Obrázky na stránke
PDF
ePub

neam naturæ : et in hoc solum dicta æquiparatio consistit. Fundamentum autem illud de principio individuationis indistincto physice ab ipsa rei entitate, etiam in simplicibus, in dicto loco Metaphysicæ fuse tractatum est, et ideo de quæstionibus de possibili hæc sufficiunt.

[ocr errors]

13. Tertius sensus. Prima sententia negans de facto, dari Angelos ejusdem speciei. Tertium punctum est, quid de facto sentiendum sit, creaveritne Deus plures Angelos sub ultimis speciebus illorum solo numero differentes, an vero unum tantum? D. Thomas ubique negat, et ita in hoc concordant Thomista omnes tam illi, qui dixerunt, contrarium esse simpliciter impossibile, quam qui sentiunt, de potentia ordinaria fieri non posse, et consequenter loquuntur, quia creatio Angelorum modo consentaneo naturæ Angelorum, ac proinde secundum ordinarium cursum, qualis in opere creationis spectari potest, facta est. Ex aliis vero, qui neutro modo putant esse impossibile creari plures Angelos ejusdem speciei, de facto non esse creatos, tenuit Argentinus, in 2, d. 3, q. 2, art. 2, in fine. Et potest tribui Ægidio, dicto quodl. 2, q. 7, quatenus ait potuisse quidem id fieri, sed tamen secundum ordinem quem videmus, non decuisse, quod aliis rationibus probat in 2, d. 3, art. 2 et 3, licet interdum misceat rationes, quæ vel probant rem esse impossibilem, vel nihil probant, quibus satis jam responsum est.

14: Probatur. - Conjecturæ igitur, quibus suadetur, Deum non multiplicasse Angelos in tra eamdem speciem, licet potuerit etiam secundum ordinatam potentiam, sunt. Prima, quia ordo per se nobilior est ordine per accidens; ergo in gradu angelico major perfectio erit, si totus ordo illorum sit per se, ita ut tota multitudo personarum in illo gradu existentium per se, et essentialiter differat. Quod si dicatur, posito toto numero specierum sufficientium in illo gradu, perfectiori modo extituras, si singulæ in pluribus individuis, quam in uno tantum reperiantur; contra hoc replicabitur, quia si tota illa multitudo, quæ in omnibus speciebus excogitatur, sit etiam specierum, major erit perfectio. Secunda ratio est, quia multitudo individuorum solum ordinatur ad conservationem speciei, sed propter hunc finem non est necessaria in Angelis, ut per se patet, ergo est superflua, ideoque non est asserenda. Tertio roboratur hæc ratio exemplo cœlorum, in quibus sub specie ultima

non multiplicantur, quia sunt incorruptibilia, et ille ordo pulchrior, et perfectior est.

--

15. Vera sententia affirmativa. - Probatur primo auctoritate Patrum. Secundo ex congruitate. -Nihilominus in re dubia, et incerta incredibilius videtur vel in omnibus, vel in pluribus Angelorum speciebus, plures solo numero differentes creatos esse. Ita tenent frequentius scholastici, Alensis, Albertus, Bonaventura, Scotus, Gabriel, Durandus, Marsilius, in locis supra citatis. Nam licet inter se differant in majori, vel minori multiplicatione talium individuorum asserenda, in hoc vero puncto, quod dentur de facto multa individua. sub speciebus angelicis, omnes conveniunt : et cum illis consentiunt ex modernis Molina et Valentia. Vasquez autem solum dicit, esse rem dubiam et incertam. Idemque sentit Pesantius, 1 par., q. 50, art. 4, dicens. utrumque esse probabile. Probatur autem assertio primo auctoritate Patrum, quos capite duodecimo citavimus. Negari enim non potest, quin omnes illi ut clarum supponant, hoc esse possibile, salvo toto ordine naturæ, et multi eorum simpliciter ita factum esse crediderint, quamvis quia nec revelatum est, nec evidentibus rationibus potest ostendi, interdum dicant esse rem dubiam, et nobis incognitam. Nullus tamen invenietur, qui absolute negaverit ita esse, cum tamen multi id simpliciter affirmaverint: ergo signum est, hoc esse verisimilius. Secundo fit hoc probabile, quia supposita sufficienti multiplicatione generum, et specierum angelicarum, etiam multiplicatio individuorum sub speciebus pertinet ad perfectionem, et pulchritudinem universi. Hæc enim perfectio et pulchritudo non est in sola una perfectione majori, sed ex omnium varietate consurgit, et ad hanc pertinet, ut in tanta multitudine omnes modi distinctionum inter personas illas inveniantur.

16. Tertio hæc congruitas augetur ratione politica, quia ad ornatum aulæ Principis pertinet, ut in omni ordine, seu gradu personarum sit aliqua multitudo cum æqualitate, ut cum majori proportione possint eisdem ministeriis inservire. Quarto etiam ad perfectionem amicitiæ, et societatis pertinet habere socios ejusdem gradus, et ordinis. Unde si Angelorum multitudo in puris naturalibus consideretur ad modum unius reipublicæ, vel societatis, convenientissimum videtur, ut singuli Angeli habeant socios sibi perfecte similes in natura specifica, cum quibus majori quadam familiaritate, proportione, et socie

[ocr errors]

tate conjungi possint. Quinto addere possumus, inter beatos inveniri aliquos omnino æquales in gratia, et visione beata, non solum in essentia visionis, vel gratiæ, sed etiam in gradu, ut de pueris decedentibus cum solo baptismo, et de sanctis innocentibus videtur certum, ergo majori ratione substantiæ separata poterunt esse in essentia specifica omnino similes. Et sexto addi potest, quod valde verisimile est, cum Deus præscivisset per scientiam conditionatam, ex multis speciebus angelicis aliquos fuisse damnandos, non illos tantum in talibus speciebus produxisse, sed alios etiam, quos præsciebat, fore salvandos, si crearentur, ne tota aliqua species periret, id enim ad divinam providentiam, et misericordiam multum pertinere videtur, ut sensit Augustinus, in Enchirid., cap. 29. Et consequenter, etiamsi in multis aliis speciebus præsciret Deus, plures esse salvandos, si omnes crearentur, non propterea debuit unum tantum creare, cum perseverantia de uno præscita aliis nocere non debeat, et plurium similium beatitudo, cæteris paribus, divinam gloriam augeat.

17. Solvuntur contraria argumenta in numero decimo quarto ad primum. - Denique conjecturæ contrariæ non videntur tanti momenti, quanti præcedentes. Ad primam igitur respondetur, licet ordo specierum, seu per se sit ex suo genere perfectior, quam ordo per accidens, seu individuorum, non ideo solum priorem ponendum esse in Angelis, quia, ut dixi, perfectio multitudinis, seu corporis mystici non consistit in uno solo modo perfectionis, etiamsi melior, seu major sit, sed in varietate, et complemento omnium, cum sufficientia singulorum. Addi etiam potest, licet ordo specierum sit magis per se, et ex suo genere nobilior, nihilominus in particulari potest in aliquo excedere aliqua multiplicato individuorum multiplicationem, et numerum æqualem specierum, ut numerus duorum Seraphim, etiam ejusdem speciei esse ponantur, est absolute perfectior materialiter, seu entitative, quam similis numerus ex uno Seraphim, et altero Cherubim conflatus. Unde si non fuisset numerus Angelorum, vel Seraphinorum aliunde augendus, melius esset, duo Seraphim ejusdem speciei, quam unum tantum cum uno Cherubim creare. Itaque utraque multiplicatio habet suam perfectionem, et se habent aliquo modo sicut excedens, et excessum, et ideo in utraque per se spectata in tali genere entium sufficiens ratio invenitur, ob quam fieri potuerit, nec debuerit propter aliam omitti.

18. Ad secundum.-Ad secundum negatur antecedens, quoad particulam exclusivam, si universaliter de omnibus individuis intelligatur, ut in argumentum accipi debet, ut non procedat ex puris particularibus. In solis ergo speciebus rerum corruptibilium habet locum illa peculiaris causa postulans multiplicationem individuorum propter conservationem speciei. Ex qua solum inferri potest, non esse tam necessariam talem multiplicationem in substantiis immaterialibus, sicut in materialibus, ut recte animadvertit Ferrariensis, 2 contr. Gent., dicto capit. 93, circa rationem 3. Inferri etiam potest, multiplicationem indivi-duorum in substantiis immaterialibus non posse fieri per generationem, vel per emanationem unius individui ab alio individuo, sicut sit in speciebus corruptibilibus. Inde tamen non sequitur, non posse individua illarum substantiarum altiori modo multiplicari, scilicet, immediate ab ipso creatore, a quo solo producibiles sunt, ac proinde simul, quia nulla ratio successionis intercedit, cum creator tam facile possit plura simul, sicut unum creare, et conservare. Ac denique licet desit illa conservandi species, non deest multiplex alia convenientia, ob quam isto etiam modo Angelos multiplicare oportuit, ut ex dictis constat, et magis ex sequenti solutione declarabitur.

19. Ad tertium. - Ad tertiam sumptam ab exemplo cœlorum respondetur imprimis, id, quod assumitur, exploratum non esse: nam de differentia specifica inter omnia cœlestia corpora, magna est inter philosophos controversia. Et quamvis ipsa corpora integra esse diversarum specierum, et similiter planetas specie differre, probabile sit, de stellis firmamenti non est improbabile, vel omnes, vel saltem plures esse ejusdem speciei, quia nec repugnat, nec ex effectibus aliud constat. Deinde dicimus esse longe diversam rationem de corporibus, et spiritibus: nam in corporibus distinctio individuorum fit media quantitate, et in corporibus inanimis, et homogeneis, ut ex majori parte sunt coli, multitudo individuorum consistit in partium discontinuatione, et ita in corruptibilibus corporibus per divisionem partium quantitativarum ordinarie fit. Quia ergo corpora incorruptibilia incapacia sunt talis divisionis, et nativa unio, et continuatio partium ad majorem ipsorum perfectionem pertinet, ideo in eis non est ita necessaria, vel conveniens individuorum multiplicatio, sed hæc per magnitudinem corporis,

et per potentialem multitudinem similarium partium unitatum suppletur. In rebus autem spiritualibus distinctio numerica non consurgit ex divisione continui, sed ex natura talium entitatum, et ideo in illis multo major ratio talis multiplicationis reperitur. Denique intercedit notanda differentia inter coelos, et angelicos spiritus : nam cœli non ita sunt propter se creati, sicut Angeli, cœli enim creati sunt præcipue propter hujus universi integritatem, et propter necessitatem influentiæ illorum ad generationem inferiorum corporum, quæ tandem ad prædestinatorum numerum complendum ordinata sunt. Et ideo in tanto numero creati sunt, quantus ad illum finem necessarius, et sufficiens fuit. At vero substantiæ spirituales sunt multo aliter per se intenta, et

immediate ad laudem, et gloriam Dei ordinatæ, et ideo in eis non tantum species, sed etiam individua sunt per se intenta ad perfectionem universi, sicut de individuis speciei humanæ dixit D. Thomas, 1 p, q. 23, art. 7, et ideo numerus etiam individuorum in speciebus angelicis non limitatur ex utilitate aliqua, vel necessitate ad finem extrinsecum, quia licet multa sint, omnia, et singula sunt aptissima ad laudandum Deum, et quo plura fuerint, eo magis gloriam Dei augent, cæteris paribus, ideoque solus Deus per consilium voluntatis suæ potest illi numero certum terminum præfigere: nulla autem ratio invenitur, cur non potius aliquam proportionatam multitudinem, quam singularitatem individuorum in illis etiam speciebus elegerit.

FINIS LIBRI PRIMI DE ANGELORUM NATURA.

INDEX CAPITUM LIBRI SECUNDI

DE INTELLECTIVA POTENTIA ANGELORUM, NATURALIQUE COGNITIONE.

CAP. I. Utrum Angelus intellectu, et CAP. IX. Utrum Angelus per species

actu a seipso distinctis indigeat. CAP. II. Quod sit adæquatum objectum specificans angelicum intellectum. CAP. III. Utrum Angeli speciebus intelligibilibus indigeant.

sibi inditas possit futura cognoscere. CAP. X. Utrum Angelus futura singularia per inditas species cognoscat. CAP. XI. Cur Angeli sicut vident res præsentes, non videant futuras.

CAP. IV. Quomodo Angelus seipsum, et CAP. XII. Quomodo Angeli per species

omnia, quæ
in eo sunt, videat.

CAP. V. Utrum Angelus alios per suas essentias, vel per species cognoscat. CAP. VI. Quomodo Angeli res materia

les singulares cognoscant.

CAP. VII. Utrum species Angelorum ab ipsorum intellectu, an a solo Deo effi

ciantur.

CAP. VIII. Utrum Angelus concretas habeat species rerum omnium naturaliter existentium.

inditas certo cognoscant res præteritas. CAP. XIII. Utrum Angelus per species

inditas naturalia omnia possibilia cognoscere valeat.

CAP. XIV. Utrum Angelorum species universales sint, vel particulares. CAP. XV. Utrum Angeli quo superiores, eo

per species universaliores intelligant. CAP. XVI. Quomodo varietas specierum universalium diversis Angelis conveniat.

CAP. XVII. Utrum Angeli naturaliter CAP. XXIX. Utrum res supernaturales

habeant inditam speciem Dei pro

priam.

CAP. XVIII. Utrum Angelus per suam substantiam naturaliter DEUM cog

noscat.

CAP. XIX. Utrum Angelus distinctis actibus se, et Deum per suam substantiam cognoscat.

CAP. XX. Qualem Dei cognitionem possit Angelus per species aliorum effectuum comparare.

CAP. XXI. Utrum unus Angelus internos

actus voluntatis alterius cognoscat. CAP. XXII. Varia opiniones contra resolutionem superioris capitis rejiciun

tur.

CAP. XXIII. Cur Angeli alienæ volun

tatis actus cognoscere non possint. CAP. XXIV. Objectionibus contra rationem positam occurritur.

CAP. XXV. Utrum non tantum actus voluntatis, sed etiam intellectus sint Angelis occulti.

CAP. XXVI. Utrum Angeli per signa

sensibilia, vel spiritualia loquantur. CAP. XXVII. Utrum Angelus nihil efficiendo in audiente actus suos cæteris manifestet.

CAP. XXVIII. Confirmatur præcedens resolutio, et difficultates enodantur.

sub naturali objecto intellectus angelici comprehendantur.

CAP. XXX. Utrum Angeli naturaliter

cognoscant effectus supernaturales quoad modum.

CAP. XXXI. An naturalis omnium Angelorum cognitio per proprias species comprehensiva sit.

CAP. XXXII. Utrum Angeli componendo, ac dividendo cognoscant. CAP. XXXIII. Utrum in Angelis cognitio per discursum inveniatur. CAP. XXXIV. Utrum Angeli semper actu considerent omnia, quæ in actu primo cognoscere possunt. CAP. XXXV. Utrum Angelus necessario semper sit in aliquo actu intelligendi. CAP. XXXVI. Utrum Angelus extra se

aliquid necessario cognoscat.

CAP. XXXVII. Utrum Angelus possit plura simul per unum, vel plures actus intelligere.

CAP. XXXVIII. Utrum in Angelis sint habitus intellectuales, connaturales, vel acquisiti.

CAP. XXXIX. Utrum in Angelorum

mentibus veritas, et falsitas reperiatur. CAP. XL. Utrum Angelis sit cognitio matutina, et vespertina, et quid utraque sit.

LIBER SECUNDUS.

DE INTELLECTIVA POTENTIA

ANGELORUM, ET DE OMNIBUS, QUÆ AD NATURALEM EJUS COGNITIONEM PERTINENT.

nia disputari, et eamdem fere rationem in utrisque habere. Quæ igitur hujusmodi fuerint, non erunt ex professo in præsenti tractatu disputanda, sed in tractatum de Anima rejicienda sunt et de his tantum, quæ propria fuerint Angelorum, seu specialem rationem in eis habuerint, ex professo dicemus. Præsertim vero de his, quæ aliquo modo rationis naturalis discursum excedunt, nisi principiis fidei juvetur, nam de aliis, quæ mere naturalia sunt, quæ, in disput. 35 Metaphysicæ, sect. 4, diximus, sufficere posse videntur : quæ tamen ex propriis locis, et principiis theologicis pendent, magis in præsenti confirmabimus, ac declarabimus.

CAPUT I.

STANTIA DISTINCTIS AD INTELLIGENDUM INDIGEAT?

Consecutio tractandorum. In superiori libro simul cum essentia substantiave Angelorum, et attributis omnibus, quæ illam proxime concernunt, causas etiam eorum declaravimus, quamvis de illorum creatione nonnulla in sequentem tractatum remiserimus, quæ in libro illius primo, capite sexto, complebimus. Nunc ergo de aliis eorum proprietatibus dicendum sequitur. Solent autem theologi, præsertim divus Thomas, prius de loco, et motu Angelorum, quam de superioribus facultatibus disputare, fortasse quia ut ab universalioribus, et quæ majorem convenientem cum rebus physicis habere videntur, ad altiora progrediantur. Nihilominus tamen nobis visum est, hanc partem de facultatibus, seu proprietatibus Angelorum ad tria capita revocare, scilicet de intellectu, voluntate, et potentia motiva tam sui, quam aliorum, seu (quod perinde UTRUM ANGELUS POTENTIA, ET ACTU ▲ SUA SUBest) de potentia operativa ad extra. Sic enim tractantes de Deo similia attributa positiva ad illa tria reduximus, scientiam, voluntatem, et potentiam eamdem ergo partitionem Angelis adaptamus, quia purum gradum intellectualem Dei participant, et per eamdem participationem eadem habent attributa positiva, quæ per modum operativarum facultatum intelliguntur. Incipimusque ab intellectu, quia nobilior est, et deinceps de voluntate dicemus, et postea de potestate, quia etiam in hoc Angeli Deum imitantur, quod nihil nisi per intellectum, et voluntatem operantur. Et consequenter ibì etiam dicemus de illorum motu locali, quia est actus illius potestatis, ac subinde de termino ejus, qui est ubi, seu locus. Oportet autem ulterius advertere, sicut Angelus, et anima in gradu intellectuali aliquo modo conveniunt, ita etiam multa de intelligendi facultate, ejusque objecto, et actibus, ac principiis ad illos necessariis utrisque commu

1. Supponenda. - Suppono imprimis, Angelos esse pure intellectuales in natura sua. Hoc in superiori libro satis declaratum, et probatum est. Dico autem pure, ut excludam ab Angelis omnem inferiorem cognoscendi modum, quia non habent sensus, cum corpora non habeant, et præter sensus non est alius modus cognoscendi, nisi per intellectum. Unde suppono secundo esse in Angelis facultatem intelligendi et principalem, et proximam. Quia cum intelligere sit actus vitæ, actionem requirit. At vero actio sine dictis principiis esse non potest, quia ad agendum necessaria est virtus principalis, quæ est veluti radicale principium ex parte agentis, et virtus proxima, quæ ipsam actionem aliquo modo intime attingat, ut in Metaphysica, disp. 7 et 8, latius dictum est. An vero hæ duæ facultates in re sint distinctæ, necne, in illa disputatione octava, sectione

« PredošláPokračovať »