Obrázky na stránke
PDF
ePub

divinitatis, et unionis humanitatis ad illam, ipsis est superior. Unde Ambrosius, lib. 3, de Fide, cap. 4, merito dixit, ita dici Christum minoratum ab Angelis, sicut dicitur minor Patre, utique ratione assumptæ naturæ, quod verum est non tantum ratione passionis, sed etiam ratione naturæ minus perfectæ. Idemque habet Augustinus, in tract. de Cantico novo, cap, 7, et Tertullianus, lib. de Carne Christi, cap. 14, similiter exponit minoratum esse Christum ab Angelis propter animæ, et carnis, et non Angelicæ naturæ assumptionem. 7. Secundo probatur conclusio. — Præterea 2, Pet. 2, Angeli dicuntur fortitudine, et virtute esse majores homine: loquitur autem de malis Angelis, unde non nisi de perfectione naturæ loquitur. Et Job. 41, de Satana dicitur: Non est super terram potestas que comparetur ei; sicut ergo potestate, ita etiam naturæ perfectione homines excellit. Et simili modo ubique Scriptura de Angelis loquitur tanquam de rebus altioris ordinis toto modo sensibili, et hominibus. Imo Augustinus, tract. 140, in Joann., in fine, ex peccato irremissibili Angelorum, excellentiam naturæ illorum supra humanam colligit. Quod tanto (inquit) damnabilior indicata sit culpa, quanto erat natura sublimior. Atque ita veritas hæc omnium Patrum consensu recepta est. Præcipue illam declarat, et exaggerat Dionysius, cap. 4, de divinis Nominibus. Quin etiam Gentiles omnes, et infideles pro comperto habent, esse aliquas res, seu substantias indivisibiles superiores nomine, quæ possunt illi nocere, ac benefacere, a quibus et oracula expectabant, et beneficia petebant, et nocumenta timebant, de quibus in historiis, et antiquis philosophis frequens est sermo, ut notat Lactantius, lib. 2, de divin. Instit, cap. 15, Theodoretus, dicto lib. 3, contra Græcos, et Cyprianus, lib. de Idolor. vanit., ut dixi in citato loco Metaphysicæ. Denique fideles etiam nunc aliquos effectus dæmonum in obsessis ab illis, seu energumenis, et arreptiis experiuntur, quæ plane ostendunt et majorem perspicaciam dæmonum in intelligendo, et majorem potentiam in operando, quam in homine sit. Quod etiam apertissime cernitur in magorum incantationibus, et falsis miraculis ministrorum dæmonis, quæ in Scriptura leguntur, Exod. 7, et de Antichristo majora prædicuntur, quæ signa profecto ostendunt esse in mundo quosdam invisibiles substantias virtute, ac perfectione naturali homines superantes, quas Angelos vo

camus.

8. Occurritur tacitæ objectioni.-Occurritur aliæ objectioni.-Conclusio tandem confirmatur ratione incologica.-Vide in disputatione decima quarta, quæstione secunda, numero tertio. -Et ratione a priori.-Neque enim illi effectus soli Deo tribui possunt, tum quia non est ad causam primam recurrendum, cum possunt effectus in causas secundas reduci; tum etiam quia tales effectus sæpe sunt pravi, et ad malum, et perniciem hominum; imo in odium, et injuriam ipsius Dei facti, ut ipsimet dæmones sæpissime manifestant: tum denique quia in ipso modo operandi sæpe ostenditur, vel malitia moralis, et impotentia quædam operantis; quia non per imperium, et supremam potestatem, sed veluti arte aliqua applicando activa passivis hujusmodi opera faciunt. Neque etiam hi effectus possunt tribui animabus separatis aliquorum hominum qui ex hac vita decesserunt, quia juxta veram Philosophiam anima separata non plus potest circa præjacentem materiam operari, quam posset conjuncta, imo minus, quia corpori conjuncta saltem per illud poterat alia corpora immutare, quamvis limitato, et ordinario modo: separata vero nihil potest, ut nune supponimus, et fortasse in 3 tractatu attingemus. Juxta principia etiam theologiæ, ac fidei soli Angeli, si sint sancti, sunt administratorii spiritus propter eos, qui salvandi sunt, ut dicitur ad Heb. 1. Si vero sint mali, permittuntur circuire, quærentes quem devorent, animæ vero secundum legem ordinariam ab illis locis, quibus secundum sua merita deputantur, egredi non permittuntur. Nec vero veritatis hujus alia ratio a priori petendo est præter eam, quæ est voluntate, et potentia creatoris sumitur: nam sicut distinctio naturarum ex ipsis immediate oritur, ita etiam excessus perfectionis unius per alia. Manifestabitur autem hic excessus naturæ Angelicæ supra humanam ex his, quæ in sequentibus capitibus de illa dicemus.

9. Tertia conclusio.-Certum est dari Angelos. -Ex his ergo concludimus tertio, certissimum esse dari Angelos, quia per hanc vocem non significamus nisi quasdam intellectuales substantias Deo inferiores, et homine superiores, invisibiles, et insensibiles nobis. Unde, supposita vocis significatione, assertio ex dictis, probata manet. Neque habet difficultatem, aut dubitationem propter eas, quæ de Angelorum natura tractandæ supersunt. Solum possunt contra dicta objici verba Augustini, in lib., de quant. Animæ, c. 34, dicentis: Quemadmodum

fatendum est, animam humanam non esse Deum ita præsumendum, nihil inter omnia, quæ creavit, Deo esse propinquis, et infra dicit: aliquid esse deterius anima hominis, scilicet animam bruti aliquid par, ut Angelus, melius aut nihil, et 1. 3, de lib. Arb., c. 11. ait: animas rationales superioribus potestatibus esse officio impares, natura vero pares, et 1. 83 Quæstionum, q. 54. Nihil est (inquit) melius rationali anima, nisi Deus, et idem repetit, lib. 3, contra Maxim., cap. 25, et videtur illum reprehendere, quia dixerat, majores esse Angelos Christo secundum formam hominis. Sic etiam dixit Bernardus, lib. 5, de Considerat., c. 3: Spiritus est Deus, sunt et Angeli, et hi supra te. Sed Deus natura, Angeli gratia superiores

sunt.

10. Responsio.-Respondeo has, et similes locutiones pie exponendas esse, vel quoad gradum intellectualem, vel quoad immediatam habitudinem ad Deum ut ad ultimum finem, et ut ad legislatorem, et supremum Dominum vel quoad gratiæ, et gloriæ, ac visionis beatæ capacitatem. Et primo quidem sensu videtur loqui Bernardus, et potest sumi ex Augustino, lib. 1 Retract., c. 16. In secundo vero, ac tertio sensu loquitur idem Augustinus in primo, et secundo loco supra citatis. At vero in tertio, et quarto loco jam etiam citatis existimo non loqui de perfectione naturali præcise spectata, sed de absoluta perfectione, quæ pensatis omnibus tam gratiæ, quam naturæ donis alicui convenit, et sic verum est secundum absolutam comparationem, nihil esse melius anima rationali, nisi Deum. Dico autem absoluta comparatione, quia si ad singulas animas fiat comparatio, aliquid infra Deum esse poterit melius, quam aliqua anima, non tamen simpliciter, quia datur anima, quæ absolute omnes Angelos excedit, et sic etiam dicit ibidem Augustinus, naturam humanam in Christo esse perfectiorem Angelica. Alioqui idem Augustinus, lib. 11, de Civit., c. 5: Angelica natura (dixit) omnia cætera, quæ Deus condidit, naturæ dignitate præcedit. Et lib. 1, Retract, cap. 26, recognoscens locum ultimum dictæ, quæst. 54, videtur locutionem corrigere, dicens: Ubi dixi: Quod omni anima melius, id Deum dicimus, magis dici debuit, omni creato spiritu melius.

CAPUT II.

UTRUM ANGELI SINT ÆTERNI, VEL ESSE INCOEPERINT.

1. Duobus modis potest aliquid esse æternum.-Hujus puncti resolutio ad complementum quæstionis, an sint Angeli, pertinere videtur, et ideo priusquam ulterius, quid sit, inquiramus, vel explicemus, illam hoc loco expendere visum est. Duobus igitur modis intelligi potest, aliquid esse æternum, uno modo ab intrinseco, alio modo ex influxu alterius æterno. Inter quos duos modos inter alias hæc est differentia, quod res priori modo æterna tam a parte ante, quam post, seu tam respectu præteritæ, quam respectu futuræ durationis, sive realis, ac veræ, sive possibilis, seu imaginariæ, æterna est. Quia cum per se et non ab alio sit, non potest habere initium, cumque a nullo pendeat, privari esse non potest, vel finem durandi habere. Cur enim tale ens, quod a se, seu non ab alio esse dicitur, in tali puncto esse incoepisset, potius quam antea? vel si aliquando non esset, quomodo inciperet habere esse, nisi ab alio ei daretur? Est ergo evidens id, quod sine alterius effectione aliquando habet esse, semper, ac necessario illud habuisse, quia non potuit habere, unde de novo pullulaverit, sed ideo sit, quia ex intrinseca et essentiali ratione habet, quod sit ens actuale. Et inde etiam sit evidens, eadem necessitate duraturum in perpetuum, quia semper eamdem habet existendi necessitatem, et quia nec scipsum destruet, nec ab alio pendet, a quo destrui possit. At vero si qua res sit non ex se, sed ex beneficio alterius; illa licet supponatur esse æterna, esse poterit æterna a parte ante; seu comparata ad præteritam durationem, licet non sit perpetuo duratura: sicut etiam e contrario esse poterit in posterum æterna, licet ab æterno non fuerit, vel juxta modum operandi causæ efficientis, et conservantis, vel juxta beneplacitum ejus, si libere agat, ut revera operatur Deus, ex utraque parte æterna esse poterit. Hic ergo præcipue agimus de duratione æterna a parte ante, seu in præteritum: de æternitate vero Angelorum in futurum, in capite octavo dice

mus.

2. Prima conclusio bipartita.-Primo ergo sit certum, Angelos non esse æternos ab intrinseco, seu essentialiter, neque ex aliqua absoluta necessitate, ac per se. Hæc assertio non

et ideo nihil extra se ita amat, ut necessario illud esse, aut facere velit, tum etiam quia cum sit omnipotens et infinitæ efficacitatis, nihil determinatum agere posset, nisi per liberam voluntatem id determinaret. Nam si ex necessitate naturæ ageret, cur potius hos Angelos, quam alios possibiles, vel cur tot potius, quam plures creasset? Unde facile demonstratur pars altera, scilicet, hujusmodi necessitatem non posse ex peculiari conditione angelicæ naturæ provenire: tum quia cum sit finitæ bonitatis et non sit finis Dei, nec illi aliquid conferat, non potest voluntatem ejus ad se amandum, vel efficiendum ex necessitate determinare, tum etiam quia cum infiniti Angeli possibiles sint, cur magis illi, qui facti sunt, hanc in Deum necessitatem invexissent, quam infiniti alii, qui facti non sunt? Est ergo evidens non habere Angelos æternitatem non solum ut proprie dicit durationem per se necessariam, et independentem ab alio, sed etiam ut dicere potest durationem quocumque titulo absolute necessariam.

solum est de fide certissima, sed etiam evidens, supponendo, quod jam ostendimus, Angelos esse in rerum natura. Et prior quidem pars facile probatur, quia non habent illud esse a se, sed ab aliqua efficiente causa, ergo non habent necessitatem essendi a se, ergo nec æternitatem. Consequentiæ sunt evidentes. Antecedens autem est de fide, quæ nos docet, Deum esse creatorem omnium visibilium et invisibilium, quæ non sunt Deus, tales autem sunt Angeli, ut recte probat Athanasius, q. 1, ad Antioch., et Chrysostomus, homil. de Jejun., post homilias in Genes., ex illo Ps. 148: Laudate Deum omnes Angeli, et infra: Ipse dixit, et facta sunt, ibi enim inter opera Dei numerantur, et ad Deum laudandum a Propheta invitantur. Et simili modo Daniel, 3, postquam pueri dixerunt: Benedicite omnia opera Domiai Domino, etc., addiderunt : Benedicite Angeli Domini Domino. Et ad Coloss. 1, de Christo ait Paulus : In ipso condita sunt universa, site throni, etc. Idemque probat D. Gregorius, 1. 32, Moral., c. 9, ex illo Job 4: Ecce Behemoth quem feci tecum. Ac denique inter fidei articulos ponitur Deum esse invisibilium creatorem, ut in Concilio Niceno habetur. Et in sequenti tractatu, libro primo, capite primo, iterum dicemus. Ratione item ostendi potest ex alio principio tradito in Metaphysica, d. 28, sect. 1, et disp. 29, sect. 1, 2 et 3, nimirum ens a se non posse esse nisi unum tantum : ex hoc enim principio evidenter infertur, quidquid est in rebus distinctum ab illo uno ente, quod ex se habet esse, non posse existere, nisi per efficientiam ejus,ut in eadem Metaphysica, disp. 20, deduximus et specialiter de Angelis, in disp. 29, sect. 2, a. n. 29, ergo Angeli ex se non sunt æterni.

3. Probatur secunda pars.-Responderi posset, etiamsi ex se non habeant esse, posse illud habere necessario, eo quod necessario a sua causa emanant, atque hoc modo posse habere necessitatem durationis, ac subinde æternitatem. Sed hæc evasio (ut in eisdem locis Metaphysicæ notatum est) facile refellitur, simulque probatur altera pars assertionis, quia hæc absoluta necessitas est impossibilis. Quoniam nec ex natura et conditione ipsius causæ effectricis Angelorum, nec ex natura ipsorum Angelorum oriri potest, et ideo nulla ratione esse potest. Prior pars antecedentis probatur, quia repugnat Deo aliquid agere extra se ex necessitate naturæ, tum quia intellectualis est in summa perfectione, ac proinde maxime liber, tum etiam quia nulla re extra se indiget,

4. Secunda conclusio. De fide Angeli non sunt ex æternitate creati.-Secundo dicendum est, Angelos de facto non esse æternos a parte ante, seu non fuisse ex æternitate creatos. Hanc assertionem sola ratio naturalis assequi non potest saltem necessaria ratione, quia non potest certa ratione ostendi, esse impossibilem creationem æternam ex libera Dei voluntate, ut in Metaphysica, disp. 20, sect. 6. Quod si aliqua est possibilis, maxime Angelorum, qui sunt inter res creatas maxime indivisibiles, ac permanentes, quas duas conditiones æternitas postulare potest. Unde eorum duratio intrinseca proxime ad æternitatem accedit, et ævum appellatur, ut theologi docent, et in Metaphysica, disp. 60, sect. 5 et 6, dictum est, et tradit D. Thomas cum expositoribus, in 1. p., 10. Non potest ergo assertio ratione naturali demonstrari, licet suaderi aliquo modo possit, ut infra dicam. Est nihilominus conclusio certa in theologia, in illa enim omnes theologi conveniunt, ut paulo post videbimus. Item Patres tam qui dicunt, Angelos incoepisse cum hoc modo corporeo, quam qui antea extitisse putarunt, omnes in hoc conveniunt, quod Angeli ex æternitate non fuerunt.

5. Prima probatio. —Et probari potest primo ex Scriptura, Proverb. 8: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio, ubi aperte dicitur, Deum, divinamque sapientiam extitisse,

hunc infinitatis modum productionibus ad intra reservari. Vel secundo, quia omnis creatura, etiam Angelica, mutabilis est secundum operationem, et ideo productio æterna non est naturæ ipsius satis consentanea. Nam res ab æterno producta in ea dispositione, in qua producitur, per infinitam quamdam durationem necessario est per mansura, ut in Physica, et Metaphysica ostenditur. Quoniam quidquid ab æterno fit, per æternitatem aliquam, atque adeo per infinitam aliquam durationem permanere necesse est, sive illud, quod producitur, per se primo producatur, sicut substantia, sive cum illa simul in ipsa æternitate producatur, quia si aliquid tale tantum per finitam durationem permaneret, eo ipso haberet suæ durationis initium, ac proinde æternum non esset. Sicut etiam e contrario, si aliquis Angelus crearetur ab æterno sine gratia, necessario sine illa maneret per infinitam durationem, et solum in initio alicujus temporis, vel creatæ durationis non posset illam recipere. Si ergo Angelus ab æterno crearetur, actum simul eliciens, in illo per infinitam durationem, necessario permaneret: vel si absque actu crearetur, per æternitatem sine actu maneret. Hic autem modus immobilitatis est præter naturam Angeli, et ideo creati sine initio, et novitate essendi, non est consentaneum naturæ creatæ etiam angelicæ, etiam si de potentia absoluta fieri non repugnet.

antequam aliquid crearet, et consequenter etiam ante Angelos: nam illi etiam sunt aliquid factum. Nec refert, quod Septuaginta loco illorum verborum transtulerint, ad opera sua (qua lectione multi ex antiquis Patribus utuntur,) tum quia vulgata lectio sustinenda est, et ad probationem catholicam sufficit. Tum etiam quia illa lectio possedit me ad opera sua, per aliam declaratur. Possidebat enim Deus sapientiam suam ad opera, étiam quando nihil extra operabatur, sicut dicitur quis habere scientiam ad docendum etiam quando non docet. Tum præterea, quia Ecclesia catholica sententiam illam sub illis verbis publice decantat, et recipit, veramque sententiam continere credit. Tum denique quod similia fere sunt verba ejusdem sapientiæ Ecclesiast. 24: Ego ex ore Altissimi prodici primogenita ante omnem creaturam. Nam perinde dictum est, ante omnem creaturam, ac, antequam quidquam faceret. Præcessit ergo Deus, suaque sapientia ex æternitate omnem creaturam, ac subinde etiam Angelos: non sunt ergo æterni.

6. Et ideo Paulus ad Heb. 13, singulariter de Christo dixit: Heri, et hodie ipse est in secula, tanquam illi sit proprium semper esse, quod Angelis non convenit, ut Ambrosius, lib. 5, de Fide, ponderavit. Quocirca cum Christus Joan. 17, dicit, se habuisse claritatem apud Patrem priusquam mundus fieret, et cum Paulus ad Ephes. 1, dicit: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, nomine mundi Angeli comprehenduntur: nam ad universi constitutionem, et complementum pertinent. Propter quod in Concilio Lateranense sub Innocentio III, capite Firmiter, dicitur, quod unus solus verus Deus est æternus, Pater, scilicet, Filius, et Spiritus sanctus, qui coæterni sunt, vel, non tres æterni, sed unus æternus, sicut in symbolo Athanasius dixit. Nec potest exponi, quod solus sit æternus propria æternitate independente ab omni causa, sed absolute quod solus perpetuo extiterit. Nam inde subinfert, hunc Deum æternum sua omnipotenti virtute in principio temporis utraque de nihilo condidisse creaturam: unde assertio posita tanquam de fide certa tenenda est.

7. Probatur secundo priori et ex congruentiis. - Ratio vero a priori est libera voluntas Dei nobis sufficienter revelata. Congruentia vero reddi potest, vel quia, ut Dei excellentia, et eminentia super omnem creaturam, et quam libere se ad extra communicet, evidentius manifestaretur, conveniens fuit etiam Angelorum productionem non esse æternam, sed

--

8. Objectio. Contra hanc autem veritatem solum video posse objici verba Basilii, hom. 1, Exaem., circa illa verba : In principio creavit, etc., dicentis, credi posse aliquid ante hujus mundi constitutionem fuisse, quod explicans, subdit: Erat sane flatus quidam mundi generatione superior abstractis illis a concretione materiæ potentiis mundo præstantioribus pro decoro accommodatus: temporis etiam conditione anterior, æternus nimirum, ac perpes. In quibus verbis hæc sola ultima aliquid obscuritatis habent, nam in prioribus solum dicit Basilius, Angelos, quos potentias a materia abstractas vocat, habuisse statum quemdam superiorem, anteriorem tempore, quem habere potuerunt, etiamsi ab æterno non fuerint : an vero ita fuerint, statim videbimus. Quo vero addit, statum illum fuisse æternum, non de æternitate a parte ante, sed a parte post intelligendum puto. Ponderoque non dixisse tantum fuisse ante tempus, sed dixisse, anteriorem temporis conditione fuisse, quasi diceret, statum spiritualium creaturarum ideo du

ratione tempus hoc materiale, et corporale præcessisse, quia etiam in conditione naturali illi superior est. Dixerat enim paulo antea: Quæ ex tempore cœperunt, nec ita esse prorsus eadem, quin aliquando de futura sint, et consummanda. Nunc vero ait, Angelos non cœpisse ex tempore, utique cœlesti, et corporeo, sed ante illud fuisse, quia non sunt defectibiles, sicut res corporeæ, sed æterni, ac perpetui, quem sensum addendo illam vocem perpes, satis explicavit.

CAPUT III.

QUANDO ANGELI CREATI FUERINT.

1. Certum est mundum corporeum non præcessisse Angelos.-Hæc quæstio ad præcedentis complementum necessaria est, et ideo visa est huic loco accommodata, quamvis a D. Thoma, in q. 61, versus materiæ finem tractetur. In puncto autem proposito de initio creationis Angelorum unum est indubitatum apud omnes, nimirum, mundum hunc corporeum nunquam nec per momentum sine Angelis fuisse, ac subinde cœlos non fuisse ante Angelos creatos, seu Angelos non fuisse post corpora factos. In hoc enim omnes theologi et Patres allegandi conveniunt, et quæ afferemus, a fortiori id convincent. Nuncque sufficiunt verba, Job 40, ubi Behemoth, id est, Dæmon, seu Lucifer initium varium Dei dicitur, quia vel ipse ante omnes, vel saltem nullus ante ipsum creatus est. Ita enim de initio creationis communiter ille locus intelligitur et optime de temporis, seu durationis initio exponitur a D. Thoma ibi et aliis, vel saltem etiamsi de initio dignitatis intelligatur, ibi consequenter etiam creationis, seu existendi initium includitur. Contra hanc vero assertionem citari possunt Gennadius et Rupertus qui significant, Angelos saltem post aliqua corpora fuisse creatos, sed illorum sententiam in discursu capitis exponam et refutabo. Citatur etiam Acacius apud Lypom., in Catena super Genes., sed locum invenire non potui.

2. Dubitatur vero an Angeli præcesserint. Prima opinio quam tradiderunt Patres Græci. -Difficultas ergo est, an fuerint Angeli ante mundum corporeum creati, id est, ante illud momentum de quo dicitur: In principio creatit Deus cœlum et terram, vel in eodem puncto. In hoc ergo fuit antiqua opinio, Angelos fuisse ante cœlum et terram creatos. Ita docuerunt ex Græcis Origenes, hom. 4, in Isa., ubi con

fuse dicit, fuisse quædam ante mundum. Tract. vero 9, in Matt., circa finem, aperte dicit: Angelos esse antiquiores non solum homine post creato, sed et omni creatura propter eum creata. Unde quod in Prooemio Periar., in fine, dicit, non constare, quando Angeli creati sint, intelligi potest, quia non constat, quando ante mundum facti sint. Apertius hoc docuit Basilius, dicta hom. 1, Exaem, et idem repetit in seeunda, a medio, ubi sub conditione loquitur, dicens, quod si Angeli fuerunt ante hunc mundum, non fuerunt in tenebris, sed in spirituali et divina luce. Et Basilium, illum referendo, secutus est Anastasius Synaitas, 1. 1. Exaem, in principio. Eamdem sententiam secutus est Nazianzenus, orat. 38, de Nativit., et orat. 42, in Pascha. Et eam magis probat Damascenus, 1. 2, de Fide, c. 3, et secutus est Nicetas, in orat. 39, Nazianzenus, § Quoniam autem. Eamdem docuit Chrysostomus, 1. 1, de Provid., prope initium, ait enim Deum sine ullo substantiæ suæ principio fuisse,antequam Angelos conderet, deinde Angelos, aliasque incorporeas substantias, postea vero hominem, totumque hunc mundum creasse. Idemque indicat, hom. 22, in Gen., quatenus non solum ait, peccasse Angelos antequam homo crearetur, sed etiam quod diabolus et ejus cohors olim a gloria illa exciderant, et ignominiosi facti erant, per quem loquendi modum magnan antecessionem indicat. Idem tradit Moses, Episcopus Syrus, in Commentariis de Paradiso, p. 2, c. 7, quamvis dicat: Syros contrarium tenuisse, negando Angelos ante mundum corporeum extitisse.

3. Qui ex Latinis eamdem significent.-Ex Latinis Patribus significat Clemens papa, 1. 8, Const., c. 12, dicens: Deus, qui ante omnia Cherubim et Seraphim fecisti sæcula et exercitus, virtulesque et potestates, principatus et thronos, Archangelos, et Angelos, et qui fabricatus es post hæc omnia hunc mundum, qui cernitur et omnia, quæ in eo continentur. Clarius id docuit Ambrosius, lib. 1, Exaem, c. 5, dicens: Licet Angeli aliquando cœperint, erant tamen jam, quando hic mundus est factus. Et Propheta in Psalmo ait, ante initium cecinisse Seraphim Sanctus, Sanctus, etc. Et Hilarius, 1. 12, de Trinit., post medium, dixit, Angelorum originem terræ creatione antiquiorem inveniri. Idem tenuit Hieronymus, ad Tit. 1, et Cassianus, collat. 8, c. 7, neminem fidelium de hoc dubitare asseverat. Citatur etiam Isidorum, 1 1, de sum. Bono, cap. 10, sed seipsam in alio sensu exponit, ut infra dicam.

« PredošláPokračovať »