Angelis tradit, omnibus communia sunt, et solum per illa nomina, vel æquivalentia distinctio aliqua ostenditur. Minor autem probatur tum ex dictis Patribus, qui distinctionem illam ordinum commemorantes, nihilominus essentialem distinctionem negant, vel saltem sentiunt, sine tali distinctione totam illam ordinum angelicorum seriem posse subsistere. Quod alias sentit Bernardus, lib. 5, de Consideratione, capit. 4 et 5, et Augustinus in Enchir., capit. 58, dum ait, quamvis nobis nota sint illa varia Angelorum nomina, ignorari autem a nobis, qualis sit illarum personarum differentia. Et similia habet in lib. contr. Priscillianist., c. 11. Consequentia denique probatur, quia seclusa auctoritate nulla est ratio, quæ ad essentialem differentiam inter Angelos constituendam inducat. Quin potius quo inter

Angelos fuerit major unitas, eo videtur corum status perfectior, quia unitas ad perfectionem pertinet, et ideo Deus summe unus est, ergo cum natura angelica non potuerit ad illam unitatem cum pluralitate personarum pervenire, quo fuerit magis una, eo erit perfectior. 3. Tertia ratio dubitandi ex Philosophia.Tertio argumentantur aliqui philosophice,quia in tanta simplicitate, quanta est in angelica natura, videtur impossibilis specierum multiplicatio, cum in attributis omnibus, et potentiis, intellectu scilicet, et voluntate, et in modo operandi conveniant. Et confirmatur, quia spiritualis substantia in duos gradus distincta est, rationalem, scilicet, et intellectualem, sed spiritus, seu anima rationalis non potest secundum speciem multiplicari, ergo nec spiritus intellectualis, seu angelica natura illius distinctionis capax erit. Atque ita sententiam hanc ex antiquis theologis docuit Guillelmus Parisiensis, in libr. de Uni., in 1 par., 2 partis, per multa capita, et Albertus Magnus, in sum. 2 p., tract. 2, quæst. 8, et non dissentit Bonaventura in 2, d. 3, art. 2, quæst. 1, hanc partem ut probabiliorem eligit.

4. Prima conclusio.-Possunt a Deo creari Angeli specie differentes.-Nihilominus dicendum est primo, potuisse a Deo creari Angelos specie differentes. Ita docuit in disp. 35 Metaphysicæ, sect. 3, art. 43, et fere nihil addendum occurrit, nec ibi dicta repetere oportet, quia res est clara, et videtur certissima. Eamque supponere videntur Patres, non solum qui de facto illam distinctionem admittunt, sed etiam Augustinus, Damascenus, et Bernardus, dum enim dubitant, vel ignorare se asserunt, an ita sit, supponunt profecto esse possibilem. Et omnes scholastici id pro comperto habent; et certe oppositum valde repugnat omnipotentiæ Dei; mirabile enim est, quod in omnibus inferioribus rerum gradibus potuerit Deus tot rerum species producere, et in supremo gradu intellectuali unam tantum in suo ordine completam creare voluerit. Dico autem completam in tali gradu, quia licet anima rationalis, et Angelus in illo gradu aliquo modo conveniant et inter se specie differant, tamen anima non est in illo gradu completa substantia, nec omnino a materia abstracta, cum essentialiter illam respiciat tanquam vera corporis forma. Quæ autem ratio, vel repugnantia ex parte completi gradus intellectualis dari potest, ob quam non possint intra illum species essentialiter distinctæ multiplicari: profecto nulla. Ergo si Deus non posset illas producere, esset ex

defectu suæ potentiæ, quod affirmare perinde est, atque ejus omnipotentiam negare. Minor probatur, quia si ex parte substantiæ creatæ spiritualis aliquid obstaret, aut esset simplicitas ejus, aut perfectio, nihil enim aliud excogitari potest at simplicitas non obstat, quia non est tanta, quæ non admittat compositionem aliquam vel ex esse, et essentia, vel ex natura, et supposito, et a fortiori ex genere et differentia, ut supra ostensum est: tum etiam quia simplicitas opposita compositioni ex materia, et forma, non excludit multiplicationem essentialem, quia ratio propria hujus distinctionis etiam in rebus sic compositis non est materia, sed forma, ergo multo melius reperiri potest in formis subsistentibus sine materia, vel ordine ad illam. Nec etiam obstat perfectio illius gradus, quia omnis natura angelica est finita, et ideo facile intelligi potest alia essentialiter perfectior. Quæ differentia a nobis per diversum operandi modum intelligi potest, et explicari, ut infra dicemus; imo hinc sumitur efficax argumentum, quia omnis substantia angelica finito modo participat perfectionem intellectualem Dei secundum modum connaturalem creaturæ, ergo potest facile intelligi esse possibilem superiorem substantiam spiritualem, quæ perfectiori modo essentiali divinam perfectionem in illo gradu participet, ergo ex parte talium substantiarum nihil repugnat, quod inter eas essentialis diversitas inveniatur, ergo neque ex parte Dei repugnare potest, ac proinde possibilis est talis diversitas, et multiplicatio.

5. Secunda conclusio.—Probabilius est dari in Angelis diversitatem specierum. - Dico secundo. Longe probabilius est, in gradu angelico inveniri plures spiritus specie et essentia substantialiter differentes. Ita docent D. Thomas cum omnibus suis sectatoribus, et Alensis, Scotus, Ægidius et alii, quos capite decimo tertio referemus. Ex Scriptura vero et Patribus pauca possumus in hujus assertionis confirmationem afferre. Nam ex illis solum habemus varia nomina, quibus varii ordines et Hierarchia sanctorum spirituum significantur: quanta vero vel qualis sit distinctio, quæ per illas voces significatur, nobis non explicant, neque ex ipsis vocibus nobis satis innotescit. Solum ergo possumus expendere aliqua verba, quibus in illis ordinibus distinguendis utuntur, quæ multo facilius et verisimilius explicantur et accommodantur, si inter ipsos angelicos ordines naturarum distinctio supponatur. Sed hoc argumentum in sequenti capite commodius pro

sequemur. Ponderari etiam potest, quod dicere solent Patres, Angelos recepisse gratiam juxta proportionem naturalium: nam per hoc supponunt inæqualitatem in naturis eorum ante omnem gratiam. Item dicunt, Luciferum fuisse perfectiorem cæteris, vel omnibus simpliciter, vel saltem omnibus alicujus vel aliquorum ordinum, perfectiorem, inquam, non tantum in gratia, sed etiam in natura et in vi, ac perspicacia intelligendi. Quod etiam significatur per varias metaphoras, in sensu vel mystico, vel secundario litterali Ezech. 28 et 31. Nam licet inter homines excessus ille, qui per illas metaphoras declaratur, facile intelligatur secundum dominationem et principatum, ac potestatem politicam et similes perfectiones externas vel humanas, tamen inter Angelos non videtur posse accommodari, nec sufficiens illius ratio reddi, nisi talis excessus perfectionis seu status in substantia seu essentia fundamentum habeat.

6. Denique supposita possibilitate hujus varietatis essentialis inter Angelos, multo magis consentaneum est pulchritudini universi, et consequenter etiam ordini divinæ sapientiæ, quod Angeli fuerint in magna varietate specierum creati. Primo quidem, quia distinctio et ordo specierum est per se, et magis auget perfectionem et nobilitatem universi, quam sola individuorum multiplicatio: ergo non solum hæc, sed illa maxime in angelico gradu esse debuit. Secundo quia multitudo specierum in inferioribus gradibus corporum, seu viventium mirum in modum ornat universum, divinamque sapientiam, bonitatem et potestatem ostendit: sed gradus substantiarum separatarum magis pertinet ad universi perfectionem, quam omnes inferiores, ergo maxime debuit in illo hæc varietas inveniri. Tertio quia in inferioribus invenimus inter extreme distantia in eodem gradu plures essentias medias, ut inter hominem et animalia imperfecta innumerabiles species animalium perfectorum et irrationalium, et sic de aliis, ergo multo magis inter Deum et hominem, qui sunt quasi extrema summe distantia in gradu intellectuali, debuerunt produci multi gradus naturarum intellectualium specie diversarum. Tandem quarto in corporibus cœlestibus et sideribus varietas specierum invenitur, cur ergo Lon etiam in Angelis, vel cœlorum motoribus, vel aliis dignioribus invenietur?

7. Respondetur ad Patrum testimonia in numero primo.—Ad secundam rationem dubitandi in numero secundo.—Ad testimonia ergo Sanc

torum in principio allegata imprimis dici potest, eos locutos fuisse de natura angelica tanquam de una specie instar humanæ, quia sicut id, in quo homines conveniunt, est in eis perfectissimum, ita Angeli in eo maxime conveniunt, quod in eis ad perfectionem simpliciter pertinet, ut est gradus intellectualis spiritualis, et omnino a materia abstractus. Et quia hoc fere solum de substantia Angelorum cognoscimus, ideo de illorum natura instar humanæ Sancti loquuntur. Et hinc etiam aliqui eorum in eam sententiam de unitate specifica Angelorum descendisse videntur, quod in re obscura et opinabili mirandum non est. Alii vero generaliter loquuntur de unitate naturæ angelicæ, vel abstrahendo a modo unitatis, vel dubitando quanta et qualis illa sit. Secundum vero argumentum petit, ut explicemus modum distinctionis inter Hierarchias et ordines Angelorum, cui petitioni in sequenti capite satisfaciemus. Ad tertium per primam assertionem responsum est.

8. Ad tertiam et ad ejus confirmationem in numero tertio. Ad confirmationem vero de unitate animæ rationalis respondetur negando paritatem rationis, quia anima rationalis est alterum extremum totius latitudinis gradus intellectus, infimum sane, ac extreme a Deo distans, et ideo in illo infimo gradu non fuit necessaria naturarum multiplicatio, sed individuorum sufficit, quæ imperfectioni illius extremi accommodata est: nam ex parte Dei, seu alterius extremi propter summam ejus perfectionem nulla multiplicatio naturæ necessaria, vel possibilis fuit. At vero angelicus ordo est medius inter hæc duo extrema, et ideo ad perfectionem et quasi ad complementum ejus, varietas naturarum necessaria fuit, ut declaratum est. Poterat hic disputari, an sint possibiles plures species formarum immaterialium et intellectualium informantium corpora? Sed præsenti instituto non est necessaria hæc quæstio, et fortasse in tractatu de anima attingetur. Nunc enim satis est, quod ad perfectionem illius gradus seu termini necessaria non est, nec intelligibilis secundum ordinem inferiorum corporum Deo institutum. Quia non videtur posse secundum debitum naturarum intellectualium ordinem aliqua intellectualis substantia uniri corpori, ut forma, nisi per illud possit cognitionem accipere: non potest autem anima per corpus cognitionem accipere, nisi sit capax cognitionis sensitivæ ad abstrahendam cognitionem intellectualem accommodatæ. In illo autem modo cognoscendi, vel non oportuit es

sentialem varietatem inveniri, quia imperfectus est, vel forte non potuit, quia nimis determinatus et particularis est.

CAPUT XIII.

AN TOTUS ANGELORUM NUMERUS IN TRES HIERAR

Angelis ordinem inferiorum et superiorum secundum varios dignitatum gradus, qui gradus et in tribus Hierarchiis prima, secunda et tertia constituuntur, et ita novem sunt ordines, qui Angeli, Archangeli, Principatus, Potestates, Dominationes, Virtutes, Throni, Cherubini, ac Seraphini nominantur. Hoc fundamentum

CHIAS, ET NOVEM CHOROS, SEU ORDINES CON- in communi sumptum abstrahendo a modo dis

VENIENTER DISTINGUATUR.

1. Quid sit Hierarchia et in quibus inveniatur.-Quid sit chorus seu ordo. Non possumus distinctionem Angelorum per genera, et species substantiales explicare, nisi prius varios eorum gradus, seu ordines dignitatum, prout a Scriptura et Patribus nobis traditi sunt, explicemus. De qua re separatim disseruit D. Thomas, 1 part., quæst. 108, et Magister cum Doctoribus, in 2, dist. 9. Ex quibus oportet supponere nomen Hierarchiæ, et Angelis, et hominibus commune esse, significat enim juxta Græci nominis etymologiam idem, quod facit principatus, id est, collectionem personarum aliquo modo sacrarum sub aliquo Principe. Unde nec in rebus irrationabilius inveniri potest, quia non sunt capaces principatus proprii, aut dignitatis sacræ, nec etiam Deo propter trinitatem personarum attribui potest, cum inter illas, nec sit principatus, nec ordo dignitatum, ut recte D. Thomas, supra art. 1, notavit cum Dionysio, cap. 3, de cœlesti Hierarchia, dicente, Deum extra et supra omnem esse Hierarchiam nam omnis Hierarchia ad illius imitationem et similitudinem existit. Ideoque frustra Bonaventura et Gabriel, supra Hierarchiam distinguunt in creatam, et increatam, nulla est enim increata; creata vero, et in cœlo, et in terra invenitur, non tamen in inferno, ubi neque est aliquid sacrum, que ullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Quomodo autem inter dæmones aliqua prælatio sit, in lib. 8, dicemus. Est ergo cœlestis Hierarchia, Angelorum, de qua nunc tractamus, et Ecclesiastica hominum ad illam tendentium, de qua alibi, Deo dante, dicemus. Constat autem Hierarchia choris, seu ordinibus, ut dicemus, et ideo etiam est supponendum nomine chori, seu ordinis significari collectionem, seu multitudinem magis specialem et intra Hierarchiam contentam personarum sacrarum peculiarem similitudinem in aliquo munere gratiæ inter se habentium, ut tractando rem ipsam magis explicabimus.

ne

2. Vera quæstionis resolutio affirmativa. Hoc posito est imprimis statuendum, esse in

tinguendi, et ordinandi prædictos ordines de fide est. Primo quia in Scriptura invenitur : Paulus enim ad Roman. 8, tres ordines commemorat, dicens, neque Angeli, neque Archangeli neque Principatus. Et alios tres addit, ad Colos. 1, numerans Thronos, Dominationes, Principatus, et Potestates, quibus addit Virtutes 1, Corint. 15, ad Ephes. 1 et 1, ad Thessal. 4, ait Christum venturum ad judicium in voce Archangeli. Et Judas, in epist., Michaelem Archangelum vocat. Petrus vero 1, Canon. capit. 3, de Christo ait: Profectus in cœlum subjectis sibi Angelis, Potestatibus, et Virtutibus. De Cherubim dicit, Genes. 3, Collocarit Deus ante paradisum voluptatis Cherubim. Et ad Hebr. 9, ait Paulus fuisse super arcam Cherubim gloriæ obumbrantia propitiatiorum. Quæ licet essent figuræ, et imagines, repræsentabant Angelos, ut cum Beda et aliis exponit Ribera, lib. 2, de templo, cap. 6. Denique de Seraphinis fit mentio Isaias 6.

3. Probatur ex Patribus Græcis.-Secundo ex his locis Scripturæ collegerunt Patres per illa verba significari novem ordines Angelorum dignitate et gradu inæquales. Hoc obiter attigerunt Martialis, in Epistol. ad Tolos., cap. 12, Antonius abbas, in epistola 5, circa finem, quæ habentur in tomo 3 Biblioth., et Sophronius, in epist. relata in 6 Synodo Constantinopolitana dicens produxisse Deum visibilia et invisibilia, seu intellectualia et horum multorum millium differentias. Illas vero primus omnium distincte tradidit Dionysius 5, de cœlesti Hierarch., ubi Dominationes prætermisit, sed cap. 6, et sequentibus omnes numerat eodem ordine, quo supra a nobis recensiti sunt, quos ordines in sequentibus capitibus fuse declarat. Eosdem ordines numerat Ignatius, epist. 5, ad Trallian., ordine tamen diverso, Et ego (ait) intelligere possum angelicos ordines, Archangelorum, militiarumque cælestia discrimina, Virtutum, Dominationumque differentias, Thronorum, Potestatumque diversitates, Principatuumque magnificentias, Cherubim, Seraphimque excellentias. Irenæus vero, lib. 2, cap. 54, numerans alios ordines, tacet duos supremos et Thronos tertio loco numerat

« PredošláPokračovať »