Obrázky na stránke
PDF
ePub

sio Dei: visio autem Dei excellentior est amore, ut supponimus, ergo ab illius majori perfectione summus ordo nominandus esset. Tertia est de Thronis, quia esse Dei sedem et thronum, communis perfectio est omnium sanctorum spirituum, imo et justorum omnium, quia de anima justi scriptum est, esse sedem divinæ sapientiæ, et mansionem Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et templum Dei, quæ omnia æquivalentia sunt, et proprietatem indicant, quæ in beatis cum majori perfectione invenitur. Ergo per hanc etiam non possunt Throni ab aliis ordinibus distingui. Vel certe si aliquo modo per illam proprietatem possunt distingui, per illam major excellentia in illo ordine, quam in prioribus, indicatur. Quia illa perfectio convenit per gratiam, quæ est prima, et excellentior perfectio justorum, et ideo ordo, qui per excellentiam illius gratiæ commendatur, perfectior ostenditur; significatur enim, quod habeat majorem cum Deo unionem quasi substantialem, quam efficit gratia. Quarta denique difficultas est, quia illa inæqualitas in propriis donis gratiæ sanctificantis, vel gloriæ essentialis uniformiter invenitur in omnibus Angelis beatis, ergo per inæqualitatem in his donis non magis possunt distingui, verbi gratia, Cherubim a Seraphim, quam ipsi Seraphim inter se. Ut, verbi gratia, si comparemus ultimum Seraphim ad proxime superiorem in illo ordine, et ad primum Cherubim, cum eadem proportione excedet ultimus Seraphim primum Cherubim, quia idem Seraphim a proxime antecedente superatur, ergo non est, cur incipiat novus ordo constitui ab illo Cherubim, et non potius in eodem ordine seraphico inferiorem gradum habeat. Quod si hoc admittatur, idem argumentum fiet de Angelo proxime sequenti, et sic de tota prima Hierarchia, imo idem etiam erit de sequentibus, si per ordinem ad exteriora ministeria non distinguantur.

[blocks in formation]

excellentia amoris, nomen vero Cherubim a multitudine scientiæ derivari. Et in primo quidem non est controversia, de secundo autem nonnulla, ut in libro sexto videbimus, nunc autem illam partem ut a Patribus traditam recipimus, præsertim a Dionysio, c. 7, cœlest. Hierarch. Clemens Alexandrinus, lib. 5 Stromat., § 3, Hieronymus, epist. 103, ad Paulin., in fine, et Isai. 6, et Ezech. 10 et 28, item ex Fulgentio, ad Ferranum, q. 3, initio, Philiastus de Hæresi., c. 101 et 102, et Anastasius Synaita', 1. 1, Exaemer, initio, idemque tradidit Philo, lib. de vita Moys. Hac ergo interprætatione supposita, respondeo, verum quidem esse amorem, et scientiam prout in patria invenientur, et esse necessario conjuncta, et servare proportionem, attamen per excessum amoris indicari majorem perfectionem supremi ordinis primæ Hierarchiæ, quia ex suo genere amor divinus abstracte spectatus, est infaillibilius signum majoris excellentiæ, quam scientia, ut in via constat. Imo licet in patria illa duo servent æqualitatem, tamen quia amor supponit cognitionem, et non e contra, ideo in amoris excellentia quasi intrinsece imbibitur excellentia visionis, et non ita e contrario, quia visio non supponit amorem, sed illum parit. Et ideo etiam quoad nos non est tam evidens, cum perfectione scientiæ, etiam beatæ necessario conjungi perfectionem amoris proportionatam, sicut est e converso quod perfectus amor perfectam visionem supponat. Sic ergo Seraphim ex amoris excellentia cæteris præferuntur, quia in illa excellentia aliæ excluduntur.

19. Respondetur ad secundum. -Cur Seraphim ab amore nobiliores judicentur. — Unde fere eadem est responsio ad secundam. Nam (abstrahendo nunc ab illa controversia, quæ inter scholam D. Thomæ et Scoti versatur, quis sit in beatitudine actus perfectior, visio, vel amor Dei) respondemus, quod licet facta præcisa comparatione, visio perfectior sit, nihilominus per excellentiam amoris major Seraphim excellentia designatur. Quia neque beatificus amor separatur a visione, neque amor secundum præcisam, et generalem rationem suam separatur a salutari scientia, seu cognitione, sed illam intrinsece supponit. Et quamvis etiam visio ex speciali ratione sua necessario habeat conjunctum amorem, tamen quia ratio scientiæ per se, ac generatim spectata illum non includit, neque ex necessitate illum infert, ideo potius per amorem, quam per scientiam suprema Angelorum perfectio describi

tur. Et fortasse hinc factum est licet Lucifer in substantiali perfectione ex ordine Seraphinorum fuerit, nihilominus post lapsum nunquam vocetur Seraphim, appelletur autem Cherubim, quia aliquando fuit in medio lapidum iqaitorum, Ezechiel. 28, quia retinuit perfecfionem scientiæ saltem naturalis, licet ab amore prorsus exciderit. Unde etiam dici potest, excellentiam sanctorum Angelorum magis commendari ex perfectione morali, quam ex naturali, vel necessaria, etiamsi supernaturalis sit. Amor autem plus habet de perfectione morali, quam scientia, quia ipsa visio per se spectata honorem potius meretur, quam laudem; quod si aliquam rationem laudis participat, solum est quatenus propter laudabilem Dei amorem viæ tribuitur. Et similiter ipse amor Patriæ, et necessario sequitur visionem, laudabilis non est, sed honorabilis et amabilis, tamen ut originem trahit a libero amore, quem sancti Angeli in via habuerunt, et laudi eorum imputatur, et quamdam rationem moralis boni, et perfectionis participat. Ideoque eum Seraphim ex amore commendatur, id non fit sine respectu ad amorem viæ, per quem ad illum eximium statum gloriæ pervenerunt: est autem in via summa charitatis perfectio, et de sola ipsa est certum, et infallibile signum sanctitatis. Et huic doctrinæ consonat, quod Antoninus abbas, in ep. 2, scribit: Hæc nomina esse Angelis addita, pro eo quod conditoris proprii custodierunt voluntatem.

20. Respondetur ad tertium. Per quid Throni a reliquis distinguantur.— Ad tertiam difficultatem imprimis fatemur perfectionem illam, a qua Thronorum appellatio sumitur, in re ipsa communem esse superioribus ordinibus, imo etiam in eis cum majori perfectione inveniri ut argumentum ibi factum probat. Hoc autem non obstat, quin per specialem excellentiam communis perfectionis unus ordo ab aliis distingui possit, ut initio dixi. Ad replicam autem dicimus, per hanc proprietatem optime indicari excellentiam Angelorum hujus ordinis supra omnes Angelos inferiorum Hierarchiarum, quia horum excellentia per immediatam habitudinem ad Deum, et ad unionem cum illo, aliorum vero per aliquam habitudinem ad exteriora ministeria describitur. At vero respectu superiorum non indicatur major excellentia; tum quia priores ordines non ex habituali tantum perfectione, sed maxime ex actuali tendentia in Deum per amorem, vel scientiam describuntur, tertius vero magis ex habituali perfectione, per quam

capaces et digni inveniuntur, ut Throni, et sedes altissimæ divinæ majestatis existant, quæ perfectio etiam in superioribus ordinibus supponitur, sed altiori modo per actus amoris et scientiæ, significatur; tum etiam quia licet in hac Thronorum appellatione aliqua perfectio actualis considerari possit, illa solum consideratur ut dispositio, qua Deo sedes præparatur per spiritus puritatem, unde ait Dionysius, cap. 7, per hanc Thronorum appellationem designari, substantias illas ab omni terreni af fectus humilitate longissime remotas esse. Et infra: Divinum illius adventum absque ullius perturbationis aut materiæ impedimento suscipiunt. Et infra: Ad ipsius suscipiendos fulgores semper patent, itaque describuntur tanquam apti, et præparati ad perfectionem suscipiendam, superiores vero ut eam exercentes et ita modo altiori eorum excellentia describitur.

21. Angelorum chori non solum per ordinem ad Deum, sed etiam per influxum ad inferiores distinguuntur.-Addi etiam potest ex Dionysio in eodem capite hos choros non solum distingui per ordinem ad Deum, sed etiam per influxum inferiores ordines et in nos, quem inde participant. Et sic Seraphim dicuntur non solum ut in se ardentes, sed etiam ut alios incendentes, Cherubim item non tantum ut scientes, sed etiam ut alios illuminantes. Et sic etiam Angeli tertii ordinis dicuntur Throni, quia Deus habitando in illis, tanquam in Thronis sedet, tum ut suam majestatem ostendat, tum ut alios ad reverentiam et adorationem sui excitet, vel etiam ut illos gubernet et judicet. Quomodo dixit Gregorius, Thronos esse vocatos illos, quibus ad exercenda judicia semper Deus omnipotens præsidet. Quis enim Thronos Latine sedes dicimus, qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat, Throni dicuntur. Quod non est ita intelligendum, ut non etiam Deus in superioribus ordinibus sedeat, ac præsideat, sed quia hæc perfectio magis accommodata et quasi appropriata est ad horum Angelorum tertii ordinis perfectionem commendendam. Quia vero priores actiones intendendiet illuminandi altiores sunt, ideo per nomina ab eis desumpta major aliorum perfectio indicata est.

22. Respondetur ad quartum.—Unde sumatur distinctio inter Angelos ejusdem ordinis.— Ad quartam difficultatem, quæ mihi obscurior visa est, fateor, per hæc omnia non satis explicari specialem rationem, ob quam Cherubim

a Seraphim distinguantur ut ordines diversi, et Seraphini inferiores a superioribus non eo modo differant. Nam si totum ordinem seraphicum in duas partes, superiorem et inferiorem mente distinguamus, eamdem inæqualitatem in amoris ardore in eis inveniemus, quæ inter totos ordines Seraphim, et Cherubim consideratur, proportione servata. Dico ergo ex vi illorum nominum, et perfectionum, a quibus sumuntur, me non posse diversitatis rationem invenire. Et ideo potius credo, ordines ipsos supponi distinctos, eorumque distinctionem ex aliis eorum proprietatibus nobis ignotis oriri: nam distinctionem illorum non scientia, sed quadam fide tenemus. Et distinctione supposita appropriamus, et accommodamus aliqua nomina singulis ordinibus, ut sint propria illorum, eosque ut distinctos significent, quamvis specialem rationem distinguendi quosdam Angelos ut diversorum ordinum, et alios tantum ut magis, vel minus perfectos in eodem ordine non satis indicent. Neque nunc melior responsio occurrit: hanc autem ipsam ex dicendis, quoad fieri possit, magis declarabimus.

CAPUT XIV.

QUÆ SIT UNITAS, VEL DISTINCTIO ESSENTIALIS INTER HIERARCHIAS, ET ORDINES ANGELORUM.

1. Primum dubium.-In præcedenti capite solum ostendimus, esse in multitudine Angelorum distinctiones illas Hierarchiarum, et ordinum, quas per accidentales, et extrinsecas differentias magis quoad nominis etymologiam, quam quoad substantialem differentiam declaravimus. Superest ergo ut quantum nobis possibile est, aliquid etiam de hac distinctione dicamus, quod per brevia quædam dubia expediemus. Et imprimis inquirendum occurrit, an distinctio illa accidentalis sit, vel etiam essentialis, ita ut Angeli omnes diversarum Hierarchiarum inter se specie differant, et similiter intra eamdem Hierarchiam omnes Angeli unius ordinis ab Aligens alterius essentialiter distinguantur, et quidem qui omnes Angelos ejusdem speciei faciunt, consequenter dicunt esse tantum accidentalem differentiam inter ordines, et Hierarchias.

2. Prima sententia.-Videturque fieri probabile ex dictis, quia tota distinctio sumitur ex donis, aut ministeriis gratiæ, vel gloriæ, quæ sunt accidentalia respectu naturalis substantia angelicæ, ad quam essentialis distinc

tio spectat. Antecedens patet ex dictis, quia distinctio Hierarchiarum sumitur per quasdam generales habitudines ad ministeria gratiæ: nam quædam est Hierarchia, quæ non est ad ministrandum deputata, sed a Deo assistendum, et hæc prima, quæ a secunda, et tertia differt quasi per carentiam ministerii externi, quia secunda, et tertia ministrantium sunt, in quo inter se conveniunt. Differunt autem, quia secunda altiori modo, scilicet, dirigendo, et imperando, non exequendo ministrat, vel si aliquid per se exequitur, est in quibusdam extraordinariis, et altioribus operibus, tertia vero est eorum, qui magis in particulari, et per seipsos exsequendo, vel annuntiando ministrant. Et simili proportione singuli ordines inter se distinguuntur, ut declaravimus. Hæc autem ministeria accidentalia sunt, et assistentia etiam ad Deum non est ex vi naturæ, sed ex donis gloriæ, ergo tota distinctio, quæ in illis fundatur, accidentalis est. Confirmatur primo, quia hæc distinctio fundatur in meritis, merita autem sunt accidentalia, et ab usu libertatis pendent. Confirmatur secundo, quia in hominibus invenitur Hierarchia Ecclesiastica, continens in se diversos ordines dignitatum, et potestatum, quorum distinctio accidentalis est, ut constat.

3. Vera sententia.-Tres Hierarchiæ essentialiter differunt.-Ordines cujusque Hierarchia inter se specie differunt.-Nihilominus supposita præcedentis capitis resolutione, quod non omnes Angeli sunt ejusdem speciei, consequentes dicendum est, tres saltem Hierarchias essentialiter differre, ut præter D. Thomam, et sequaces, docent frequentius theologi in 2. d. 9, Alensis, 2 part., quæst. 20, memb. 6, art. 2, § Hujus rei gratia. Probatur, quia si verum est, dari plures substantiales species Angelorum, inter illos potissimum talem differentiam constituere debemus, quos maxime inter se distantes esse ex aliis signis, et actionibus eorum concipimus: ita vero se habent distinctæ monarchiæ, ergo. Atque eadem actione, et proportione probabilius profecto est, tres ordines uniuscujusque Hierarchiæ inter se specie differre etiam in natura substantiali. Quia etiam inter illos magnam distantiam in perfectione naturali ex ministeriis illorum, et ex modo, quo Scriptura, et Sancti de illis loquuntur concipimus. Et ita sentiunt D. Thomas et tota ejus schola, communiter et alii frequentius, in 3, d. 9, cum Magistro ibi, Gabriel, quæst. 2, a. 2, Richardus, a. 2, q. 4, Durandus, Scotus, et alii, Alensis supra. Et

confirmatur ulterius, quia licet illa diversitas fundetur aliquo modo in meritis, tamen gratia, a qua procedunt merita, data censetur Angelis secundum proportionem naturalium, ut infra dicemus, in quo theologi omnes discrimen inter homines, et Angelos constituunt, et ideo sola distinctio numerica ad tantam varietatem graduum, seu ordinum inter Angelos non sufficit.

4. Alioqui contingere posset, ex Angelis æque perfectum unum esse Angelum tantum, alium Archangelum, alium Principem. Imo etiam sequi posse videtur, Angelum minus perfectum esse in altiori ordine, et e contrario perfectiorem in inferiori, neutrum autem istorum potest cum illo axiomate consistere, nec modo loquendi Patrum videtur consentaneum. Sequela ostenditur, quia vel inter spirituales substantias solo numero differentes (eas supponendo) æqualitas inter eas ponitur in substantiali perfectione individuali, et in intellectu et voluntate, vel admittitur inæqualitas (sicut enim de animabus rationalibus hoc controvertitur, ita potest de Angelis dubitari). Si ergo priori modo philosophemur, sequitur ex dicto principio datam esse æqualem gratiam omnibus Angelis in principio, quia data est secundum proportionem naturalium, ergo si omnes Angeli unius Hierarchiæ in naturalibus habebant proportionem æqualitatis, cum eamdem gratiam receperant, et ita in primo instanti creationis eorum non potuit esse distinctio ordinum in eadem Hierarchia, nec secundum naturam, nec secundum gratiam, nec secundum meritum, quia etiam in merito fuissent omnes æquales in illo instanti, quia in illo omnes bene operati sunt, et ex toto conatu gratiæ, ac gratiæ proportionato. Et consequenter etiam in secundo licet inter bonos et malos facta fuerit distinctio per liberum arbitrium, vel solum ex parte malorum, vel cum cooperante gratia ex parte bonorum, nihilominus inter bonos ejusdem Hierarchiæ nulla fuisset discretio, quia in illo instanti omnes cum æquali gratia et ex toto conatu bene, et in eodem genere virtutis, præsertim amoris et reverentiæ, ac submissionis ad Deum, quantum a nobis cogitari cum fundamento potest, operati essent. Unde etiam in Patria in essentiali gloria essent æquales, et consequenter inter Angelos, verbi gratia, primæ Hierarchiæ nulla esset distinctio in visione, vel dilectione Dei, vel in unione cum ipso, vel in præparatione ad illam. Neque in secunda vel tertia Hierarchia inter ordines uniuscujusque esset distinctio mi

nisteriorum, aut dignitatum cum fundamento ex parte ipsorum, sed ex sola Dei electione et voluntate, quod et est alienum a sanctis Patribus, et per se videtur incredibile. Necessarium est ergo inter illos ordines ponere aliquam inæqualitatem in natura, si ergo illa non est individualis, saltem esse debet specifica.

5. Si autem admittatur individualis inæqualitas (illam enim esse possibilem probabilius forte est, ut infra attingam) licet aliquo modo possit salvari inæqualitas ordinum cum proportione ad inæqualitatem meritorum et gratiæ, et hujus cum proportione ad naturam: verumtamen parem verisimile videtur, quod propter solam individualem differentiam observaverit Deus tantum proportionem in distribuenda gratia, et auxiliis ejus inter Angelos, cum credamus inter homines nullam rationem hujus numericæ diversitatis esse habitam, neque erit facile rationem differentiæ assignare. Ergo sicut anima minus perfecta in naturali perfectione individuali, tam in substantia quam in intellectu, et voluntate poterit per gratiam ascendere ad ordinem Principatuum, et alia perfectior in infimo ordine relinqui, ita etiam illa inæqualitas sola non obstabit inter Angelos, quo minus perfectus sit in superiori ordine, quia majori gratia præventus et adjutus, majora habuit merita, et ratione illorum meliorem locum dignitatis vel ministerii, consecutus est. Et eadem ratione contingere poterit, ut duo Angeli, licet inæquales in perfectione numerica, reciperent in primo instanti æqualem gratiam habitualem, non tamen æque illuminarentur, vel excitarentur ad bene operandum efficaciter in secundo instanti, sed efficacius, vel ad plures actus juvatus sit ille, qui minus perfectus est in sua individua natura, et ita etiam tunc sequeretur, minus perfectum in natura ad altiorem pertinere.

6. Confirmatur ex Patribus.-Concludimus ergo juxta Sanctorum doctrinam longe probabilibus esse tam Hierarchias inter se, quam ordines uniuscujusque Hierarchiæ inter se essentialiter et specifice distingui in naturalibus. Quod etiam ex aliquibus formulis locutionum sanctorum Patrum suaderi potest. Ait enim Dionysius, c. 5, de cœlest. Hierarch.: Enuntiant sanctorum voluminum traditiones, superiores substantias esse graduum inter se celsitudine differentes. Et Gregorius Nazianzenus, orat. 34, quæst. 2, de Theolog., de sanctis Angelis ait: esse puras naturas, perpetuos choros circa illam principem causam agitantes, purissimo splendore illinc perfusas, aut pro naturæ

ordinis cujusque proportione alias alio modo collustratas. In oratione autem 40, de sancto Baptismo, dubius est, dicitque se non posse statuere, utrum pro classis suæ, ordinisque ratione splendor ei impertiatur, an potius pro divinæ illuminationis modo hanc vel illam sedem accipiat. Et simili modo sub disjunctione loquitur Damascenus, 1. 2, c. 3, dicens, ordines differre in splendore divino, Sive pro splendoris portione sedes unicuique constituta sit, sive contra pro sedis classisque suæ discrimine splendoris participes sint, aliique alios ob ordinis, naturæque præstantiam illustrent. Favet etiam in modo loquendi Chrysostomus, h. 2, de incomprehensib. Dei natura, ordines Angelorum (quorum plures prius suis nominibus nuncupaverat,) genera cœlestia innumerabilia vocat. Quæ Deus creavit omnia tanta cum facilitate, quantam nemo valeat verbis exprimere. Ubi satis indicat, ex vi naturæ et creationis esse in Angelis illam generum varietatem. Deinde Isidorus, l. 1, de sum. Bono, c. 10, sic etiam loquitur: Pro graduum dignitate ministeria sunt illis distributa, indicans supponi dignitatis, et perfectionis inæqualitatem in ipsa natura ante officia et ministeria. Et fortasse ob hanc causam et rationem Hieronymus, ad Ephes. 1, dixit, distinctionem istorum ordinum futuram esse perpetuam, quia in naturarum et specierum distinctione fundata est. Congruentia denique est, quia cum distinctio specifica rerum per se pertineat ad perfectionem et pulchritudinem universi, non est verisimile, in supremo gradu rerum tres tantum species fuisse conditas, scilicet, tres Hierarchias, ergo ad minimum concedendum est, intra unamquamque illarum species Angelorum multiplicatas esse juxta ordinum distinctionem, ergo ad minimum admittendæ sunt novem species angelicarum naturarum: an vero plures esse credendum sit, mox dicemus.

7. Secundum dubium.- Prima sententia. Probatur.Secundo inquiri potest, an inter Angelos ejusdem Hierarchiæ sit major convenientia, quam eorumdem cum Angelis alterius Hierarchiæ, et consequenter an inter ordines diversarum Hierarchiarum sit major differentia essentialis, quam inter ordines ejusdem Hierarchiæ. Unde consequenter, seu virtute inquiritur, utrum Angelus sit unum genus proxime divisum in novem ordines tanquam in novem species, vel immediatius dividatur in tria genera seu tres species subalternas, sub quibus aliæ remotiores species contineantur. De quo puncto nihil fere distincte dicunt scho

lastici, fortasse, quia sancti Patres nullam fere lucem in eo nobis reliquerunt. In quodam vero opusculo de Natur. gener., attributo D. Thomæ, estque 42, in cap. 5, dicitur substantias separatas non habere genus subalternum, quia unica differentia sufficit singularum perfectioni. Et idem sentit Albertus, in tractatu de quatuor coæquævis, 1 part., quæst. 5, quæst. 22, et in Sum., 2 part., tract. 2, quæst. 8, et a fortiori idem sentit Durandus, qui in 2, d. 3, quæst. 1, omnem compositionem ex genere, et differentia simplicitati Angelorum putat repugnare : inclinat etiam Ægidius, in 2, d. 3, quæst. 2, art. 4. Quod autem admissa in Angelis tali compositione una differentia sufficiat, probatur in dicto opusculo, quia quo perfectior est natura, eo plura unite in gradu simplici habet, ergo angelica species ultima non coalescit ex pluribus divisionibus generum et differentiarum, ergo tantum unum genus proximum habet, ex quo cum unica differentia, species singulæ consurgunt. Confirmatur, quia Angeli sunt simplices substantiæ intellectuales, quæ solum in modo cognoscendi magis, aut minus universali distingui possunt: hæc autem differentia videtur semper esse immediata respectu intellectualis substantiæ ut sic, quia cum eadem proportione contrahit genus Angeli ad primam speciem Angelorum, et illam a secunda distinguit, qua contrahit ad secundam, eamdemque a tertia distinguit, et sic consequenter usque ad ultimam, ergo nulla major convenientia essentialis in aliquibus illarum specierum inter ipsas, quas cum aliis vel inter alias reperiri potest. Erunt ergo illæ species omnes inter se tantum differentes specie ultima et immediata, et consequenter tres ordines primæ Hierarchiæ solum convenient in aliqua proprietate accidentali, ratione cujus in una Hierarchia specialius collocentur. Et ita hanc sententiam ut probabiliorem supponit Bannez, 1 part., quæst. 56, art. 2, dub. 2, et citat Capreolus et D. Thomas, 1 part., quæst. 50, a. 4, ad 1, et in 2, d. 3, quæst. 1, art. 4, sed neutro loco aliquid dicit. Nec ille auctor rationem alicujus ponderis affert.

8. Vera sententia.-Quapropter probabilius videtur, ordines unius Hierarchiæ convenire inter se in aliquo genere proximo, et ita differre ab aliis ordinibus distinctarum Hierarchiarum non tantum specie ultima, sed etiam subalterna; ac proinde non esse in Angelis unum tantum genus immediatum omnibus speciebus Angelorum, sed in eis esse subalternas species, seu genera media inter illud pri

« PredošláPokračovať »