Obrázky na stránke
PDF
ePub

informant substantialiter corpora, quæ assumunt, ut supra etiam probatum est. Quo principio supposito vix potest in puncto proposito esse in reipsa dissensio, nam imprimis ex illo principio sequitur non habere Angelos in corporibus assumptis aliquam potentiam vere vitalem; quia potentiæ hujusmodi naturaliter non separantur ab anima informante, et dante vitam substantialiter corpori, nec habent alium modum naturalis productionis, aisi per quamdam resultantiam, seu consecutionem ex anima, cujus sunt proprietates. Ac denique nec suas proprias actiones efficere possunt, nisi animæ, tanquam principali principio conjunctæ sint; unde ulterius ex eodem principio sequitur, non habere Angelum in corpore assumpto organa corporis, quæ possumus vitalia appellare, id est, convenienter disposita, et apta ad actiones vitales exercendas. Et hoc clarissime probatur, quia talis dispositio nullibi repetitur nisi in corpore, quod per animam substantialiter informatur, et hoc etiam in superiori capite late et perspicaciter a nobis probatum est.

vitales sint, non sunt ex his, quæ per corpus assumptum fiunt, nec ad corporis assumptionem per se pertinent, sed vel per accidens, et concomitanter se habent, vel ad summum esse possunt principia extrinseca assumptionis corporis, quatenus illa voluntarie, et, ut ita dicam, artificiose sit. Aliæ vero sunt actiones viventium, quæ licet ab ipsis fiant vitali modo, et sub ea rationes tales sint, nihilominus producunt terminos, qui per actionem non vitalem fieri possunt, ut sunt motus localis progressivus, vocis formatio, et similes, quæ dici possunt actiones vitales quoad modum, et non quoad substantiam, ut a prioribus distinguantur, quæ essentialiter, seu in sua substantia vitales dici possunt, ut explicavi.

3. Tertio, est assertio hic intenta.-Angeli in corpore assumpto cera opera vitæ non exercent.-Ex quibus tandem concluditur absolute, et simpliciter loquendo, Angelum non exercere in corpore assumpto opera vitæ vera, et quatenus talia sunt, licet interdum efficiant aliqua realia opera secundum quamdam materialem convenientiam operibus vitæ similia, quod etiam non in omnibus actibus vitæ similia, quod etiam non in omnibus actibus vitæ facere possunt. Hæc est resolutio divi Thomæ, in dicto artic. 3, ad quam explicandam distinguere imprimis oportet duo genera actionum vitalium. Quædam sunt producentes terminum intrinsecum (ut ita dicam) vitalem, quia vel essentialiter pendet ab intrinseco principio, tum proximo, tum etiam principali, vel saltem naturaliter non potest alio modo fieri. Hujusmodi sunt omnes actiones sensuum externorum, et internorum, atque etiam appetitus sensitivi, ut omittam actus intellectus, et voluntatis de quibus nulla est quæstio, quia per corpus non exercentur, unde ut per intellectum, et voluntatem fiunt, possunt quidem fieri ab Angelo existente in corpore assumpto, non tamen eo modo, quo ab homine fiunt, scilicet cum aliqua subministratione corporis, vel cum dependentia a phantasmatibus, sed proprio modo pure intelligibili, sine ullo juvamine, vel impedimento corporis assumpti. Et ideo licet illæ actiones

[ocr errors]

4. Jam probatur non posse ab Angelis in cor-. poribus assumptis exerceri operationes vitales, quoad substantiam. - De istis ergo actibus in sua entitate vitalibus procedit maxime assertio posita quoad primam, et ultimam partem: nam imprimis evidens est, Angelum non posse facere veras, ac proprias actiones sensus, vel appetitus, aut terminos earum, quia, ut dictum est, non habent in corpore assumpto verum sensum, aut appetitum, aut vera organa talium facultatum. Ille autem actiones intrinsece, et ex natura sua postulant talia principia; ergo sine illis fieri non possunt. Item actiones illæ naturaliter sunt immanentes, et requirunt principium proximum, quod simul sit principium activum, et receptivum earum: Angelus autem nullas hujusmodi actiones potest habere in corpore assumpto, sed quidquid in eo operatur, est per modum transeuntis actionis. Quia cum Angelus sit suppositum distinctum a corpore assumpto, semper comparatur ad illud, ut extrinsecus motor, est transiens in ipsum ab extrinseco agente. Ex quo etiam concluditur, terminos extrinsecos talium actionum, qui revera sunt qualitates quædam vitaliter productæ, et formaliter constituentes potentias vitales in actu secundo completo, et perfecto, hos, inquam, terminos non posse ab Angelis fieri in corporibus assumptis, quia nec fieri possunt saltem naturaliter, nisi per actiones prædictas vere, et substantialiter vitales, nec recipi possunt in corpore assumpto, vel illud, aut certam ejus partem informare, quia non est in illo capacitas illius effectus formalis, qui est sentire, cognoscere, aut appe tere. Sola enim vera potentia vitalis est capax hujus effectus, Angelus autem non habet talem potentiam in corpore assumpto (ut dixi). 5. Nec illis similes in materiali entitate.

Addidi vero in ultima parte assertionis, non posse Angelum efficere in corpore assumpto opera his actionibus similia in materiali entitate, id est, quæ cum illis conveniant in substantia sua cum sola differentia in modo productionis. Quia revera, licet in corpore assumpto sit quædam pars habens figuram, et speciem oculi, per quam existimari ab aliis potest, videns, et similiter possit reputari audiens per apparentes aures, nihilominus in re ipsa non solum non fit visio, vel auditio, verum etiam neque fit aliquid reale habens convenientiam aliquam cum illis actionibus. Sed Angelus solo intellectu percipit, quæ verus homo videndo, vel audiendo sentiret. Quia vero id facit Angelus sub illa apparente specie sensuum externorum, ideo putatur, quasi videndo, et audiendo aliquid facere, cum tamen reipsa oculos habeat (utique apparentes) et non videant etiam apparenter quoad effectionem alicujus actionis, sed tota deceptio, vel existimatio aliarum ex sola apparentia sensibilium organorum oriatur. Et in hac parte doctrina est inter prædictos theologos maxima convenientia.

6. Reliqua assertionis pars propter alias actiones, quoad solum modum vitalis, posita est. Nam in illis manifestum est, non solum assumere Angelum corpus habens apparentia organa, seu instrumenta proxima talium actionum, sed etiam vere, et in reipsa efficere aliquas actiones reales habentes terminos similes illis, qui perhujusmodi actiones viventium fieri solent, verbi gratia, non solum assumit Angelus apparentem manum, sed etiam per illam potest accipere calamum, et motum adeo similem scriptioni efficere, ut veras litteras scriptas relinquat, non minus proprias, et formatas, quam si ab homine vivente fierent: et eodem modo pedibus ambulat, verum realem motum efficiendo, et proprium Ubi acquirendo. Et similiter loquitur realem sonum per os, et linguam apparentes vere efficiendo, et sic de aliis operibus vitæ, quæ in substantia sunt quædam actiones transeuntes, et ratio est, quia tales actiones habent terminos, qui a principiis vitalibus, nec essentialiter, nec naturaliter pendent, ut sunt Ubi, sonus, et similes, et ideo quoad substantiam, seu entitatem eorum, fieri possunt ab Angelo per motum localem, et per simulacra organorum vitalium, quæ in corporibus assumit. Nihilominus tamen actiones illæ vere ac proprie vitales non sunt, quia non fiunt vitali modo, et ita deest illis quasi forma, a qua vitales dominantur, quia (ut dixi) ista

[ocr errors]

actiones non sunt vitales, nisi quoad modum; ergo deficiente modo non sunt vitales.

7. Probatur jam nec vitali modo exercere Angelos opera vitæ.-Quod autem ab Angelo non fiant in corpore assumpto modo vitali, probatur, quia ille modus intrinsece pendet ex substantiali vita ipsius corporis, et illorum organorum, per quæ tales actiones fiunt; ergo tales actiones ut fiunt ab Angelo in corpore assumpto, vitales non sunt. Atque ita absolute, et simpliciter concluditur, Angelos non posse in corporibus assumptis actiones vitales efficere, et hæc in summa est doctrina divi Thomæ, quam expositores ejus uniformiter sequuntur, et communiter idem sentiunt alii theologi, quia vero nonnulli eorum exceptiones quasdam facere videntur, ideo discurrendo per has actiones in particulari, ad singulas earum generalem doctrinam applicabimus. Ex his autem actionibus quædam ad infimum gradum vitæ vegetativæ pertinent, fierique solent media alteratione materiali, ut nutritio, augmentatio, et generatio. Aliæ vero pertinent ad perfectum gradum vitæ sensitivæ, quem Aristoteles secundum locum motivum appellavit: nam per motum localem perficiuntur, ut sunt deambulatio, comestio, locutio, vel scriptio, quæ in homine per conjunctionem ad rationem peculiarem modum participat.

8. Prima actio est generare, quam Angelus per corpus assumptum non valet immediate exercere.-Prima ergo ex his actionibus est generatio viventis, de qua ex dictis manifestum est, nec sub ratione communis generationis substantialis, nec sub speciali ratione generationis vitali modo factæ posse ab Angelo fieri in corpore assumpto. Primum patet, quia Angelus nullam substantiam per se producere potest, ut supra ostendimus. Secundum probatur ex definitione vitalis generationis: nam esse debet productio viventis a principio rivente, conjuncto in similitudine naturæ, ut docet divus Thomas, 1, par., q. 27, a. 2, et tam ibi, quam in philosophia latius explicatur. Nihil autem horum inveniri potest in productione, quæ ab Angelo fit in corpore assumpto. Tum quia cum illud corpus non vivat, non erit actio a vivente, item nec per illam poterit produci vivens, quia per tale corpus non potest produci aliquid perfectius ipso, et ita non erit productio viventis. Tum etiam, quia ex parte modi non potest esse a principio conjuncto, in qua particula includitur, ut si generans sit vir, ex propria substantia semen emittat: si autem sit foemina, illud in matrice recipiat, et foveat,

donec virtute illius proles concipiatur neu- autem, secundum quemdam modum, quia non trum autem fieri potest, nisi per actionem vi- potest fieri, ut talis generatio fiat sine vero setæ, et per organa vitalia, et virtute animæ vi- mine humano, nec extra matricem fœminæ, vificantis talis productio fiat. ut jam dictum est. Igitur, ut possit dæmon applicando activa passivis hunc effectum efficaciter procurare, necesse est, ut sub forma fœminæ alicui homini succubando verum semen humanum ab illo recipiat, et postea sub forma viri alicui fœminæ incubando illud in proprium locum conceptionis fœminæ transmittat, ita ut cum menstruo sanguine, vel semine fœminæ conjungi, et in matricem traduci possit, et sic generationi hominis deservire. Hunc ergo modum esse naturaliter possibilem dæmoni, docet D. Thomas, d. q. 51, a. 3, ad 6, et consentiunt communiter reliqui theologi, in 2, dist. 8, præsertim Bonaventura, 1 p., dist. a. 3, q. 1, Gabriel, q. 1 et ibidem Scotus, Carthusianus, q. 2, Cajetanus, 2, 2, q. 91, art. 3, et Castro, lib. de Just. hær. pun. cap. 46, et Medina, 1, 2, q. 72, art. 1, et alii. Qui omnes maxime fundantur in testimonio Augustini; nam licet, lib. 1, quæst. in Genes., dubius esse videatur, nihilominus, in lib. 15, de Civit., cap. 23, tam constanti fama, et tantorum hominum testimonio constare dicit, dæmones assidue immunditiam hanc tentare, et efficere, ut hoc negare impudentiæ videatur.

9. Potest tamen applicando activa passivis. -Declaratur in productione viventium imperfectorum.-Quia vero Angelus, licet per se non possit producere substantiam per accidens, tamen potest aliquo modo esse causa, ut fiat, applicando activa passivis. Dubitari potest an saltem hoc modo possit Angelus medio corpore assumpto viventia generare. Ad quod breviter dicendum est posse quidem facere, ut substantia vivens generetur, non tamen posse illam generare, nec actionem aliquam vitalem per corpus exercere, per quam ad talem generationem concurrat. Declaratur breviter, quia duo sunt animantium genera: quædam adeo imperfecta, ut ex putrefactione, vel alio contingente concursu causarum agentium, et materialium per accidens generentur, et de his clarum est posse per Angelum fieri, sive in corpore assumpto, sive absque illo, applicando activa passivis, sicut supra cum Augustino diximus, et in puncto sequenti aliquid addemus. Talis autem productio non est vitalis actio, non solum ex parte Angeli per accidens tantum concurrentis, sed etiam ex parte ipsius causæ naturalis per se disponentis materiam, quia illa etiam solet esse causa inanimata, et ita non solet esse una per se habens virtutem ad illam dispositionem, et aliqualem organisationem faciendam, sed ex concursu plurium casu occurentium per accidens resultat.

10. De perfectorum productione aliqui negant.-Affirmandum tamen omnino.- Alia vero sunt animantia ita perfecta, ut nullo modo produci naturaliter possint, nisi per se, et in virtute seminis existentis in loco apto, et a natura ad talem generationem destinato, ut in homine videre licet, idemque in suo gradu est in cæteris animalibus perfectis, et de his aliqui dixerunt nullo modo posse industria dæ monum talem generationem fieri etiam applicando activa passivis, ut refert Petrus Binsfeldius, tract. de confess. Maleficor. 16, præludio concl. 5, et solent pro hac sententia citari Chrysostomus, hom. 22, in Genes., et Cassianus, collat. 8, c. 21, qui dicunt credibile non esse, spiritum posse cum fœmina carnaliter coire. Verumtamen omnino dicendum est, posse dæmonem, seu Angelum virtute naturali applicando activa passivis secundum quemdam modum efficere ut homo generetur sine immediata conjunctione viri et fœminæ. Dixi

41. Ratio ergo hujus sententiæ est, quia tota illa actio non excedit potestatem naturalem dæmonis, usus autem talis potestatis est valde conformis pravæ voluntati dæmonis, et juste a Deo permitti potest propter aliquorum hominum peccata; ergo non potest cum fundamento negari, et ideo non immerito dixit Augustinus, cum de illo usu multis experientiis, et testimoniis constet, non sine impudentia negari. Major, ex qua reliqua evidenter sequuntur, facile probatur ex dictis, quia causa per se illius generationis non sunt, nisi vir, qui semen emisit, et fœmina, quæ concepit: actio vero dæmonis, quæ ibi intervenit, per solum motum localem fieri potest, ut declaratum est, quod autem illa actio dæmonis interveniat, et transmissio seminis a viro ad fœminam non sit immediata, sed medio illo circuitu dæmonis incubi, et succubi, non obstat, quo minus vera generatio sequi possit, et proles tunc genita revera non erit filius dæmonis, sed hominis, qui semen emisit, et fœminæ, quæ recepit, ut recte D. Thomas supra docuit consentanee ad doctrinam Augustini, 1. 3, de Trinit. c. 8.

12. Solum objici potest, quia in illa morosa transmutatione non videtur posse conservari humanum semen in sua naturali efficacia, et

nativo calore ad generationem efficiendam necessario. Sed respondetur facile negando assumptum: tum quia dæmon potest tanta velocitate totam illam mutationem efficere, ut in illo brevi tempore facile possit virile semen non solum incorruptum, sed etiam parum alteratum conservari: tum etiam quia propter temporis brevitatem potest dæmon adhibere alias causas, quæ semen illud foveant, ejusque calorem, et alias dispositiones tueantur, unde Guillelmus Parisiensis, ult. par., de Univer., cap. 23, merito dixit dæmonem, qui naturam humani seminis optime novit, etiam posse sua sagacitate, et acceleratione illud in sua virtute, ac temperatura conservare, ut sit ad generationem aptum. Hoc autem posito nulla restat difficultas. Nec Chrysostomus, vel Cassianus contradicunt, quia solum negant, vel Angelos natura sua, ac per se posse homines generare, vel etiam negant, primum Angelorum peccatum ex libidine fœminarum esse potuisse, aut sanctos Angelos illo modo cadere voluisse. Neque Philastrius, libr. de Hæresibus, cap. 59, qui in contrarium etiam refertur, in alio sensu locutus est. Omitto Cyrillum quem Medina refert, quia locum illum invenire non potui. In libro autem 9, contra Julianum, parum ab initio tractando locum Genes. 6, idem quod Chrysostomus tradit.

13. Secunda actio est nutritio, quæ similiter denegatur Angelo.—Secunda actio vitæ vegetativæ est nutritio, et tertia numerari potest augmentatio (si tamen diversa est actio) et de his etiam est manifestum non posse fieri ab Angelo in corpore assumpto ; nam qua ratione humanum semen formare non potest, eadem nec nutritionem efficere valet, quia ab eadem virtute animæ procedit et consequenter nec augmentationem, quia hæc nutritionem supponit. Imo non solum non potest Angelus efficere has actiones, ut vitales sunt, verum etiam materiales ipsas actiones, seu terminos earum facere non potest. Quia nutritio fit per aggenerationem, quæ tunc ad augmentationem terminatur, quando id, quod acquiritur, plus est, quam id quod perditur: aggeneratio autem prout a vivente fit, terminatur ad partem vitam participantem, quæ non magis potest fieri naturali virtute Angeli, quam integra substantia vivens, unde ulterius addo, hoc genus actionis, seu effectum ejus, non posse fieri ab Angelo in corpore assumpto etiam applicando acțiva passivis; quia hæc aggeneratio supponit substantiam viventem cui uniatur, vel accrescat id, quod per talem actionem sit: cum

ergo corpus ab Angelo assumptum non vivat, non est hujus aggenerationis capax ; ergo fieri non potest per quamcumque agentium, et patientium applicationem. Posset quidem Angelus assumere parvum, et quasi puerile corpus, et illud paulatim et uniformiter augere ad quamdam imitationem augmenti corporis humani, tamen illud non esse augmentum vitale, neque ex parte modi, quia solum esset per juxtapositionem, nec ex parte termini, si non esset per additionem partialis substantiæ viventis. Solum ergo esset quædam successiva formatio corporis assumpti, nam sicut in principio potest Angelus totum corpus assumendum simul, aut brevissimo tempore formare prius quam illud assumat, ita potest prius in parva quantitate illud assumere, et postea paulatim, et successu temporis perceptibilis, vel morosi, illud in magnitudine perficere, tamen sicut formatio, quatenus est actio vel passio, transiens in corpus nullo modo est actio vitalis, licet suo modo effective, et quasi artificiose procedat ab internis actibus vitalibus intellectus, et voluntatis Angeli, ita etiam illa successiva formatio, et quasi augmentatio ejusdem corporis nullo modo vitalis est, et quasi ejusdem est ordinis, et rationis, ut constat. 14. Altera actio ad nutritionem est comestio.De illa affirmant. Ad has actiones ordinatur in animantibus actio comedendi, quæ in ipsis vitalis actio est, et manducatio proprie appellatur; quam actionem multum imitantur Angeli in corporibus assumptis, et ideo aliqui theologi concedunt, Angelos in corporibus assumptis posse hanc actionem efficere, vereque ac proprie comedere. Ita tenet Alensis, 2. p., q. 35, in 2, ait enim, licet Angelus in corpore assumpto non comedat ex necessitate, sed ex potestate, nihilominus veram comestionem efficere, et item sentit Scotus in 2, dist. 8, et inclinat ibidem Gabriel, art. 3, dub. 2. Fundamentum est, quia comestio non est nisi divisio cibi, et irajectio illius in interiores corporis partes, sed utrumque horum fit per solum motum localem; ergo potest vere fieri ab Angelo in corpore assumpto et confirmatur, quia Christus post resurrectionem vere comedebat, quia dividebat cibum, et in stomachum trajiciebat, etiamsi illo non nutriretur ; ergo idem dicendum est de Angelo in corpore assumpto. Et confirmatur secundo, quia Abraham Angelis sibi apparentibus cibos ad manducandum proposuit; ergo credebat, eos posse comedere in corporibus assumptis. Probatur consequentia, quia non ignorabat, eos esse An

[ocr errors]

gelos Deum repræsentantes, ut patet ex verbis ejus Genesis 18: Numquid perdes justum cum impio, et illis, Loquar ad Dominum meum, etc. 15. Verius negandum. - Oppositam sententiam docet D. Thomas, dicto a. 2. ad 5, et præter ejus discipulos, sequuntur Bonaventura, Richardus et alii, in dicta dist. 8. Scotus, in 4, dist. 45, q. un., a. 5, circa finem, et Clithovæus in Damasceno, 1. 2, c. 3, ad finem late; et licet fortasse dissentio tantum sit de modo loquendi, hic est multum probabilior. Prior pars declaratur, quia non est dubium, quin Angelus visus comedere, vere et realiter localiter cibum moveat, et quasi ore sumat, et dividat, et in apparentem stomachum realiter transferat, potest ergo illa dici vera motio, divisio, aut trajectio, et sane Scotus satis declarat se nihil aliud intendere, et in objectione, quam statim facit, de comestione Christi, videtur supponere non esse veram comestionem, et fere eodem modo loquitur Gabriel, imo etiam Alensis in fine nimium limitat suam assertionem, nam dicit solum fuisse veram comestionem quoad masticationem, non vero quoad trajectionem in ventrem, quod erit quidem verum si de vero ventre intelligatur, non tamen de ventre apparente: nam vere trajiciebatur cibus in locum illum in specie ventris formatum, imo magis proprie trajectio, quam masticatio intercedit, ut statim exponam. 16. Probatur primo ex sacra Scriptura.-Secundo ratione. Probatur ergo altera pars, quam posterior sententia intendit. Primo ex verbis Angeli ad Tobiam, cap. 12. Videbar vobis comedere, sed ego invisibili cibo uter, nam dicendo, videbar, satis indicat apparuisse comedere, re tamen vera non comedisse. Secundo quia comestio, ut per hanc vocem significatur, est actio vitalis, et hæc est propria illius vocis significatio secundum communem sensum, sed illa comestio apparens Angeli in corpore assumpto non est operatio vitalis, ut Scotus et Gabriel fatentur, et est per se evidens, quia non procedit a principio vitæ, sed omnes illi motus ita fiunt circa cibum in corpore assumpto, sicut absque tali corpore fieri possent dividendo, vel quasi conterendo eumdem cibum, et per æquale spatium aeris projiciendo ; ergo non potest illa dici vera comestio, unde notanda est differentia inter hæc verba, dividere, trajicere, vel comedere cibum : nam duo priora non significant actionem vitalem, sed motum quemdam extrinsecum, vel localem sine respectu ad principium intrinsecum vitæ, sed abstracte, a quocumque principio fiat, et ideo

-

sub illis terminis simpliciter dici potest Angelus sumere, dividere, et trajicere cibum, nisi aliquid addatur, quod respectum ad principium, vel terminum vitæ involvat. Verbum autem, comedendi, per se, et proprie dicit hunc respectum, nisi metaphorice, aut analogice accipiatur, et ideo comestio Angeli in corpore assumpto, nec vera comestio, nec simpliciter comestio dici potest, sed tantum apparens comestio, juxta verbum Raphaelis Angeli, videbar vobis comedere. Nec obstat quod Genes. 18, de viris apparentibus Abrahæ absolute dicitur, cum comedissent, etc. Nam interdum humano more loquitur Scriptura, proprio homine appellando id, quod tale existimatur, et ideo Theodoretus, ibi quæst. 68, dixit: Si litteram nudum attendamus, viri, non Angeli comederunt : si vero mentem explicemus, visi sunt comedere. Et eadem ratione existimo, Angelum in corpore assumpto non dici proprie masticare cibum, seu latine proprie maudere: nam hæc vox non utcumque significat dividere, aut comminuere, cibum, sed peculiarem modum connotat, quo illa partitio, vel contusio cibi per principia vitalia fit, ita ut nihil aliud sit, quam inchoata comestio. Idemque in similibus vocibus observandum est.

17. Ad fundamentum contrariæ sententiæ in num. 4. Ad fundamentum contrariæ sententiæ responsio patet ex dictis, quia non quæcumque divisio, aut trajectio cibi ad veram comestionem sufficit, ut declaravi. De prima vero confirmatione sumpta ex comestione Christi post resurrectionem multa dixi in 1 tom., 3 p., disp. 47, sect. 5, circa finem, ad quem locum lectorem remitto, et hic solum addo, Scotum supra probabile existimare, comestionem Christi adeo veram fuisse, ut ad illam secuta fuerit nutritio, et conversio alimenti in substantiam Christi, quia hoc non repugnat corpori glorioso. Quam opinionem referens Gabriel non improbat, sed in alium locum remittit, et videtur haberi hæc sententia in quodam Dialogo inter Basilium et Nazianzenum, qui refertur in 4 tom. Bibliothecæ, ubi in ultimis verbis Basilius interrogat, quomodo Angeli apud Abraham, et quomodo Christus post resurrectionem comederit. Et responderit Gregorius, Angelos subjectos cibos consumpsisse, nihil ex ipsis in propriam naturam convertentes. De Christo vero ait, quod: Sicut ignis oleum in suam naturam arreptum coassumit, sic Christus vere manducabat, et secundum modum exempli, ut ipse noverat, sibi proprium efficiebat.

« PredošláPokračovať »