Obrázky na stránke
PDF
ePub

quod est supernaturale. De qua difficultate dixerat talem esse, ut si desit auxilium, sit impossibilitas. Et hac ratione dicit Augustinus, 1. 12, de Civ., c. 9, Angelos factos esse a Deo cum amore casto, neque potuisse habere illum sine cooperatione Dei, quia alias possent meliores a se fieri, quam Deus illos fecisset: et idem dicit de primo homine, lib. de Corrept. et Grat., c. 11, et lib., de Nat. et Grat., c. 26, generaliter dicit sicut oculus non potest videre sine lumine, ita et hominem perfectissime justificatum, non posse recte operari, nisi divino lumine juvetur: quod de homine in omni statu, et consequenter etiam de Angelo intelligit. Idemque habet aliis locis, quæ in capite undecimo allegabimus. Hujus etiam gratiæ cooperantis datæ Angelis meminit Petrus Cellensis, lib. 1, de Tabernacul., tom. 9 Biblioth.

4. Aliquorum probatio pro gratia cooperante rejicitur. Hæc vero gratia cooperans, seu adjuvans, de qua Augustinus in locis allegatis loquitur, et ratio, qua necessitatem illius probavimus, non solum in primo actu, qui ad infusionem gratiæ habitualis disponit, sed etiam in aliis, qui per gratiam habitualem postea fiunt, locum habent, quia nullus talium actuum sine adjutorio Dei actuali fieri potest. Et ideo addendum est, illum priorem actum esse ab specialiori gratia cooperante. Quia cum potentia tunc non operetur per habitum, et consequenter non habeat in se intrinsecam virtutem naturaliter effectricem talis actus, necesse est ut Deus speciali cooperatione sua efficientiam habitus suppleat, et hæc est specialior gratia cooperans, quam D. Thomas in dicta solutione vocavit motionem Dei animam ad se convertentis. Quamvis possit etiam id recte intelligi de gratia præveniente, et excitante, seu operante, per quam Deus animam, vel Angelum ad se convertit. Ex qua probant etiam aliqui necessitatem gratiæ cooperantis in Angelo ad talem conversionem; quia ipsa gratia operans, et excitans voluntatem, quando ipsa voluntas consentit, illi etiam cooperetur, quia actu allicit et attrahit voluntatem; et ita consensus ipse illi etiam tribuitur tanquam cooperanti voluntati. Sed hæc gratia probat tantum de gratia cooperante moraliter; quia illa attractio prævenientis vocationis, de se tantum moralis est: nos autem loquimur de cooperatione physica, de qua prior ratio procedit, ut D. Augustinus, et D. Thomas loquuntur.

[blocks in formation]

ficere Angelo ad hujusmodi actus, ut gratia excitante non indigeat. Quod videtur sentire Bellarminus, lib. de Gratia primi hominis, cap. 4. Verumtamen negari non potest, quin ad illam primam conversionem fuerit Angelo necessaria gratia excitans, quia sicut nos non possumus nostram inchoare salutem, ita nec Angelus suam est enim eadem ratio, quia id provenit sufficienter ex eo, quod salus illa supernaturalis est. At vero initium salutis a gratia excitante, ac præveniente sumitur, et præcipue ab illa, quæ ad finem nos vocat : et initium fidei, et sancta cogitatio ab ipso appellatur, ab Augustino, in lib. de Prædest. sanct., c. 2 et 3, et frequenter in aliis locis, et ita totus discursus Augustini in illo libro, et in aliis, quo probat initium salutis esse a Deo, reducendo illud initium ad sanctam cogitationem, æque in Angelis procedit. Quia etiam in illis necesse est, ut negotium salutis a sancta, et supernaturali cogitatione procedat, quam ex se habere non possunt, cum supernaturalis sit ; debuit ergo incipere a Deo excitante, et vocante Angelum ad actum superioris ordinis: et ita fuit illis necessaria, non tantum gratia cooperans, sed etiam operans. Neque opinor doctissimum Bellarminum contrarium in hoc sensisse; sed ibi loqui tantum de speciali gratia excitante, qua nos indigemus ad perseverandum, de hac enim loquuntur testimonia Augustini, quibus utitur, et aliæ rationes, quas indicat, de quo puncto in capite ultimo hujus libri dicemus.

6. Tertium corollarium. Angelos in primo instanti, primam gloriam meruisse, D. Thomas ita sentire videtur.-Tertio sequitur, meruisse Angelos in primo instanti primam gloriam suam. Ita indicat D. Thomas, dicta q. 62,art. 4, ad 2, dum ait, Angelum non meruisse per naturalem conversionem in Deum, sed conversione charitatis, quæ est per gratiam. Ergo cum D. Thomas hanc conversionem tribuat Angelis in primo instanti, etiam illis tribuit meritum pro eodem instanti. Quod expressius declaravit in q. 63, a. 5, ad 4, ubi omnes Angelos etiam qui postea ceciderunt, in primo instanti meruisse docet. Quod Capreolus infra contra mentem, et expressa verba D. Thomæ exponit, non de proprio merito actus, sed de dignitate ipsius gratiæ, ratione cujus dicitur infans, verbi gratia, mereri gloriam lato modo. At D. Thomas apertissime loquitur de proprio merito, quod est per actum liberum, ut ex eisdem locis manifestum est, et ex a. 6, q. 63, ubi sic ait: Si Angelus malus ponatur,

quod in primo instanti suæ creationis in actum liberi arbitrii proruperit, et cum gratia fuerit creatus, ut supra diximus. Fatetur ergo se id dixisse et inde infert Angelum malum immediate post primum instans peccasse; et rationem subdit, quia cum per unum actum meritorium Angeli ad beatitudinem perveniant, si in secundo instanti peccati impedimentum non posuisset, præmium sui meriti acciperet, loquitur ergo de primo merito, qui est per proprium actum liberum. Et ita hæc assertio est communiter recepta in schola D. Thomæ, et communis omnium, qui docent, Angelum fuisse in primo instanti per actum proprium sanctificatum.

7. Ut ratione probetur corollarium, statuitur percenisse Angelos per proprium meritum ad beatitudinem. Ut autem ratione probetur corollarium, magisque explicetur, supponendum est imprimis Angelos per proprium meritum ad beatitudinem pervenisse. Ita supponit D. Thomas in locis allegatis, et præsertim in primo articulo, hac ratione probat, non fuisse Angelos creatos in supernaturali beatitudine, quia oportuit, ut per sua merita illam consequerentur, quod non fit, nisi per opera propria antecedentia beatitudinem. Præterea licet inter alios theologos sit aliqua dissensio in tempore, vel modo hujus meriti; nihilominus in assertione omnes conveniunt. Et eadem est Augustini, et aliorum Patrum communis sententia docent enim Angelos sanctos merito suo a malis discretos fuisse, et suæ æternæ salutis certitudinem accepisse, quos in capite secundo allegavi.

8. Ex qua Patrum doctrina optime sumuntur rationes. Prima, quia Deus creavit omnes Angelos cum quadam æqualitate, seu uniformitate, quia ex parte sua non est verisimile inter eos discrevisse ; ergo sicut Angelos malos creavit sine plena beatitudine, et capaces meriti, et demeriti illius, ita etiam Angelos sanctos in principio creavit ; ergo sicut mali beatitudinem tandem suo merito perdiderunt; ita et boni suo merito illam obtinuerunt. Secunda, quia Angeli sancti ita creati sunt, ut demereri possent beatitudinem: sicut exemplum malorum ostendit; ergo etiam sunt creati apti ad eamdem beatitudinem promerendam. Justus enim, et misericors Deus neminem creavit in statu demerendi, cui non etiam locum, et virtutem merendi tribuat. Tertia, quia si Angeli non essent beatitudinem suis meritis consecuturi, nulla ratio esset cur a principio non essent in statu beatitudinis creati; cum ergo

ostensum sit, non fuisse creatos a principio plene beatos; signum est, fuisse creatos viatores: ita ut suis meritis beatitudinem obtinere possent. Quarto sumitur argumentum ab hominibus, quia homines per merita beatitudinem consequuntur : ergo etiam Angeli. Probatur consequentia, tum quia cæteris paribus aptiores sunt ad meritum apud Deum Angeli, quam homines: tum etiam e converso, quia si hominibus, qui imbecilliores sunt, non datur gloria sine merito, cur daretur Angelis? Tum denique quia in beatudine ipsa homines æquiparantur Angelis ; ergo etiam in via ad illam. 9. Denique ad hoc confirmandum adducit D. Thomas illud Apoc. 21. Mensura hominis, quæ est Angeli, ita ut sensus sit, in cœlesti beatitudine eamdem mensuram esse Angeli, et hominis, utique meritum. Quam expositionem aliqui rejiciunt tanquam omnino a vero sensu alienam; tamen licet non sit unica, nec fortasse primaria; nihilominus valde probabilis est, et Viegas ibi, sect. 2, exponens illa, et qui loquebatur mecum, habeat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, ait: Mensuram accipio hoc loco merita, sive gratiam; charitatemve, juxta quam metitur Deus gloriam omnium beatorum. Quod certe probabilissimum est, et optime per mensuram auream significatur; cur ergo non potuerunt de eadem mensura alia subjuncta verba intelligi? Nam illa mensura dicitur fuisse ad civitatem, et murum ejus metiendum, et de eadem subditur, et eamdem esse hominis, quæ est Angeli. Unde idem auctor inferius circa eadem verba dicit, hanc esse unam ex communibus expositionibus illorum verborum. Denique esto illa expositio non acceptetur ut litteralis, nihilominus est congruentissima accommodatio, vel etiam æquiparatio. Nam alius sensus litteralis est, eadem mensura, seu eodem muro civitatis supernæ Jerusalem (de qua ibi est sermo) Deum protegere hominem, et Angelum beatum : ergo similitudinem rationis optime inferri potest, eadem etiam mensura utriusque beatitudinem metiri, vel utrumque pari titulo ad beatitudinem admittere: ac proinde sicut mensura beatitudinis hominis est meritum, ita etiam beatitudinis Angeli.

10. Prædictum Angelorum meritum easdem conditiones meriti humani habet. Rejicitur opinio Magistri circa conditionem quamdam meriti Angelici. -Ex quo ulterius infertur, easdem conditiones ad meritum in Angelo requiri, et sufficere, quæ in homine sufliciunt, ac necessariæ sunt. Quia si mensura utriusque

H

est meritum, et beatitudo ejusdem rationis est, et in ea est æqualitas, etiam conditiones meriti ejusdem rationis esse debent, et in eis etiam debet servari æqualitas, seu proportio. Hinc ergo recte colligimus, quod sicut hominibus proposita est visio, et bravium suorum certaminum, ita et Angelis, et consequenter utrisque esse promissam sub conditione meritorum item in utrisque esse necessariam gratiam sanctificantem, et auxiliantem libertatem, ac honestatem supernaturalem operum ad talia merita. Et obiter ex eodem principio colligitur, necessarium esse statum viæ ad meritum beatitudinis, et consequenter improbatur opinio eorum, qui dixerunt Angelis datam esse beatitudinem propter opera prævisa in ipso statu beatitudinis, futura, scilicet ministeria, quæ Angeli ex obedientia Dei pro salute hominum exhibent. Quod docuit Magister, in 2, dist. 5, quem panci ex antiquis scholasticis secuti sunt. Contra hanc vero sententiam dicendum est ex professo, in lib. seq., c. 3, nunc enim nihil nobis obstat. Nam suppositis principiis positis, scilicet quod Angeli sancti non fuerunt semper beati, licet semper fuerint sancti negari non potest, quin habere potuerint meritum beatitudinis, priusquam ipsam beatitudinem reciperent; sive postea in ipsa beatitudine mereri potuerint, sive non, quod libro sequenti ex professo discutiendum est.

11. Probatur jam ratione tertii corollarii. —Ex his igitur tandem concluditur assertio intenta, seu tertium corollarium, nimirum omnes Angelos gloriam in primo instanti creationis suæ de condigno meruisse. Quia in illis concurrerunt tunc omnia ad tale meritum necessaria. Probatur, quia illi erant tunc sancti, et per fidem vivam libere operabantur, se convertendo in Deum ex gratiæ auxilio. Deus autem sic operantibus vitam æternam promisit, juxta illud Jacob. 1: Accipet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se, et cap. 2. Et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se. Hæc enim verba non arctantur ad homines, sed ad omnes diligentes Deum ut sonat, extenduntur. Sicut illa Pauli 2. Timoth. 4. In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, et infra: Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt, etc. Nam sicut supra diximus, dogmata tradita in sacra Scriptura de gratia, et charitate Dei ad Angelos extendi, ita eadem ratione de his, quæ ad repromissionem gloriæ fiunt, sentiendum est. Nam gratiam, et gloriam dat Dominus, et gratiam propter gloriam. Verumtamen sicut hæc promissio in homine includit conditionem si in gratia deces

serit, ut Concilium Tridentinum dixit, ita in Angelo includebat cum proportione conditionem, si pro statu viæ, seu pro tempore a Deo præscripto, in amore Dei perseveraverit. Atque hoc modo in omnibus Angelis tam bonis, quam malis, qui tunc boni erant, omnes conditiones necessariæ ad meritum de condigno etiam ex parte promissionis inventæ sunt. Omnes ergo, et potuerunt de condigno et de facto primam gloriam per conversionem in Deum meruerunt.

12. Quid de merito primæ gratiæ, vel augmento ejus in ipso primo instanti. Primam vero gratiam de condigno mereri non potuerunt, quia ante meritum dari illis debuit, ut de condigno mereri possent. Unde fit ut ipsa gratia sanctificans sit radix meriti; non potest autem principium meriti cadere sub meritum, saltem secundum connaturalem ordinem, ut nunc supponimus. Et in idem redit, quod meritum debet præmium antecedere saltem naturæ ordine, actus autem conversionis in Deum, licet juxta nostram sententiam antecesserit, quoad substantiam et entitatem suam, gratiam habitualem; tamen ut meritum de condigno non antecessit illam, quia per illam formaliter constitutum est in ratione, et valore meriti de condigno, et ideo sub ratione talis meriti non potuit in eamdem gratiam reflecti. Idemque dicendum est secundum aliam sententiam, quæ dicit gratiam habitualem ordine naturæ præcessisse conversionem in Deum, tanquam principium efficiens illam, et in nullo genere causæ fuisse illa posteriorem. Imo ex hoc etiam sequitur, quod nec de congruo potuerunt Angeli primam gratiam mereri, quia nullo modo illis infusa est propter eorum actus, nec actus antecesserunt illam in aliquo genere, quod in omni merito necessarium est; secus vero est in nostra sententia. Nos ergo fatemur, Angelos primam gratiam habitualem meruisse de congruo per conversionem liberam in Deum ex speciali auxilio gratiæ. Nam sicut Angeli per illam conversionem se præpararunt ad gratiam modo convenienti, et quasi connaturali, ita per eamdem dispositionem gratiam impetrarunt et congrue meruerunt. Quod etiam de contritione peccatorum confitemur: est autem aliquo modo major ratio in prima justificatione Angeli, vel primi hominis in statu innocentiæ, quia persona licet non esset digna simpliciter; nihilominus non erat indigna, sicut est peccator. Et aliunde motio Spiritus sancti, et proportio actus, ad meritum de congruo sufficit. Unde etiam fit, ut non potuerint Angeli in primo instanti augmentum gratiæ

mereri, quod in nostra sententia facile ostenditur, quia prima gratia datur ratione talis actus, eidem respondet gloria eidem gratiæ proportionata, ideoque non habet talis actus valorem ad novum gradum gratiæ promerendum. Quod non tam facile defendet, qui dicunt, actum illum procedere ab habituali gratia, et ita esse effectum ejus, ut nullo modo sit causa: nam actus sic procedens a gratia est meritorius augmenti ejus, ut in posterioribus actibus manifestum est. Sed de hoc latius in materia de Gratia.

CAPUT X.

absque propria dispositione illam receperunt, et in secundo pro vario usu liberi arbitrii inæquale augmentum recipere: nam sicut in illo instanti quidam amiserunt gratiam, et alii in ea perseverarunt; ita inter perseverantes quidam magis, alii minus in ea crescere potuerunt. Nihilominus tamen est illa secunda consequentia valde verisimilis, tum quia sicut inæqualitas, quam Angeli habent in gloria, fuit ex primaria intentione, et prædestinatione Dei, ita verisimile est, a principio inchoasse Deum sanctificationem Angelorum cum varietate, et inæqualitate proportionata illa termino, tum etiam quia varietas hæc non minus ad debitum ordinem, et pulchritudinem Angelorum

UTRUM ANGELI IN PRIMO INSTANTI INÆQUALEM in statu viæ pertinuit, quam in statu patriæ.

GRATIAM CUM PROPORTIONE AD NATURAM ACCEPERINT.

1. Angeli in primo instanti inæqualem gratiam acceperunt. - Communis sententia theologorum est, licet omnes Angeli in primo instanti fuerint sanctificati, non tamen omnes æqualem gratiam accepisse, quoad videntur tanquam principium in theologia per se notum supponere ideoque solum rationem, vel modum illius inæqualitatis inquirimus. Potest autem illud fundamentum declarari, quia sancti Angeli in patria non sunt æquales in gloria; ergo nec in via fuerunt æquales in sanctitate, et meritis; ergo nec in primo instanti viæ fuerunt æquales in gratia. Primum antecedens est notum ex Dionysio toto libro de cœlesti Hierar. Et ex communi sensu Patrum in Scripturam intelligentium de Angelorum ordinibus loquentem, qui variis nominibus appellantur, Seraphin, Cherubin, Throni, etc., nam per hæc, non tantum in natura, vel ministeriis, sed etiam in sanctitate, et gloria inæquales Angelorum gradus, et perfectiones significari, Patres intelligunt. Et optime hoc confirmant verba Raphaelis dicentis ad Tobiam: Ergo sum Raphael Angelus, unus ex septem, qui astamus ante Dominum. Itemque Dan. 10, Michael, esse dicitur, unus ex Principibus primis, et cap. 12, dicit, Princeps magnus.

2. Progreditur probatio inchoata. - Sicut ergo non omnes homines beati sunt æquales in gloria, sed differunt sicut stella differt ab stella in claritate, ita etiam Angeli inter se comparantur. Hincque evidens est prima consequentia, quia gradus gloriæ respondet merito, et charitati viæ. Secunda vero consequentia non est ita evidens, quia possent Angeli in primo instanti esse æquales in gratia, præsertim si

3. Prædicta gratiæ inæqualitas fuit juxta inæqualitatem naturarum.-Hac ergo supposita gratiæ inæqualitate in Angelis a primo instanti, inquirimus unde sumenda sit, aut quam rationem et mensuram in illa distributione facienda Deus servaverit. In quo puncto sententia communiter recepta inter theologos est, Deum distribuisse gratiam Angelis juxta proportionem naturalem; ita ut quo Angeli creati fuerunt perfectioris naturæ, eo majori gratia ornati fuerunt. Ita docuit Magister 2, dist. 3, et sequitur D. Thomas, dicta quæst. 62, art. 6, ubi non ut certum, sed ut rationabile id docet, idem habet 2, 2, quæst. 24, art. 3, ad 3, quibus locis Cajetanus et omnes expositores id sequuntur. Sumptaque est hæc sententia ex Basilio, 1. de Spiritu sancto, cap. 16, dicente: Cœlorum virtutes non suapte natura sanctæ sunt, sed juxta proportionem, qua se invicem superant, a Spiritu habent sanctificationis mensuram. Similem fere sententiam habet Damascenus, lib. 2, cap. 3, ait enim: Per verbum omnes Angeli creati sunt, ac per sancli Spiritus sanctificationem omnes perfectionis numeros acceperunt, ita tamen ut pro sua quisque dignitate, et classe luminis gratiæque participes sint. Videnturque sumpsisse ex Dionysio, libro de cœlest. Hierar., ubi Angelos perfectiores in natura dicit propinquiores esse Deo, tum in officio, tum in splendoribus gloriæ et gratiæ, quod a præceptore Paulo didicisse, in cap. 6, profitetur, et ita consequenter ibidem ait: Primam hierarchiam, sicut est perfectior reliquis, ita primoribus Dei, splendoribus, majori propinquitate conjunctam esse. Et cap. 7: Merito prima illa cœlestis functio ab altissimis spiritibus agitur, cum sit ordɔ omnibus celsior, atque sacratior. Atque ad hunc modum de cæteris in sequentibus capitibus philosophatur. Et

[ocr errors]
[ocr errors]

quamvis isti Patres expresse non loquantur de
primo instanti creationis, tamen sine dubio
idem cum proportione de illo sentiunt: nam
indefinite loquuntur, et ratio eadem est, quam
D. Thomas reddit, tum ex parte Dei, quia vi-
detur consentaneum sapientiæ ejus, ut quos
meliores in natura condebat, in altioribus se-
dibus gloriæ collocaret, et consequenter etiam
majoribus gratiis præveniret; tum ex parte ip-
sorum Angelorum, quia quo sunt natura per-
fectiores, eo vehementius et majori conatu per
gratiam operantur, et ad illam se disponunt.
4. Proponuntur rationes contra hanc doc-
trinam. Prima confirmatur. — Secunda.
Nihilominus tamen resolutio hæc difficultate
non caret. Primo, quia inferius non potest
esse mensura superioris, natura autem est in-
ferior quam gratia; ergo non potest esse illius
mensura. Et confirmatur, quia inde fieret, Lu-
ciferum in primo instanti creationis fuisse
cæteris Angelis sanctiorem, quod videtur ab-
surdum, cur enim Deus illum in sanctitate aliis
præferret, quem sciebat non fuisse in gloria
cum illis collocandum? Sequela patet suppo-
sita sententia, quod Lucifer omnium Angelo-
rum in natura perfectissimus sit. Secundo,
quia alias etiam data esset gratia Angelis juxta
proportionem naturalium dilectionum, quas
de Deo habuerunt. Consequens concedi non
potest; ergo sequela patet, primo quia non
est major ratio de perfectione naturalis essen-
tiæ, vel potentiæ, quam de perfectione natura-
lis actus. Secundo quia de primo ad ultimum
unum sequitur ex alio. Nam si gratia datur
juxta capacitatem naturalem, cum amor na-
turalis uniuscujusque eliciatur, consequenter
etiam dabitur gratia juxta proportionem na-
turalis dilectionis: tum denique quia si aliqua
congruitas est in naturali capacitatem pura (ut
sic dicam) ita in solo actu primo considerata,
major erit in illa perfectio actu secundo dilec-
tionis naturalis Dei; ergo etiam gratia dabitur
juxta perfectionem dilectionum naturalium.
Hoc autem non esse admittendum probatur,
quia alias unusquisque Angelus se aliquo modo
disponeret suis viribus ad talem gratiæ gra-
dum, quod juxta sanam doctrinam concedi
non potest.

Angelis illa doctrina, sicut Deus majorem gra-
tiam contulisse dicitur Angelis in specie per-
fectioribus, ita dicendum est dedisse gratiam
æqualem omnibus Angelis ejusdem speciei, si
dantur (ut nos supponimus). Ergo in illis dis-
crimen illud locum non habet. Vel certe si
inter Angelos ejusdem speciei est aliqua ina-
qualitas individualis, etiam intra illam serva-
batur dicta proportio, ut habenti perspicacius
ingenium aliquid plus gratiæ collatum fuerit.
Cur ergo non idem factum est cum hominibus?
Tum etiam quia ratio D. Thomæ, in dicto
art. 6, ex parte Dei sumpta, etiam inter ho-
mines suo modo locum habet.
Ait enim,
Deum condidisse naturam angelicam ad gra-
tiam, et gloriam consequendam, et ideo de-
buisse Angelum in natura perfectiorem in al-
tiori gradu gratiæ constituere: sicut artifex
lapides, quos pulchrius, et decentius aptat, ad
honorificentiorem partem ædificii ordinat.
Quod de hominibus dicere etiam possumus,
quatenus unus alio excellentius habet inge-
nium, vel a supernaturale munus aptior est a-
lio. Et tamen videmus non ita factum esse a
Deo, vel fieri, sed interdum homines de se mi-
nus aptos ad altiorem gradum, vel ministerium
assumere, in quo non deficit Deus ab illa con-
gruentia prudentis artificis, qui pulchrius ap-
tat lapides in nobiliori loco collocandos. Quia
hoc verum est de perfectione per se pertinente
ad ædificii compagem: quæ in præsenti est
perfectio gratiæ, non naturæ. Ergo etiam in
Angelis ornando ampliori gratia Angelum mi-
nus perfectum in natura, prudentissime illum
in excellentiori sede gloriæ collocaret. Sicut
nunc fecit non solum in humanitate Christi,et
persona Virginis, sed fortasse etiam in multis
hominibus, qui ad omnes Angelos in natura
comparatos inferiores sunt. Ergo illa ratio
nihil obstat, quo minus inter Angelos ipsos, in-
feriores in natura, superiores in gratia effece-
rit, ac subinde ipsos in altioribus gloriæ sedi-
bus collocaverit.

[blocks in formation]

6. Quarta. Quarto est etiam difficilis altera ratio, quam D. Thomas ex parte ipsorum Angelorum reddit, scilicet quia perfectiores Angeli magis conati sunt, ut se ad gratiam disponerent. Quæ imprimis non habet locum juxta sententiam negantem, Angelos fuisse sanctificatos per propriam dispositionem. Deinde etiam videtur repugnare cum nostra, et ipsius D. Thomæ sententia asserente, Angelis datam esse gratiam juxta uniuscujusque dispositionem actualem, nam hoc intelligendum est de dispositione supernaturali, ut ex

« PredošláPokračovať »