Obrázky na stránke
PDF
ePub

post Archangelos, et deinde Dominationes, etc. Et eumdem ordinem servat, lib. 3, cap. 8. Hippolytus autem, orat. de Consum. Mundi, circa finem, omittit Archangelos, et post Angelos, Thronos, Potestates, Principatus, Dominationes,Cherubim, ac Seraphim hoc ordine commemorat, prætermissis etiam Virtutibus, de quibus prius aliquam mentionem fecerat. Athanasius sæpe faciens horum ordinum mentionem interdum tres, vel quatuor, mutato etiam ordine numerat, ut in serm. 3 et 4, contra Arian., videre licet, tamen in quæst. 4, ad Antioch., novem ponens, infirmans Hierarchiam recenset ordine suo ascendendo ab inferiori ad superiorem ordinem, supremam vero e contrario: nam incipit a Seraphim et per Cherubim descendit ad Thronos, item oratione in id: Omnia mihi tradita sunt, dicit: Quid propinquis Deo Cherubinis, et Seraphinis. Et libro de communi essentia, addit Thronos, et ascendendo cæteros addit. In secundo autem ordine medium locum tribuit Virtutibus, et supra illas Dominationes collocare videtur, et Dionysii doctrinam sequi profitetur.

4. Basilius, in Liturg., hoc ordine illos ordines numerat: Te laudant Angeli, Archangeli, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates, Virtutes et multioculi Cherubim tibi adstant in circuitu Seraphim. Nazianzenus, orat. 34, quæst. 2, de Theologia, septem ordines recensens, omittit Cherubim et Seraphim, et incipiendo ab Angelis, tertio loco Thronos ponit, deinde Potestates, Principatus, Dominationes, Virtutes. Et fere eumdem numerum et ordinem servat Chrysostomus, hom. 2, de incomprehensib. Dei natur., nisi quod Dominationes quarto loco ponit. In hom. autem 4, in Gen., hunc mutat ordinem. Nam ascendendo tertio loco ponit Virtutes et statim Thronos, et reliquos, ut supra, quibus ibi Cherubim et Seraphim adjungit. Cyrillus vero Alexandrinus, lib. 1, in Gen., circa medium, sic numerat: Angeli, Archangeli, Throni, Potestates, Virtutes, atque Principatus, ipsa quoque superna Seraphim, et postea addit Cherubim, de Satana scriptum esse, dicens: Cum Cherubim te collocari. Sed sancta (inquit) Cherubim firmam gloriam habent. Denique etiam Damascenus, lib. 2, cap. 3, allegando Dionysium, easdem tres Hierarchias distinguit, et in prima et tertia eadem serie ordines recenset, tamen secundum incipiendo a superioribus sic distinquit: Dominationum, Virtutum, ac Potestatum et eodem modo interpretatur Dyonisius Maximinus in 6 cap., cœlest. Hierarch. E con

[ocr errors]

trario vero Euthymius, Luc. 15, Dionysium allegando, secundam Hierarchiam sic distinguit ordine dignitatis inchoando: Dominationes, Potestates, et Virtutes. Cum ergo in numero Hierarchiarum, et in ordine primæ, et tertiæ conveniant, in secunda magna est varietas.

[ocr errors]

5. Probatur ex Patribus Latinis. Idemque in Latinis Patribus videre licet, inter quos primum pono Clementem Romanum licet fortasse græce scripserit. Ille ergo lib. 8, constit., cap. 12, sic ait: Domine Deus, te adorant innumerabiles Angelorum copiæ, Archangelorum, Thronum, Dominationum, Principatuum, Potestatum, Virtutum, æternorum exercituum Cherubim et senis aliis præditi Seraphim. Hilarius vero in id Psalm. 134: Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit, numerando alios ordines, virtutes omittit. Et incipiendo a Thronis prosequitur, dicens: Dominationum, Principatum, Potestatum, Cherubim et Seraphim, Angelorum, atque Archangelorum. Gregorius, etiam varius est; nam 32, Moral., cap. 18, alias 25, sic numerat: Angelos, Archangelos, Thronos, Dominationes, Virtutes, Principatus, Potestates. At vero, hom. 34, in Evang., magis ex professo eosdem distinguens choros, et ordines Angelorum in duobus infimis et tribus principalibus ordinibus ordinem Dyonisii servat, in quatuor vero intermediis differt : nam ascendendo proxime supra Archangelos ponit Virtutes et deinde Potestates, Principatus, Dominationes. Et postea distinctionem illorum declarans eumdem sentit esse ordinem dignitatis inter illos. Et eum in omnibus imitatur Innocentius III, in lib. 2, mysterior. Missæ, cap. 62, Laurentius Justinus, in serm. de Angelis, et Sedulliunus, ib. 1 cap., ad Ephes. Idemque sentit Bernardus, serm. 27, alias 19, in Cant., et lib. 5, de Considerat., cap. 4. Nam licet numerando et ascendendo, quarto loco supra Virtutes ponat Dominationes, et postea Potestates, ac Principatus, nihilominus explicando, declarat Dominationes esse in sexto et perfectiori ordine. Rupertus vero, lib. 2, in Genes., cap. 15, incipiendo ab Angelis post Archangelos ponit Thronos, Dominationes, Principatus, Potestates, Virtutes, etc.Eumdemque fere ordinem numerando sequitur Isidorus, lib. de summ. Bon., seu sententiar., c. 10, solumque differt, quod Virtutes Principibus et Potestatibus supponit. Quem ad litteram sequitur Beda, in lib. variar. quæstionum, q. 9. Anselmus, in 2, Corinth. 12, Dionysium imitatur et secundam Hierarchiam sic ordinat: Potestatibus, Virtutibus et Dominationibus, ascen

ditque ab inferiori ad superiorem ordinem, ut latius declarat in cap. 1, ad Colos. Hugo autem Victorinus, in aliis consentiens, Virtutes ponit in primo ordine tertiæ Hierarchiæ, Principatus vero in ultimo ordine Hierarchiæ secundæ.

6. Certum est dari inter Angelos has dignitates. Dubium, utrum omnes illæ voces diversas personas significent. Ex quibus omnibus colligitur dari in gradu substantiarum separatarum dignitates illas, et ordines, qui per illas voces significantur. Quia locutiones Scripturæ tanto consensu Patrum ita declaratæ, et constanti Ecclesiæ traditione in eo sensu receptæ sufficientem faciunt hujus veritatis certitudinem. Reliquitur vero dubium, an omnes illæ voces et singulæ significent varias personas dignitate, munere, et ordine distinctas, vel eadem persona sub diversis rationibus illas denominationes, vel omnes, vel plures admittat : Et ratio dubitandi esse potest, primo. Quia vel omnia vel plura nomina illorum communia sunt, quod maxime constat de nomine Angelorum, idem vero est de nomine Virtutum, teste Dionysii, c. 5 et 11, de cœlesti Hierar. Et ad alia etiam nomina extenditur, quia rationes talium nominum in omnibus inveniuntur. Imo etiam nomen Cherubim de omnibus dici potest, quia omnes in scientia perfecti sunt, unde probabile est, Cherubim, qui erant in templo, non unum ordinem Angelorum, sed simpliciter omnes Angelos repræsentasse ut sentit Abulensis, Exod. 25, q, 19. Ubi etiam docet nomen Cherubim commune esse in Scriptura omnibus Angelis, ut cum Deo dicitur Psalm. 17. Ascendit super Cherubim. Et Psalm. 79 et 89, et Isai. 37, dicitur sedere super Cherubim. Secundo quia Augustinus, in Enchirid., c. 58, dubitat, utrum Archangeli iidem sint, qui Virtutes dicuntur, ita ut illud Psalm. 148. Laudate Dominum omnes Angeli ejus, laudate eum omnes virtutes ejus, perinde dictu sit, ac Laudate Deum omnes Angeli, laudate Deum omnes Archangeli. Item fatetur se ignorare, quid dictent illa quatuor vocabula apud Pau lum ad Colos. 1: sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates.

7. Vera sententia. Singula nomina peculiari significatione singulis ordinibus approprian

[ocr errors]

tur. Nihilominus tamen dicendum est licet sit probabile non solum nomen Angelorum, sed etiam cætera, vel multa ex illis, et præsertim illa tria, Virtutes, Throni, et Cherubim, interdum accipi, ut communia omnibus, vel

pluribus ordinibus Angelorum, nihilominus omnia illa nomina sub alia significatione esse propria singulorum ordinum inter se aliquo modo distinctorum. Hæc est expressa doctrina Dionysii, quam cæteri Patres secuti sunt. Et modus ipse loquendi Pauli ad Ephes. 1, et ad Colos. 1, sive Throni, sive Dominationes, etc., cogit fateri per illas voces classes personarum inter se distinctas aliquo modo significari. Unde Augustinus, contra Priscillianist., cap. 11, propter illa verba dicit: Esse itaque sedes, Dominationes, Principatus, et Potestates in cœlestibus apparatibus, firmissime credo, et differre inter se aliquid, indubitata fide teneo: sed quænam ista sint, et quid inter se differant, nescio. Pro certo ergo habuit Augustinus illa nomina non solum differre in titulis (ut sic dicam) sub quibus eamdem personam significare possunt, sed etiam in personis vel ordinibus personarum, quos significant. Eademque ratio est de cæteris nominibus.

[ocr errors]

8. Cur nomen unius ordinis alterius tribuatur. Neque obstat, quod aliquando nomina illa in aliqua communi, et ampliori significatione usurpentur, ita ut proprium nomen unius ordinis tribuatur Angelo alterius ordinis, sicut Angelorum nomen, licet sit proprium infimi ordinis, sæpe tribuitur omnibus, ut ad Heb. 11, cum Angeli dicuntur administratorii spiritus. Ibi enim Paulus de omnibus spiritibus creatis, et beatis loquebatur. Et e contrario Gabriel vocatur Angelus, Luc. 1, cum verisimile sit, ad minimum esse Archangelum. Et sunt qui existiment, fuisse de Seraphinis propter excellentiam mysterii incarnationis, ad quod nuntiandum missus est. Et Michael vocatur Archangelus in epistola Judæ, cum sit ex primis Principibus, et Princeps populi Dei dicitur Daniel, 10, cap. 12, vocatur Princeps magnus, qui stabat pro populo Dei, et nunc creditur stare pro Ecclesia. Unde Apocalyps. 12, dicitur esse Dux, et Princeps Angelorum pugnantium cum dracone. Et Lucifer vocatur Cherubim, Ezech. 28, juxta probabilem sensum, cum tamen credatur de supremo ordine fuisse, vel fortasse supremus. Ratio autem hujusmodi communicationis, vel appropriationis ejusdem nominis est, quia hæc nomina Angelorum ex aliquibus ministeriis, vel muneribus, aut conditionibus Angelorum nobis aliquo modo notis sumuntur. Proprietates autem illæ, aut officia communia sunt vel pluribus, vel omnibus, et ex hac parte talia nomina interdum communiter usurpantur. Quatenus vero talis proprietas speciali modo

in aliquo ordine reperitur, nomen etiam inde sumptum tali ordini appropriatur, habita ratione majoris, vel minoris perfectionis, et proprietatis, unde nomen sumitur, et ordinis Angelorum, cui appropriatur, ita ut proportio inter ea servetur, ut explicando distinctionem inter ipsos ordines declarabitur.

9. In prima Hierarchia unde nomen AngeIns. Tandem explicandum est, quæ sint proprietates singulorum ordinum, a quibus nomina singulis propria sumpta sunt et quanta distinctio ipsorum ordinum, et Hierarchiarum per illa significetur. In quo varie Patres, et theologi loquuntur; breviter tamen quod verisimilius mihi videtur, proponam. Et ab infimo ordine incipiendo. Angeli nomen a munere omnibus Angelis communi sumptum est, quia omnes sunt administratorii spiritus, teste Paulo Hebr. 1, et nomen Angeli officii nomen est, ut in principio diximus, ideoque sub illa ratione nomen etiam omnibus commune est. Tamen quia illud ministerium generatim sumptum minimam in Angelis perfectionem indicat, nam quilibet gradus illius generis ad illam sufficit, ideo appropriatum est nomen illud infimo ordini, eo nimirum modo, quo nomen generis solet speciei minus perfecte accommodari. Et ita sub illa voce sic appropriata continentur Angeli, qui ipsum opus ministerii infimo recipiunt modo. Qui censetur illi esse, quibus singulorum hominum custodia peculiariter commissa est, quique immediate ad privatas personas mittuntur. Et in hoc Dionysius, Gregorius et alii conve

niunt.

10. Unde nomen Achangelus desumatur. Ad que ministeria Archangeli deputentur. Nomen autem Archangeli cum a ministerio etiam sumptum sit, in illo excellentiam quamdam, principalitatem significat, et ita non convenit infimo ordini, quia in illo talis excellentia seu principalitas non invenitur. De se autem commune est omnibus superioribus ordinibus, quia omnes sunt administratorii spiritus, et tam in sua dignitate, quam in ministrandi munere aliquam habent excellentiam. Tamen quia hic excessus in ministrando, vel annuntiando est minimus, qui inter Angelos esse potest, ideo nomen illud secundo ordini Angelorum appropriatur. Notari autem potest, illam particulam Arch in sensu duplici accipi posse significat enim illa præpositio excellentiam quamdam, vel excessum perfectionis supra Angelos. Potest ergo hic excessus intelligi solum in absoluta perfectione, vel di

[ocr errors]

gnitate in ministerio, vel etiam in habitudine imperandi, et gubernandi ipsos Angelos. Sicut inter homines in Hierarchia Ecclesiastica Archidiaconus dicitur, qui inter diaconos majoris est dignitatis, vel altius ministerium habet, licet non habeat aliquam potestatem super alios diaconos. Alio vero modo dici solet Archipresbyter, non solum quia majoris dignitatis est, sed etiam quia potestatem aliquam habet in alios presbyteros, quos aliquo modo sibi subditos habet. In præsenti ergo probabile est, Angelos secundi ordinis dictos esse Archangelos, propter aliquam majorem dignitatem in opere ministrandi, non propter aliquam potestatem, quam habeant in Angelos primi ordinis, quasi ad regendos vel,movendos illos. Nam Angeli ad custodiendas privatas personas deputantur, Archangelis vero Regum, Principum, Pontificum, et similium personarum cura committitur. Angeli ad privata beneficia communium hominum, Archangeli vero ad graviora negotia, et publica commoda hominum destinantur, ut Gregorius, dicta homil. 34, indicat. Addit vero Dionysius, cap. 8, etiam pertinere ad Archangelos, et illis præesse aliquo modo. Quod intelligendum puto solum in ordine ad suum ministerium. Nam si Archangelus, verbi gratia, est custos unius Rectoris alicujus civitatis, vel communitatis, cujus bonum ex singulorum civium actionibus pendet, poterit Archangelus ille habere aliquam potestatem in Angelos custodientes singulas personas tali rectori subjectas, et illas illuminare, dirigere, aut movere, ut ad finem sui muneris fuerit expediens.

Absolute

11. Unde principatus nomen. vero loquendo, primus ordo istius Hierarchiæ Principatuum dicitur secundum Dionysium communiter receptum: vocantur autem Principes, quia omnibus Angelis et Archangelis præsunt in his, quæ ad salutem omnium hominum tam privatorum, quam Principum, et tam singularum personarum, quam communitatum pertinent, tum instruendo et illuminando, tum movendo et præcipiendo, juxta dispositionem divinæ voluntatis sibi manifestatam. Verisimile item est, aliquos ex his Principibus per seipsos suscipere curam regnorum principalium, vel maximorum Regum, aut Pontificum : atque illos qui apud Danielem 10. Princeps Persarum, vel Græcorum appellantur, fuisse Angelos hujus primi ordinis tertiæ Hierarchiæ, ibique nomen Principis proprie, et non communiter esse sumptum, ut Dionysius etiam cap. 9, sentit, Michaelem in hoc or

dine collocando. Unde etiam verisimile fit, ad hunc ordinem Principatuum pertinere omnes illos Angelos, de quibus Apocal. 12, dicitur, quod Michael, et Angeli ejus præliabantur cum dracone. Nam si vera est sententia dicentium, Michaelem esse hujus primi ordinis Angelum, ac Principem, recte ex illo loco colligitur, huic ordini principalem hujus belli curam esse commissam. Et licet sub illis verbis Michael et Angeli ejus, omnes Angeli istius Hierarchiæ comprehendi possint, quia omnes sub Michaele militant, et tam Archangeli, quam Angeli in hoc prælio pugnant: nihilominus Principatus sunt quasi duces, et gubernatores illorum, et altiori, ac universaliori modo dæmonibus resistunt.

12. In secundd Hierarchia.-Unde Potestatum nomen desumatur. In secunda Hierarchia Potestates infimum gradum tenere censentur secundum Dionysium et Gregorium. Ad eos vero secundum Dionysium pertinet ordinare, quæ per totam Hierarchiam tertiam agenda sunt, ita ut executio pertineat ad tres ordines inferiores, unicuique juxta gradum suum, ad Potestatem vero spectet quasi præcipere et ordinare, quæ ab illis agenda sunt. Addit vero specialiter Gregorius, Potestates habere peculiarem efficacitatem supra dæmones, et sic appellari, quia eorum ditioni virtutes adversæ subjectæ sunt et eorum potestate maxime refrænantur. Quod est probabile et facilius, clariusque percipitur. Nec repugnat his, quæ de ministerio Principatuum diximus : nam duobus modis intelligere possumus, sanctos Angelos pugnare contra dæmones in hoc spirituali bello hominum cum dæmonibus. Primo ex parte hominum, eos illuminando, movendo, etc., et hoc pertinet ad omnes Angelos infimæ Hierarchiæ respective et accommoda distributione inter ordines ejus. Alio modo resistitur dæmonibus ex parte illorum, ipsis cum potentia præcipiendo et coercendo illos et frænando, ac ligando, si oportuerit, et hoc superiori quadam ratione ad Potestates pertinet, ad proprios vero custodes modo inferiori, ut in libro sexto declarabimus.

13. Unde Virtutum nomen. —Virtutibus autem tribuit Gregorius, quod per eos signa, et miracula frequentius fiunt, ubi notandum est verbum frequentius, quo videtur denotari, hos Angelos quasi ex officio esse ad hæc opera destinatos, licet semper Deo liberum sit etiam per alios vel inferiores, vel superiores signa etiam facere. Sub signis autem et miraculis comprehendi existimo, quidquid extra communem

cursum causarum universi in hoc sensibili mundo sit, quamvis sæpe hominibus non innotescat, quod in tali opere aliquid divinum, et præternaturale iutercesserit. Hoc enim non raro contingit et ad hominum gubernationem, vel conservationem sæpe necessarium est, et ideo verisimile est, ad hæc omnia hunc Angelorum ordinem esse deputatum. Neque hujusmodi explicatio a verbis Dionysii discrepat. Dicit enim, in cap. 8, appellationem virtutum virilem quamdam fortitudinem significare, qua in omnibus divinis suis actionibus ad imitationem Dei potenter assurgunt, etc. Est tamen nihilominus discrimen inter Dionysium et Gregorium, quod Gregorius virtutes collocat in tertio ordine tertiæ Hierarchiæ, et septimo omnium Angelorum, ab infimo ascendendo: et ita illis præfert Potestates. Dionysius autem in hoc ordine a nobis explicato Virtutes constituit, quod propter auctoritatem Dionysii communiter magis probatur. Et sane consideratis etiam muneribus, quæ Gregorius his duobus ordinibus tribuit, excellentior et universalior videtur Virtus faciendi miracula, quam potestas cohibendi et frænandi dæmones, ideoque nomen ab illa desumptum majorem dignitatem, et perfectionem ordinis indicat.

14. Unde Dominationes nominentur.-Supra Virtutes autem, ac proinde in primo ordine secundæ Hierarchiæ collocantur Dominationes, de quibus ait Dionysius, c. 8, plenas esse mysterii suo nomine indicati, quia sunt intelligentiæ quædam celsiores omni inferiori submissione liberæ, et omni servili, et immunitioni obnoxio opere superiores. Quibus verbis significat Angelos hujus ordinis non esse destinatos ad aliqua ministeria externa, ad mundi, vel hominum gubernationem ordinata, per se exequenda, sed spirituali, et excelso modo præesse omnibus inferioribus divinæ providentiæ, et gratiæ invisibilibus ministris, eisque dominari, et in illo genere subjectionis nemini subesse. Et hanc (ut existimo) vocat inferiorem submissionem: nam altiori modo non solum Deo, sed etiam Angelis primæ Hierarchiæ subesse possunt. Et in hoc quidem non differt Gregorius a Dionysio, nam et in eodem gradu perfectionis Dominationes collocat, eamque ex ipso nomine colligit. Nam illa (inquit) Angelorum agmina, quæ mira potentia præeminent, pro eo quod eis cætera ad obediendum subjecta sunt, dominationes vocantur.

15. In quo Principatus et Dominationes distinguantur.-Quod si objiciatur, quia inde sequitur, Dominationes a Principatibus non

distingui, nam ipse Gregorius in eadem secunda Hierarchia proxime sub Dominationibus Principatus collocaverat, et de illis dixerat: Principatus vocari quia ipsis quoque bonis Angelorum spiritibus præsunt, quique subjectis aliis dum quæque sunt agenda disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur; respondet idem Gregorius: Dominationes vocari Angelos illos, qui etiam Potestates Principatuum disimilitudine alta transcendunt.Nam principari est inter reliquos priorem existere, dominari vero est, etiam subjectos quosque possidere. At enim, quia etiam Principatibus tribuit præesse inferioribus, ergo non solum sunt primi inter eos, sed etiam illis dominantur, quia in illo genere regiminis non videtur aliud esse præsidere et aliud dominari. Quare Principatus melius supra Angelos et Archangelos in tertia Hierarchia collocantur, et inter eos, quibus executio generalis ministerii circa hominum custodium demandata est, numerantur, et in eo gradu sunt primi, ac proinde Principes, seu Principatus, quia et principalia quædam opera illius ministerii per se exequuntur, et quantum suo muneri expedit, ab inferioribus agenda disponunt. Dominationes vero sunt supra omnes ordines exequentium (ut sic dicam) et omnes illos sibi habent subjectos, vel ordinando, vel intimando singulis, quid per singulos fieri oporteat, sive in generali distribuendo munera, sive interdum in particulari Dei voluntatem illis revelando.

16. Antequam vero de tertia Hierarchia dicamus, advertere oportet, in littera Dionysii, quoad secundum Hierarchiam ejusque ordines inveniri varietatem. Nam Ambrosius Camaldulensis abbas, in sua versione, in c. 8, colestis Hierarch., illos tres ordines disponit, sicut nos exposimus, sicuti etiam D. Thomas, 1 p., q. 108, et Damascenus, 1. 2, c. 3, qui eodem ordine sententiam Dionysii refert. At vero idem abbas, in c. 6, aliter eos ordines recenset scilicet, Potestates, Dominationes, Virtutes, ascendendo nimirum a minus perfectis ad perfectiores. Idemque habent Perionii, et aliorum versiones apud Carthusianum in Dionysium. E contrario vero Bonaventura, in 2, ad. 9, ante primum articulum, § Post hæc, et Gabriel, q. 1, art. 1, notab. 3, secundum Dionysium ita disponunt illos tres ordines, incipiendo a perfectiori, Dominationes, Potestates, Virtutes. Sed cum de veriori lectione Græcorum exemplarium nobis non constet, solum dicere possumus, hanc tertiam lectionem nulla esse auctoritate fundatam, alteram vero Perionii, et

aliorum esse probabilem : nobis autem magis probari eam, quam exposuimus, propter Damasceni, et D. Thomæ auctoritatem, et quia juxta ea, quæ diximus, videtur etiam magis rationi consentanea. Ac denique licet in variis locis forte Dionysius, diversimode illos ordines recensuerit, non semper rigorose ordinem perfectionis servans, quod in aliis Patribus et in officio Angelorum, quod Ecclesia recitat, et in Paulo ipso observare licet: nihilominus quod ad rem attinet, ex c. 8, cœlest. Hierarch., est evidens, Dionysium ordine a nobis proposito illos tres ordines declarasse.

Tertia Hierarchia.-Ordines.-Minores.Et nominum ratio. Tertia Hierarchia quo altior, et elevatior est, eo minus nobis innotescit, et ideo pauca possumus de illa dicere, quia vix rationem distinguendi tres illos ordines declarare possumus. Dicti vero Patres summa concordia docent, in illa Seraphim, Cherubim, et Thronos collocari, et incipiendo a perfectioribus, ita numerandos esse. Docentque omnibus commune esse divinæ majestati assistere, et in ejus laudibus perpetuo occupari, ita ut operibus divinæ providentiæ non intendant, nec ordinarie ad illa mittantur. Ideoque solum per diversas habitudines ad Deum, et majorem, vel minorem perfectionem, vel in actibus, quos circa ipsum exercent, vel in modo, quo illi uniuntur, aut immediatam influentiam ab illo recipiunt, distinguntur. Atque ita Seraphim perfectissima censentur, quia ardentissimo amore in eum feruntur. Cherubim vero in medio ordine collocantur, quia perfectione divinæ scientiæ eminent. In tertio vero, et infimo Throni ponuntur, quia sunt velut sedes Dei, in quibus tanquam in excelsis Thronis Majestati divinæ proportionatis sedet, et inhabitat.

17. Contra proximam Hierarchiam. - Quatuor difficultates.—In hac vero distinctione statim oriuntur difficultates. Prima est, quia hæc distinctio sumitur secundum statum, quem isti sancti Angeli habent in beatitudine, at vero in illa non potest quis in amore excellere, quin scientia etiam perfectior sit, nec e contrario, quia qui plus amat, sanctior est, et consequenter perfectiori visione Dei gaudet, et e converso qui melius videt Deum, plus etiam amat : ergo propter excellentiam in uno, vel alio actu illorum non possunt illi duo ordines distingui. Secunda difficultas est, quia esto possent distingui illo modo, supremus ordo potius a scientia denominandus esset, quam ab amore quia suprema scientia sanctorum spirituum est vi

[ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »