Obrázky na stránke
PDF
ePub

assumptum, quia posita hujusmodi speciali convenientia essentiali inter choros, verbi gratia, secundæ Hierarchiæ, facile intelligitur, cur duo infimi Throni in eadem Hierarchia collocentur, et nihilominus infimus Thronus, et suprema Dominatio ad distinctas Hierarchias pertineant, quamvis de facto sicut inter duas illas species Thronorum nulla est intermedia, ita inter ultimam speciem primæ Hierarchiæ, et supremam secundæ nulla est media. Ratio enim est, quia inter Thronos major est convenientia, et similitudo essentialis, quam inter Thronum, et Dominationem cujuscumque ordinis, et perfectionis.

mum, et ultimam speciem. Hanc sententiam ergo ita factum esse negabimus? Declaratur quoad hanc ultimam partem docet expresse Henricus, quodl. 7, quæst. 8, licet non applicet illam ad distinctionem Hierarchiarum: citatur etiam Uldarius, lib. 5, summ. et satis significat Alensis, 2 p., q. 20, memb. 6, a. 1, in secunda ejus parte, quatenus ait, Hierarchias Angelorum distinctas et ordinatas esse secundum diversos naturæ gradus: Eodemque fere modo loquitur D. Thomas, d. q. 108, et in d. q. 50, a. 4, ad 1, comparat in hoc Angelos sub gradu naturæ intellectualis ad animalia sub gradu sensitivæ, et alii cum Magistro, in 2, d. 8, et specialiter Richardus, a. 2, q. 4, in corp., cum secunda solutione, ad 3. Potestque imprimis hæc sententia declarari exemplo generis animalis irrationalis, seu bruti, quod licet sit genus ad omnes species brutorum, non tamen immediatum, sed sub illo tres immediate species subalternæ distingui possunt, terrestrium, aquatilium, et volatilium: illa enim et inter se essentialiter differunt quasi immediate, et sub se varias species magis particulares continent. Ita ergo in genere Angelorum facile intelligi potest, quia simplicitati illorum non repugnat, cum tota illa compositio rationis sit, et illa varietas superiorum mediorum, et inferiorum cum majori convenientia, et similitudine essentiali superiorum inter se, quam cum aliis, et sic de reliquis, ad totius gradus pulchritudinem spectat. Quia si hoc invenitur in gradu vegetabilium, vel sensibilium, et ad illorum graduum pulchritudinem pertinet, cur in gradu intellectualium denegabitur?

9. Et confirmatur, quia vel est impossibilis hic modus genericæ convenientiæ, et specifica differentiæ subalternæ, inter ipsos Angelos, ultra universalissimam convenientiam in ratione spiritualis substantiæ, vel possibilis est. Primum certe nulla probabilitate dici posse videtur, tum quia nulla potest assignari repugnantia, tum etiam quia in illo gradu intellectuali concipi possunt intelligendi modi essentialiter distincti, cum infinita varietate magis, vel minus inter se similes: ergo non repugnat fieri ordines Angelorum, qui sub universali genere substantiarum separatarum specialem inter se habeant convenientiam essentialem, secundum quam in genere proximiori inter se et non cum aliis conveniant. Si autem hoc concedatur esse possibile, negari etiam non potest, quin ad pulchritudinem illius gradus pertineat, sitque ad explicandam distinctionem Hierarchiarum aptissimum: cur

10. In quo consistat major convenientia essentialis Angelorum ejusdem Hierarchiæ juxta D. Thomam. In quo autem consistat hæc convenientia essentialis inter Angelos singularum Hierarchiarum, ratione cujus dicantur ordines inter se convenire in propinquiori genere et Hierarchias inter se simili genere differre, sic explicatur a D. Thoma, 1 p., q. 108, art. 1, quia Angeli distinguuntur a nobis inter se secundum modum magis, vel minus universalem cognoscendi, non enim possumus nos essentias rerum nisi ex operationibus seu effectibus investigare: tres autem sunt modi, seu gradus universalis cognitionis, scilicet, vel quia rationes rerum, per quas Angeli cognoscunt, proxime procedunt a Deo tanquam ab universali principio, vel prout istæ rationes cognoscendi dependent ab universalibus causis creatis, vel quatenus hujusmodi rationes cognoscendi applicantur singulis rebus prout dependent a propriis causis. Primum modum dicit esse communem ordinibus primæ Hierarchiæ, secundum mediæ, tertium infimæ. Et ita sentit, ex primo sumi differentiam subalternam essentialem in qua ordines primæ Hierarchiæ inter se conveniunt, et primario ab aliis differunt, et sic de cæteris.

-

11. Prædicta D. Thomæ ratio difficilis. At enim, in hoc discursu obscurum est, quid per rationes rerum intelligat D. Thomas, et quocumque modo illæ rationes intelligantur, non minus difficile intellectu est, quomodo illæ rationes per habitudinem ad illos tres causarum ordines distinguantur. Nam si per rationes rerum intelligamus species intelligibiles Angelorum, ad principium, a quo procedunt, comparemus, easque in omnibus Angelis procedunt a Deo tanquam a prima, et propria causa, ut in libro sequenti videbimus, et nullus est Angelorum ordo, qui a causis creatis sive universalibus, sive

propriis illas recipiat. Si vero eas considere- versalis cognitionis potest esse varietas in

mus ut sunt principia, seu rationes cognoscendi per has, vel illas causas, sic etiam omnes Angeli suis speciebus utuntur ad cognoscendas omnes res creatas, tam per causam universalissimam et primam, quæ est Deus, quam per causas universales medias: quam per proprias, quia omnes cognoscunt res perfecte, et consequentur secundum omnem dependentiam, quam ab omnibus suis causis habent. Deum autem ipsum nullus Angelus per se, et in se cognoscit naturaliter, ut suppono, nec per causam, cum Deus illam non habeat, sed unusquisque per suam substantiam, vel alios effectus. Unde si per rationes cognoscendi non species intelligibiles, sed quasi principia, aut media cognoscendi, ex parte objecti intelligamus, eadem est difficultas, quia illa omnia media cognoscendi communia sunt omnibus Angelis, ergo per illam causarum distinctionem difficile explicatur trium Hierarchiarum essentialis distinctio, cum convenientia essentiali et peculiari ordinum uniuscujusque Hierarchiæ inter se.

12. Explicatur D. Thomas. Ego, ut verum fatear, affirmare certo non posse, in quo sensu illam trimembrem divisionem constituerit D. Thomas. Videtur autem per rationes rerum non species intelligibiles, quæ sunt media cognoscendi ex parte Angeli, seu intelligentis, sed objectivas rationes rerum intelligere, ut ex illis verbis colligitur: Possunt rationes rerum, de quibus Angeli illuminantur considerari tripliciter. Nam Angeli non illuminantur de speciebus intelligibilibus, sed de rebus ipsis, seu rationibus rerum, quæ per species repræsentantur. Quamvis autem Angeli omnes rationes rerum cognoscant secundum habitudinem ad omnes illas causas, ut objectum est nihilominus quidam possunt ex natura sua habere majorem proportionem cum uno modo cognoscendi, vel cum una habitudine illarum, quam cum alia, et secundum hanc commensurationem (ut ita dicam) potest sufficienter illa tripartita divisio accommodari. Possumus etiam dicere, quod licet inter Angelos quidam intelligant per universaliores species, quam alii, ut libro sequenti videbimus, quæ varietas sufficit ad distinctionem essentialem inter eos constituendam, nihilominus convenientia in æquali universalitate quoad species intelligibiles et modum cognoscendi plura simul unico intuitu, vel actu non sufficit ad unitatem specificam, sed potest esse tantum generica: nam in eodem gradu uni

modo altiori et subtiliori cognoscendi, quæ ad specificam diversitatem satis sit. Sic ergo tres supremi ordines Angelorum fortasse conveniunt in modo cognoscendi per species æque universales et universaliores omnibus speciebus inferiorum ordinum, et ita per hanc differentiam ab omnibus inferioribus essentialiter distinguuntur, inter se tamen solo genere conveniunt. Quia in illa universalitate quasi extensiva possunt esse varii modi cognoscendi in perfectione quasi intensiva essentialiter differentes. Et eodem modo cum proportione potest in cæteris Hierarchiis generica convenientia et differentia specifica explicari. Nam ut hæc probabiliter asseramus, satis est, quod id eis non inveniantur repugnantia, imo sint consentanea rationi et perfectioni, ac pulcherrimo ordini illius supremi substantiarum gradus. Et quod cum his, quæ de his Hierarchiis Dionysius et alii Patres docent recte consonet. Quæ omnia in dicto discursu inveniuntur, ut consideranti patebit. Sic enim facile intelligitur, quod de ordinibus primæ Hierarchiæ Dionysius, cap. 6, de cœlest. Hierarch., dicit: Ordines primæ Hierarchiæ habere intense æqualitatem et unitatem, quatenus tota illa Hierarchia proxime Deo inhæret, atque inseritur et primoribus ejus splendoribus majori propinquitate conjungitur. Per hæc enim omnia satis significat, esse inter illos ordines convenientiam aliquam in perfectione essentiali, in qua inferiores ordines illis primis non assimilantur. Non est autem tanta illa convenientia inter illos tres ordines, ut distinctionem substantialem inter eos excludat, quia, ut dixi, esse potest in universalitate et immediata habitudine ad Deum, etiamsi in illamet perfectione determinationes et participationes essentialiter diversæ inveniri possint. Et cum eadem proportione indicat Dionysius de aliis duabus Hierarchiis philosophandum esse. Unde etiam, in cap. 9, dixit, Archangelos esse Principatibus æquales, utique secundum quamdam generalem rationem, ut ipse paulo post explicat et notavit supra Richardus, ad 1.

[blocks in formation]

propinquiori genere et specie differre. An vero Angeli ejusdem chori sint ejusdem speciei, nondum dictum est, neque a nobis sciri posse existimo, nec peculiari ratione ab effectibus, vel ministeriis desumpta definiri. Nihilominus utendo generalibus conjecturis, probabilius est, non omnes Angelos ejusdem chori esse ejusdem speciei ultimæ. Quod sentit Henricus, dicto quodlibet, et in eamdem partem magis inclinat Richardus, supra ad 4, et D. Thomas totaque ejus schola id maxime profitetur, et alii, quos fert, et sequitur Carthusius, in 2, d. 9, quæst. 5. Ratio vero est, quia non est verisimile, novum tantum species in toto Angelorum gradu inveniri, cum inferioribus innumeræ inveniantur et in unoquoque gradu multiplicatio specierum ad magnam universi perfectionem pertineat. Quod maxime verum est in natura intellectuali, quæ magis per se et propter se intenditur : non possunt autem esse plures, quam novem species angelicæ, nisi in uno ordine sint plures Angelorum species, ut per se notum est. Unde quod supra ostensum est, Angelorum numerum excedere species rerum materialium, ita intelligi potest et debet, ut species Angelorum in multitudine superent rerum materialium species: hoc enim rationes ibi factæ suadent. Unde fit probabile, species naturarum immaterialium et in solo gradu intellectuali contentas multitudinem omnium specierum inferiorum graduum simul sumptarum superare: uam gradus intellectualis ut omnium supremus non multiplicatur quoad gradus, sed tantum quoad genera et species ejusdem gradus; inferiores autem naturæ multiplicantur secundum varios gradus sentientium, vegetabilium et inanimatorum, quia cum sint imperfecti per majorem, vel minorem elongationem a primo distingui possunt, et ideo licet in omnibus istis inferioribus gradibus genera et species multiplicentur, nihilominus varietas specierum major esse debuit in solo supremo gradu propter perfectionem suam, quam in omnibus inferioribus etiam simul sumptis. 14. Illatio ex proxima resolutione. — Dionysius exponitur. - Ex quo inferimus consequenter in unoquoque ordine esse plures, quam tres species. Dionysius enim distinxit in uno quoque primos, medios et infimos, et ideo aliqui putarunt, per illa tria tres species singulorum ordinum significari, ac subinde non esse ulterius Angelorum species multiplicandas. Sed hoe etiam modo nimium Angelorum species quoad numerum minuuntur, quod non est

consentaneum perfectioni illius gradus, ut dixi. Nec ex illa sententia Dionysii, sumitur sufficiens fundamentum, quia licet specierum multitudo major multo sit in unoquoque ordine, tota poterit ad illos tres gradus reduci, ut per se constat. Præsertim quia de speciebus ejusdem ordinis dubitari posset, an quædam illarum in aliquo genere propinquiori inter se conveniant, sub quo aliæ non continentur et consequenter sit intra unum ordinem distinctio non tantum specifica, sed etiam generica. Fiet enim hoc valde probabile, applicando rationes supra factas. Et ita credi potest, unumquemque ordinem Angelorum immediate distingui in tria genera proxima, quæ dici possunt primum, medium et ultimum, sub unoquoque tamen illorum multiplicari species innumeras, fortasse immediate, vel etiam mediate secundum rationem nostram, si a nobis propriis conceptibus concipi possent. An vero sub illis speciebus dentur individua, in sequenti capite dicemus. Prius enim oportet corollarie quædam incidentia dubia breviter expedire.

[ocr errors]

15. Ex dictis incidentia dubia resolvuntur. - Primum dubium. Ex dictis enim deciditur primo incidens dubium, an distinctio hæc Hierarchiarum et ordinum sit ex natura rei in Angelis, vel ex gratia? Dicendum est enim cum D. Thoma, dicta quæst. 108, et Alensi, dicta quæst. 20, membr. 6, et aliis cum Magistro, in 2, quæst. 9, fundamentaliter esse a natura, completam vero esse secundum ordinem gratiæ. Prior pars ex dictis nota est, quia Angeli ex natura sua habent distinctionem in perfectione essentiali secundum tria principalia genera et tres principales species subalternas suo unoquoque illorum generum contentas: sed in hac varietate fundantur Hierarchiæ et ordines, ergo sunt aliquo modo, seu fundamentaliter a natura. Altera vero pars nota etiam est ex dictis, sed in illa subdistingui potest res ipsa a nominum impositione. Nam res principaliter consistit in donis gratiæ, quæ juxta proportionem naturalium Angelis distributa sunt: et primo quidem, ac per se in donis gratia sanctificantis, quibus magis, vel minus perfecte unaquæque Hierarchia, vel singuli ordines Deo adhærent: secundario vero in gratiis quasi gratis datis, vel ministeriis Angelorum. Nomina autem ex his donis, vel ministeriis sumpta sunt, vel per ordinem ad Deum, vel per habitudinem ad homines: nam Angeli sunt quasi medii inter Deum et homines, nam per se et quasi ab intrinseco in Deum tendunt, eique adhærent, ex Dei autem provi

dentia ad humanam salutem procurandam destinantur. Et quia prior habitudo præcipua est, inde primi etiam ordines Angelorum sua nomina sumunt, reliqui vero ex secunda, ut capite præcedenti satis explicui.

16. Secundum incidens dubium. Secundo deciditur alia interrogatio, scilicet, an hæc distinctio Hierarchiarum et ordinum inceperit in Angelis in ipsa creatione, et pro statu viæ duraverit, vel in statu gloriæ inceperit? Dicendum est enim imprimis, in ipso instanti creationis incepisse quoad diversos gradus perfectionis naturalis secundum dicta genera et species, quia cum omnes Angeli simul creati sint, in eodem instanti prædictam distinctionem necessario habuerunt: et consequenter quoad varios gradus gratiæ, quos simul cum natura et cum proportione ad naturalem inæqualitatem acceperunt, ut, in libro quinto, ostendemus. Unde consequenter fit, eamdem distinctionem Angelorum cum proportione in secundo instanti viæ perseverasse in sanctis Angelis, quia credibile est, omnes illos toto suo conatu uniformiter difformiter conversos esse in Deum et in accepta gratia, ac meritis crevisse. Unde secundum ordinem ad Deum potuerunt etiam tunc habere distinctionem aliquam quoad illuminationes et revelationes, quas pro eo statu receperunt. Nam verisimile est, superiorem Hierarchiam fuisse a Deo immediate illuminatam etiam in via: nam ex innata perfectione sua habet immediatum ordinem ad Deum et consequenter inde fit credibile, per illam inferiores Deum illuminasse et ad perseverandum, ac Lucifero resistendum excitasse, servato etiam debito ordine inter inferiores Hierarchias, et inter omnes choros earum inter se. At vero quoad distinctionem Hierarchiarum et ordinum in ministeriis erga salutem hominum, clarum est, non incoepisse usque ad statim gloriæ, imo neque statim in principio beatitudinis sanctorum Angelorum, cum homines tunc nondum creati essent. Fieri tamen potuit, ut ante hominum creationem Deus ministeria sanctorum Angelorum distribuerit quoad officium et quasi in actu primo, ut sic dicam, licet usus ministrandi usque ad hominum creationem incipere non potuerit.

17. Tertium incidens dubium.-Tertio facile etiam satisfit ex dictis alteri interrogationi, an distinctio Herarchiarum et ordinum Angelorum etiam post diem judicii duratura sit? Dicendum est enim, quoad naturalem distinctionem in essentiali perfectione quoad varia genera, et species perpetuo esse duraturam,

quia ipsi Angeli perpetuo durabunt et in essentiali convenientia, vel differentia mutari non possunt, et eadem ratione perpetuo manebit quoad varios gradus perfectionis tam in essentiali gloria, quam in omnibus dotibus, aut perfectionibus gloriæ accidentalis, quæ quasi habituales et permanentes sunt. Poterit etiam manere illa distinctio quatenus per ordinem ad ministeria fit, vel sumpta denominatione ab statu, vel officio quasi permanente, vel ab usu ejus præterito, vel certe a proportione,. seu proxima capacitate ad tale ministerium, quam unusquisque ordo angelicus ex se, vel ratione sui status ad tale, vel tale ministerium habet. Cessabunt autem post diem judicii distinctiones illæ quoad actualia ministeria, vel fortasse etiam quoad novas illuminationes et revelationes, quia illæ non erunt pro illo statu necessariæ, ut D. Thomas, dicta quæst. 108, art. 7, docet, ita exponens illud Pauli 1, Corint. 15, dicentis, finem mundi tunc esse futurum, cum Christus exacuaverit omnem Principatum, Potestatem et Virtutem : nam si hæc de cœlestibus accipiamus, quoad ministeria horum ordinum intelligenda sunt. Possent etiam de potestatibus et principatibus humanis intelligi, vel etiam de his, quæ inter dæmones inveniuntur, ut jam dicemus.

18. Quartum incidens dubium.-Quarto potest ex dictis dubium aliud expediri, an inter dæmones isti ordines inveniantur, et ordo hierarchicus: quia illis etiam hæc nomina tribuuntur. Nam Matthæus 9: Princeps dæmoniorum nominatur, etc., 12, dicitur esse Beelzebud, et Joannes 12, dicitur Princeps hujus mundi, et Matthæus 25, dixit Christus, ignem esse paratum diabolo et angelis ejus, indicans eminentiam illius qui per antonomasiam diabolus dicitur, supra cæteros angelos malos. Et Paulus, ad Ephes. 6, vocat principes et potestates, ac mundi rectores tenebrarum harum. Unde negari non potest, quin aliquo modo in dæmonibus hi ordines inveniantur. Duobus autem modis id potest intelligi. Primo secundum antiquam (ut ita dicam) appellationem seu fundamentum ejus. Et sic in tantum est certum, hos ordines in dæmonibus inveniri, in quantum verum est, ex ordinibus Angelorum aliquos cecidisse. Nam hoc supposito, clarum est, retinuisse post lapsum eamdem naturæ diversitatem, et convenientiam, et distinctionem, quam in principio habuerint, nam illa immutabilis est. Præterea cum supponamus, Angelos malos priusquam caderent, in gratia fuisse, consequens etiam est, ut secundum statum gratiæ inserti fuerint

cæteris ordinibus Angelorum, atque ita aliquos prius numeratos in ordine Principatuum, Potestatum, Virtutum, etc., nunc esse ex malorum Angelorum turba. Et hanc vocamus antiquam appellationem. Quæ posset absolute verificari, etiamsi nunc inter dæmones non esset prælatio, vel ministerium per illas voces significata. Alio vero modo possunt illa nomina eis nunc attribui propter aliquod fundamentum, quod nunc in eis habent non tantum in gradibus perfectionis naturæ inæqualis, sed etiam in mutuo ordine dæmonum inter se secundum aliquam prælationem et subordinationem. Et hoc etiam modo esse in dæmonibus suum modum principatus et potestatis, docet D. Thomas, 1 part., quæst. 109, et est satis consentaneum verbis Christi et Pauli supra citatis. Et fundari potest vel in naturali ordine, quæ dæmones etiam inter se habent in naturali perfectione, ratione cujus superiores possunt inferioribus imperare. Vel etiam in ordine divinæ providentiæ, quia inferiores peccando imitati sunt superiores, et omnes fuerunt a supremo inducti, et quodammodo superati, et ideo illius potestati traditi sunt etiam in justam poenam, quæ tamen prælatio non in bonum superiorum redundat, sed in majus etiam malum, quia malis et in malis præesse miserum est, ut dixit D. Thomas, d. quæst. 109, art. 2, in fine.

19. Quintum incidens dubium.-Certum est, non omnes homines ad Angelorum ordinem ascensuros.-Ultimo expeditur ex dictis dubium, quod tractat D. Thomas, dicta q. 108, a. 8, an homines prædestinati ad ordines Angelorum assumantur. Dicendum est enim, quod secundum perfectionem naturalem non possunt homines ad ordines Angelorum ascendere, quia naturalis perfectio illorum non potest essentialiter mutari, et ideo quantumcumque in aliis perfectionibus crescant, semper manent inferiores Angelis in natura, quomodo etiam ipsum Verbum incarnatum paulo est minoratum ab Angelis. At vero secundum ordinem gloriæ possunt multi homines ad ordines Angelorum assumi. Imo aliqua persona humana etiam creata supra omnes Angelorum choros ascendit, scilicet Virgo sanctissima. An vero præter illam, aliqui homines futuri sint omnibus Angelis beatiores, incertum est, neque cum fundamento affirmari potest, licet neque possit etiam cum majori fundamento negari. Imo si verum est, Luciferum fuisse perfectissimum omnium Angelorum in natura, et consequenter futurum fuisse supremum in gloria, si perseverasset,

quia in majori etiam gratia creatus fuit, probabilissime sequitur, aliquem hominum sedem illam occupaturum esse juxta doctrinam Sanctorum supra traditam, quod homines assumuntur ad reparandas sedes Angelorum, ascendendo scilicet, ad illam celsitudinem gloriæ, quam illi essent habituri. Unde consequenter fit, ut talis homo sit beatior cæteris Angelis. Neque id potest soli Virgini attribui, nam illa multum supra illam sedem gloriæ, et ultra omnem chorum collocata est. Sicque de omnibus sedibus Angelorum, quæ in omnibus ordinibus trium Hierarchiarum vacuæ remanserunt, consequenter dicendum est. Non assumuntur tamen homines ad choros Angelorum, quoad ministeria, quæ circa homines et Ecclesiam exercent, quia animæ humanæ non sunt ex spiritibus administratoriis, qui in ministerium mittuntur secundum communem legem, quia non est ita consentaneum naturæ animæ rationalis, ut postea suo loco dicemus. Denique certum est, non omnes homines esse ascensuros in perfectione gloriæ ad aliquem Angelorum ordinem: nam multi sunt inferiores in gloria omnibus Angelis, ut de infantibus mortuis in gratia, et de aliis peccatoribus, qui sero et imperfecte justificantur, manifestum est. Illi ergo dici possunt, vel novum ordinem constituere, vel infimo ordini Angelorum aggregari, nec de hoc contendere oportet, quia solum ad modum loquendi spectat.

CAPUT XV.

UTRUM OMNES ANGELI SINGULORUM ORDINUM SPECIE DIFFERANT, VEL DENTUR ALIQUI SOLO NUMERO DIFFERENTES?

1. Triplex sensus quæstionis.-Duo vel tria puncta solent de hac quæstione tractari. Primum est, an potuerit Deus de absoluta potentia sua duos, vel plures Angelos ejusdem speciei, et solo numero distinctos producere. Secundum, esto hoc non implicet contradictionem, an saltem dici possit impossibile, vel secundum ordiñatam Dei potentiam, vel secundum communem cursum naturæ, seu juxta id, quod substantiæ immateriales connaturaliter exigunt. Tertium, an de facto Deus creaverit plures Angelos ejusdem speciei, vel omnes quotquot sunt, specie differant, et hoc ultimum est, quod principaliter ad hunc locum spectat, nam priora magis Metaphysicam concernunt, et ita in illa sunt a nobis definita, tamen quia sunt necessario prævia, illa præ

« PredošláPokračovať »