Obrázky na stránke
PDF
ePub

:

posuimus. At vero supernaturalis dilectio, seu dispositio non est melior juxta perfectiorem virtutem naturalem, sed juxta majus auxilium, seu melius principium gratiæ; ergo non potest distributio gratiæ juxta capacitatem, vel facultatem naturalem mensurari. Probatur consequentia, tum quia major, vel minor conatus naturalis non confert per se ad perfectionem actuum supernaturalem: alias aliqua ex parte Angelus suis naturalibus viribus esset causa majoris gratiæ sibi collatæ, quod admittendum non est. Tum etiam quia intellectus Angeli perfectior cum æquali lumine gloriæ, non elicit meliorem visionem, sed juxta proportionem luminis; ergo nec voluntas perfectior, potensque amplius conari in naturalibus, cum æquali vocatione, vel auxilio eliciet meliorem dispositionem ad gratiam ergo totum pendet ex præveniente auxilio: In hoc autem auxilio non potest sumi inæqualitas, ex naturali conatu voluntatis, ut constat, quia ad primum auxilium non datur dispositio ex parte hominis, vel Angeli; ergo illa diver sitas in naturali conatu nihil in præsenti conferre potest. Tum denique, quia hic conatus actualis semper est liber; ergo licet Angelus sit perfectior, potest minus conari, quam inferior Angelus: ergo si inferior pro libertate sua cum auxilio gratiæ, plus conetur, melius disponetur ergo recipiet majorem gratiam: ergo melior dispositio supernaturalis non sequitur proportionem naturæ, sed meliorem usum libertatis cum eodem, vel majori auxilio proveniente: ergo cum gratia data sit Angelis juxta proportionem primarum dispositionum, non potest constare, fuisse datam juxta proportionem naturalium.

7. Proximæ rationes non nihil conficiunt.Hæ difficultates convincunt, sententiam Magistri, et D. Thomæ, non esse certam, et fortasse in multis Angelis contigisse, ut minus perfecti in natura, vel in primo instanti melius se ad habitualem gratiam disposuerint; vel in secunda morula ferventius Deum amaverint, et illius honorem defenderint, et ideo majorem gratiam, et gloriam consecuti fuerint. Nec in hoc aliquod absurdum, vel minus decens, aut conveniens invenitur. Nihilominus tamen dicimus, sententiam D. Thomæ et Patrum esse rationabiliorem, quia est consentanea providentiæ Dei, et naturæ angelicæ, et ideo dum aliud per revelationem nobis non constiterit, non habemus fundamentum, aut motivum ad negandam dictam proportionem ; nec ad asserendum in omnibus, vel aliquibus Angelis im

mutatam fuisse. Quod nunc præcipue explicabimus in prima sanctificatione Angelorum in primo instanti facta, solvendo difficultates propositas: in sequenti vero capite aliquid addemus de augmento gratiæ et de toto Angelorum merito.

8. Ad primum rationem in n. 4.-Ad primam ergo respondemus, concedendo, perfectionem naturæ angelicæ non esse mensuram gratiæ aut distributionis ejus inter Angelos, sicut nec est inter homines; sed propria, et primaria regula est voluntas divina, juxta illud 1, ad Cor. 12: Dividens singulis prout vult, et illud, Cujus vult miseretur, et quem vult indural, Rom. 9, et similia quæ in Angelis eamdem rationem habent. Nihilominus tamen ex parte naturæ angelicæ potest considerari veluti fundamentum remotum, aut occasio, ob quam Deus ex mera liberalitate, et voluntate distributurus gratiam Angelis, sapienter voluerit juxta proportionem naturalium illam gratiæ distributionem facere. Aliqui vero nimis scrupulose formidant concedere, in natura Angelorum inventam esse congruitatem aliquam ad illam distributionem gratiæ cum tali proportione faciendam, vel Deum in dando tali Angelo gratiam nullo modo respexisse ad perfectionem naturæ ejusdem, tanquam ad causam, quia alias tota gratia daretur per modum retributionis, et non liberalis donationis, et sic gratia non esset gratia.

9. Ad confirmationem in ipso n. 4. - Sed hæc illatio parvi momenti est, quia retributio non habet locum, nisi ubi aliquid confertur intuitu operis liberi. Hic autem non dicimus. respexisse Deum ad opera bona Angelorum per vires naturæ facta, ut ratione illorum gratiam distribuerit, sed respexisse ad perfectionem naturæ, et voluisse servare proportionem ad illam in gratia distribuenda, quia juxta sapientiam suam hoc indicavit esse congruentius, et commodius ad pulchritudinem sui operis. Sicut quod voluerit Deus tale corpus cœleste in sublimiori loco collocare, et in hominum domicilium destinare, fundamentum aliquod habet in perfectione talis corporis, ex qua magna congruitas sine ulla umbra retributionis redundabat. Vel sicut perfectio naturæ intellectualis, aliquo modo fuit ratio, vel causa, ob quam Deus illam potius, quam naturam tantum sensibilem ad ordinem gratiæ sublevaret, et tamen in illo respectu nulla suspicio retributionis invenitur : sic etiam ordo perfectionis naturalis Angelorum potuit esse occasio, vel motivum aliquod servandi similem

ordinem, vel proportionem in gratia distribuenda, et nihilominus totum id ex pura liberalitate, et gratuita voluntate fieri. Ad confirmationem autem illius difficultatis, concedo, Luciferum, si perfectior fuit omnibus in natura, etiam fuisse sanctiorem in creationis instanti. Nec illud est inconveniens ullum, quia nec major gratia affert secum conformationem in illa nec Deus dat sanctitatem juxta præscientiam futuri eventus, sed juxta præsentem dispositionem.

10. Ad secundam rationem ibid. Ad secundum respondetur negando sequelam nimirum, gratiam esse datam Angelis juxta proportionem bonorum actuum naturalium. Quia nulli Angelo data est gratia intuitu suæ bonæ operationis naturalis, quia hoc haberet rationem retributionis, et supponeret in actu aliquam rationem meriti, quia non est ita in sola perfectione naturæ, ut jam explicui. Unde ad primam probationem nego paritatem rationis, quia in naturali perfectione substantiali solum consideratur aptitudo quædam, et capacitas data ab ipso auctore naturæ. Et ita ex parte ejus nulla procedit causalitas respectu gratiæ, nisi forte materialis, vel in actu primo secundum potentiam obedientialem, quæ nihil rationem gratiæ diminuit. At vero si gratia daretur intuitu actus naturalis, consideraretur in eo aliqua laus operantis, et aliquod obsequium a Deo præstitum per talem actum, quod est contra rationem gratiæ. Quod optime intelligitur exemplo dato de perfectione gradus intellectualis : quia negari non potest quin Deus volens tali naturæ suam conferre gratiam, respexerit ad perfectionem ejus, scilicet quod esset ad imaginem suam, per quam erat capax donorum gratiæ et nihilominus non ita respexisse ad bona opera talis naturæ, ut ratione illorum gratiam conferret, quia est longe diversus respectus, seu influxus operis, quam solius capacitatis naturæ.

11. Diluitur tertia probatio. Unde ad secundam probationem negatur ultima illatio de primo ad ultimum : quia per accidens est, quod perfectior Angelus habuerit perfectiorem actum liberum ordinis naturæ, fieri enim potuit, ut pro sua libertate illum non habuerit: et nihilominus majorem gratiam suo gradu proportionatam receperit. Tum etiam, quia licet talem actum habuerit, et inde recte sequatur illa proportio, quod habens meliorem actum majorem gratiam receperit illud solum est concomitanter, non quia unum sit ratio vel fundamentum alterius, sicut natura

:

ipsa, et capacitas ejus est suo modo fundamentum gratiæ. Unde facilis est responsio ad tertiam probationem. Nam licet actus naturalis addat aliquam perfectionem naturali capacitati, constituendo illam in actu secundo in suo ordine, illa est merere accidentaria, et quasi impertinens ad gratiam, ejusve perfectionem, quia non est fundamentum gratiæ, nec reddit naturam magis capacem ejus, nec etiam est permanens semper cum ipsa gratia, seu sub illa, sicut est perfectio ipsius naturæ.

12. Ad tertiam rationem in n. 5. Ab hominibus ad Angelos aut e contra non recte arguitur quoad distributionem gratiæ. - Ad tertium imprimis respondere possumus, non posse nos omnium consiliorum Dei rationem reddere. Sicut ergo Deo pro sola sua voluntate placuit semen Abrahæ, et non Angelos apprehendere, sibique hypostatice unire, ita etiam placuit homines ad varios gradus gratiæ, et gloriæ pro sola sua voluntate, nulla habita ratione naturalis perfectionis, eligere; Angelos vero pro eadem libertate sua placuit ad ordinem gratiæ servata proportione ad ordinem naturæ elevare; non quia hoc ipsi naturali ordini, seu inæqualitati dubium esset; sed quia ita visum est congruum ad pulchritudinem, et optimam dispositionem cœlestium spirituum, et ordinum. Nec vero ita hoc judicatur congruum, et consentaneum divinæ sapientiæ, ut si aliter Deus res Angelorum disponere voluisset, sine aliquo defectu vel imperfectione id facere non posset: nam potius credimus si id facere decrevisset, non defuturas ipsi plures suæ divinæ sapientiæ congruentes rationes, propter quas id facere posset. Quia tamen illæ non sunt nobis ita notæ, et ille ordo videtur facilior, et aptior ad communem et ordinariam providentiam Angelorum, et quia Patres hoc docent, et Scriptura etiam favet, ideo de facto credimus, dictam proportionem in Angelis servasse Deum : de hominibus autem oppositum constat ex effectibus ipsis, et ex modo loquendi Scripturæ, et Patrum, præsertim Augustini, ut in materia de Prædestinatione, et de Gratia traditum est. Et ideo non licet in hoc ab hominibus ad Angelos, aut e converso argumentari. Et fortasse voluit Deus utroque modo suam gratiam distribuere, et cum proportione ad perfectionem naturæ in Angelis, et sine illa in hominibus, ut se ostenderet liberalem suæ gratiæ donatorem, et quod illam distribuit, prout vult. Et ad priorem modum majorem occasionem in Angelis invenit: tum quia in eorum gradu

major distinctio, et ordo per se in naturali perfectione invenitur, quam in hominibus; tum quia justificatio, perseverantia, via, et meritum brevissima mora, et paucissimis actibus, ac simpliciori modo, magisque uniformi in Angelis consummata sunt. In hominibus autem magna est varietas vocationum, conversionum, et mediorum, quibus longo tempore, et diversissimis viis ad æternam vitam disponuntur, et ideo vel non tam commode potuit, vel non ita oportuit in eis servari proportionem, nec haberi respectum ad varias individuas proprietates ingenii, indolis, vel similium. Tum præterea, quia inter homines eligit Deus, quæ stulta sunt mundi, ut confundat sapientes, et infirma mundi ut confundat fortia, et ignobilia et contemptibilia, et ea quæ non sunt ut ea quæ sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus ut ait Paulus 1, Corinth. 1.

13. Id declaratur amplius. - Inter Angelos autem non fuit hoc necessarium, nam per exaltationem hominum eis sufficientem causam humiliationis, et subjectionis præbuit. Primo quidem inferiorem hominum naturam ad eamdem gloriæ, et beatitudinis societatem elevando. Secundo ac magis homines aliquos ad gradus gratiæ, et ad sedes gloriæ supra multos choros Angelorum eligendo, et aliquam personam creatam supra omnes choros Angelorum exaltando. Tertio, ac maxime naturam humanam, et non angelicam ad hypostaticam unionem assumendo. Cum ergo Angeli per comparationem ad naturam humanam tot modis essent in gratia superandi nullo habito respectu naturalis perfectionis ipsorum conveniens fuisse videtur, ut in ipsis inter ordinem gratiæ et naturæ proportio servaretur. Accedit, quia licet hic ordo servatus fuerit, ut credimus, in prima justificatione quoad omnes Angelos quia tunc eadem ratio in omnibus inventa est et in secunda etiam mora idem forte servatum fuerit in sanctis Angeli (ut dicemus,) nihilominus in electione Angelorum ad gloriam, et gratiam efficacem, non idem in omnibus Angelis servatum est. Nam multi ex perfectioribus in natura non fuerunt electi; nec receperunt gratiam efficacem, quam inferiores multi receperunt, ut in sequenti videbimus. Et per hæc responsum est sufficienter ad omnia, quæ in illa tertia difficultate tanguntur.

[blocks in formation]

rere, quod Angeli fuerint sanctificati uniformiter difformiter juxta proportionem naturalium, et quod fuerint sanctificati magis, vel minus juxta propriam uniuscujusque dispositionem, et cooperationem cum auxilio gratiæ, ita ut de dispositione supernaturali hoc intelligendum sit, non de naturali, id est, de actu libero non solis viribus naturæ, aut per solum naturalem conatum elicitum, sed per gratiæ auxilium; talem enim dispositionem etiam in justificatione Angelorum considerari, et requiri, omnino certum esse credimus, ut jam diximus, et ostendimus. Quod autem illa duo optime inter se conveniant, recte declaratur ratione D. Thomæ, quia Angeli quo perfectiores, eo magis conari possunt ad suos actus, et ideo verisimile esse recepisse proportionata auxilia, ut juxta majorem perfectionem naturalem, magis etiam cum auxilio conari, et se melius ad gratiam disponere possent.

15. De conatu autem voluntatis cum auxilio, vel habitu gratiæ, duplex est opinio theologorum. Prior est, conatum illum ex parte potentiæ voluntatis esse naturalem, etiam si ex parte auxilii sit supernaturalis, id est, voluntatem per suam naturalem facultatem, et virtutem, ut naturalis est, influere in actum, etiamsi ipse actus ratione alterius principii supernaturalis simpliciter, et in tota sua entitate supernaturalis sit. Et juxta hanc sententiam facile solvitur difficultas tacta, quia voluntas perfectior Angelica de se majorem conatum adhibere potest, etiam cum auxilio gratiæ, et quo majus est auxilium, eo etiam magis conatur, si vult, quia majorem habet virtutem naturalem. Neque hinc sequitur dari gratiam aliquam propter solum conatum naturalem, vel majorem gratiam propter majorem conatum. Nam gratia habitualis datur major propter meliorem dispositionem supernaturalem, et propter majorem etiam conatum liberi arbitrii non solius, sed cooperantis auxilio Dei. Quod autem illa cooperatio, et dispositio procedat partialiter a virtute naturali potentiæ: non censetur inconveniens in hac sententia, sed potius necessarium ad salvandam libertatem; et ideo eodem modo in hominibus etiam philosophatur. At vero prima vocatio seu auxilium præveniens non datur majus perfectiori Angelo, quia magis conatur, sed ut magis conetur, et quamvis supponatur ex se habens majorem conandi sacultatem, illa non est propria causa motiva, propter quam Deus proportionatum auxilium præbet: sed est veluti materialis causa recepta et quasi occasio, ut Deus propter ordinem sua

providentiæ ita distribuat inter Angelos auxila.

16. Voluntatis conatum non esse naturalem tenet secunda opinio.—Alia vero opinio theologorum, quam ego probabiliorem reputo, est voluntatis conatum ad actum supernaturalem, non esse naturalem in sc, et in sua entitate, quia nihil aliud est, quam ipsemet actus secundus, ut procedens a voluntate: consequenter non esse a voluntate, ut operante virtute naturali, ut naturalis est, sed ut est obedientialis activa, et ut elevata per habitum, vel vel auxilium Dei, quia potentia naturalis, ut est talis, nullum habet ordinem ad actum supernaturalem, ut talis est, voluntas autem influit in illum, etiam ut supernaturalis est. Qua opinione supposita dicimus, quod licet conatus Angeli ad actum supernaturalem non sit naturalis; nihilominus voluntas Angeli elevatur per auxilium gratiæ ad illum præstandum juxta proportionem suæ perfectionis naturalis. Atque ita in primo actu, quo Angeli sese ad gratiam disposuerunt, singulis data est vocatio et præveniens motic, major, aut minor, juxta proportionem naturalium, et consequenter ipsum etiam auxilium cooperans præparatum singulis est ad cooperandum juxta modum suum, id est, ad conandum supernaturali modo, quantum naturaliter posset unusquisque conari, si actus naturalis futurus fuisset. Nam licet conatus naturalis per se non conferat ad talem actum, capacitas illius remota, et per modum occasionis conferre potuit, ut Deus in concurrendo cum illis voluntatibus ad tales actus dictam proportionem servaret. Quæ doctrina est consentanea D. Thomæ 2, 2, quæst. 24, art. 3, ad 1. Et quæ ibi Cajetanus notat, facile possunt in eumdem sensum trahi. Neque exemplum de lumine gloriæ est ad rem, quia non dicimus perfectiorem voluntatem magis conari cum æquali principio, vel auxilio, aut concursu supernaturali, sed dicimus, Deum gratuito, et propter generalem dispositionem congruam providentiæ suæ, voluisse dare majus principium, vel auxilium elevans perfectiorem potentiam ad majorem conatum adhibendum suæ naturali perfectioni proportiona

[blocks in formation]

suam toto conatu operaretur, et consentiret vocationi infallibiliter ex suppositione talis vocationis, quamvis liberæ simpliciter. Hæc enim duo facile conciliabuntur secundum conditionatam præscientiam, ut ex materia de gratia supponimus. Quid vero de secundo instanti, seu mora Angelorum dicendum sit, partim in capite sequenti, partim in fine septimi libri dicemus. Quod autem Deus sic distribuerit vocationes efficaces Angelorum in primo instanti, non aliter nobis constat, quam ex eisdem principiis, quibus a nobis probatum est, et omnes fuisse justos in principio, et per proprias dispositiones justificatos, et cum proportione ad perfectionem naturalem. Nam singula ex his consentanea fuerunt divinæ providentiæ, et sapientiæ, et omnia simul per vocationem efficacem libere, et infallibiliter fieri potuerunt.

CAPUT XI.

UTRUM ANGELI SANCTI IN SECUNDA MORA, SEU INSTANTI VIATORES FUERINT, ET AUGMENTUM GRATIÆ, AC GLORIÆ MERUERINT, ET PER QUOS ACTUS, QUIBUSVE AUXILIIS ID FECERINT, ET IN STATU GRATIÆ PERSEVERAVERINT.

1. Ignotum Angelis in primo instanti perseveraturi-ne an casuri essent. - Hactenus dictum est de sanctificatione angelica, quæ in omnibus Angelis communis, et pariformis fuit; nunc de progressu, et perseverantia in sanctitate usque ad terminum viæ dicendum superest. Supponimus autem non omnes Angelos in gratia perseverasse, ut in libro septimo videbimus, ideoque jam solum de illis Angelis agimus, qui usque nunc facti, et beati sunt, et in perpetuum erunt, qui non in primo, sed in secundo instanti discerni cœperunt. Nam licet in præscientia Dei in primo instanti isti perseveraturi, et illi casuri essent præcogniti: neutri tamen illorum hanc præscientiam habuerunt. Neque de hoc visum est movere quæstionem, quia licet sæpius ab Augustino inculcetur, et in ea se ostendat ancipitem; tandem in lib. de Corrept. et Grat., cap. 10 et sequentibus, veritatem partis negantis constanter docuit. Et revera parva videtur fuisse ratio dubitandi, quia illa præscientia, nisi per specialem revelationem haberi non poterat : talis autem revelatio non est consentanea, nedum debita statui viatoris, unde neque nunc fit nobis secundum ordinariam legem nec in statu innocentiæ facta est primo homini. Hoc autem

raram, qui negaverit, sanctos Angelos meruisse in secundo instanti: ita ille opinatur 3, contra Gent., cap. 110, § Hæc dicta sunt, usque ad finem capitis. Dico autem solum Ferraram, me invenire hanc sententiam tradentem; quia licet Malonius alleget etiam Bassolium in 3, dist. 5, quæst. 1, art. 3, non illam tenet; cum neget, Angelos in primo instanti gratiam, aut meritum habuisse. Deinde quamvis Valentia, 1 tom., disp. 4, quæst. 13, in hoc cum Ferrara conveniat, quod sancti Angeli in unico instanti meruerint, non tamen approbat opinionem Ferraræ, et ita suam explicat, ut in re non neget meritum totum, quod Angelis sanctis ab aliis in secunda mora tribuitur; sed solum dissentiat in explicandis instantibus, et operationibus, per quas sancti Angeli meruerunt. Fatetur enim toto illo tempore, in quo mali Angeli prius meruerunt, et postea peccarunt, sanctos Angelos meruisse, et merendo perseverasse negat autem hanc perseverantiam in sanctis Angelis fuisse per diversum instans, sed per ejusdem instantis permanentiam. Quod secutus est Vasquez, disput. 229, cap. 11, quod sane ad vim meriti fortasse parum refert: an vero in re ita sit, postea dicam.

privilegium in Angelis non est fingendum sine fundamento, quia nec necessarium fuit, nec expediens, ut statim fuerint tam perfecte beati, ut securi de stabilitate sua fuerint a principio. Quando vero securitatem istam sancti Angeli receperint, in discursu hujus et sequentis capitis videbimus.

2. Exploduntur a præsenti capite tres opiniones. His ergo de primo instanti, et prima sanctificatione suppositis, dicendum sequitur de secunda, seu de augmento justitiæ, et consequenter an fuerit Angelos concessa alia mora, seu aliud instans, in quo permanendo in via, nova merita apud Deum habere, et in gratia crescere, et ad definitum ejus terminum pervenire potuerint. In quo puncto imprimis omittimus illos auctores, qui dixerunt, sanctos angelos in primo instanti fuisse perfecte beatos, quia illo modo, vel omnino negant viam Angelorum et consequenter, vel omne meritum eis negant, vel dicunt in patria mereri beatitudinem jam obtentam, et propter merita prævisa collatam; vel, si aliquo modo viam admittunt, dicunt non duratione, sed ordine tantum naturæ, ultimum præmium antecessisse. Quæ omnia falsa sunt: et primum quidem de omnis meriti negatione improbabile est, ut jam ostendimus; secundum autem, et tertium improbanda sunt in sequentibus. Deinde omitto auctores, qui dicunt, Angelos non fuisse in peccato vel gratia creatos in primo instanti, sed in pura natura. Isti enim admittere possunt, et admittunt meritum Angelorum in secundo instanti. Nihilominus tamen negare coguntur illud fuisse augmentum meriti, seu meritum augmenti gratiæ, sed asserunt fuisse primum, et fortasse unicum meritum Angelorum, non tam gratiæ, quam gloriæ. Omitto, inquam, hanc sententiam, quia ejus fundamentum destructum jam est, et ita tota ruit. Denique prætermitto pro nunc sententiam eorum, qui asserunt sanctos Angelos in secundo instanti novum meritum gloriæ habuisse, simulque gloriam recepisse. Nam hoc secundum membrum pertinet ad principium libri sequentis, et ab illo nunc abstrahimus: solumque de duratione viæ Angelorum in secundo instanti, et de potestate merendi in illo hic agimus, quidquid sit de præmio, an statim datum fuerit

[blocks in formation]

4. Primum fundamentum sumitur ex diro Thomæ. Secundum fundamentum. - Fundamentum potissimum hujus opinionis sumitur ex auctoritate D. Thomæ, qui 1 p., q. 62, art. 5, docuit, Angelos sanctos per unicum actum meritorium ad terminum æternæ beatitudinis pervenisse: sed instans angelicum nihil est aliud, quam unica operatio ejus; ergo in unico etiam instanti meruerunt: sed illud fuit primum instans, nam in illo meruerunt gloriam, ut idem D. Sanctus, 1 p., q. 63, a. 5, ad argumenta, docet ; ergo in secundo instanti non meruerunt. Secundo quia in dicta q. 63, art. 6, dicit, malos Angelos per meritum primi instantis consecuturos fuisse beatitudinem, nisi impedimentum obstitisset peccando, et per peccatum prius meritum mortificando: ergo Angeli etiam sancti per illud tantum primum meritum obtinuerunt beatitudinem, addita solum illa conditione, quod non posuerunt impedimentum, ad quam nullum requiritur meritum; unde argumentatur Ferrara. Nam in secundo instanti sancti Angeli prius natura, quam beatificarentur, solum se habuerunt quasi negative, non ponendo impedimentum ; et hoc satis est, ut præmium prioris meriti receperint; ergo non fuit in illis novum meritum. Valentia vero colligit, quamvis in illo puncto in quo mali peccabant, Angeli sancti non es

« PredošláPokračovať »