Obrázky na stránke
PDF
ePub

rum, qui subjecti erant Principi terrestris ordinis, quem putat fuisse Luciferum. Ergo præter Angelos cœlestis ordinis terrestrem ordinem distinguit in duas partes, unam malorum qui ceciderunt, aliam in sua naturali rectitudine permanentium. Differt autem Damascenus a Philosophis: nam illi Angelos cœlestes a terrestribus natura distinxisse videntur : ipse autem expresse docet, omnes ejusdem esse naturæ. Idem Philosophi terrestres Angelos, quos benignos, aut beneficos dæmones vocabant, non credebant esse ita divinos et beatos, sicut cœlestes: et ideo medios inter malos dæmonas, et deos illos constituebant. Damascenus autem eos ejusdem regni cœlestis, et beatitudinis censet esse participes, licet nunc custodiendis rebus inferioribus curam habeant demandatam. Denique Plato (ut D. Thomas, et multi censent) inter cœlestes intelligentias ideas omnium specierum posuit: an vero ideas poneret inter eos Angelos cœlestes, quos Deos vocat, vel distinctas esse censuerit, incertum est, nec mirum, quia multi etiam dubitant, an ideas extra mentem divinam posuerit.

10. Secunda opinio etiam negans. Alio vero modo distinxerunt aliqui non solum inter Angelos bonos, et malos, sed etiam inter ipsos malos. Aiunt enim prius peccasse dia bolum, et propterea Deum e coelo illum ejecisse in terram, et nihilominus ei potestatem in illam concessisse. Ne tamen nimium sua potestate abuteretur, et terram corrumperet, hominesque dispergeret, Deum misisse alios Angelos ad hominum tutelam ; illos autem malitia diaboli fuisse corruptos, et mulierum congressu fuisse coinquinatos, et sic damnatos esse, et diaboli ministros, ac subditos factos esse. Ex his vero Angelis ad fœminas accedentibus, dicunt, fuisse procreatos quosdam spiritus, qui nec sunt Angeli, nec homines, sed cujusdam mediæ naturæ. Et ita orta esse, dicunt, duo genera dæmonum, unum cœleste, alterum terrestre, utrosque vero esse immundos spiritus. Hanc fabulam ut veram historiam refert Lactantius, libr. 2, Divinit. institut., cap. 14, et secundum illam antiquos Philosophos interpretatur.

11. Judæorum delirium. - Fundari autem videtur in illo vulgari testimonio Genes. 6 Postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, etc., quod de Angelis multi antiqui Patres interpretantur. Ex quibus Justinus etiam Apol. 1 pro Christianis insinuat, ex illo concubitu Angelorum cum fœminis natos fuisse dæmones. Athenagoras vero in legatione

pro Christianis, non lege a fine, eamdem tradens sententiam, dixit, Angelos ex fœminis genuisse gigantes, animas vero eorum esse dæmones: cujus autem naturæ sint, non declarat. Indicat tamen habere quasi innatam malitiam consentaneam constitutioni, quam a parentibus acceperunt. A qua sententia non dissentit Eusebius, libr. 5, de Præpar., cap. 4. Sunt quidem et alii antiqui Patres, qui sententiam illam de congressu malorum Angelorum ad fœminas secuti fuerunt,ut Tertullianus, Cyprianus, Clemens Alexandrinus, et alii, tamen illi non dicunt, ex illis Angelis natos esse dæmones terrestres, nec duos ordines dæmoniorum distinguunt. Contrario vero modo quidam Judæi delirantes dixerunt, Adam genuisse quosdam dæmones ex congressu cum aliis dæmonibus, seu malis Angelis, utique fœminei sexus, ut refert Coccius, ubi supra.

12. Vera sententia de fide omnes Angelos, aut bonos esse aut malos. In hoc vero puncto breviter dicendum est, omnes Angelos aut bonos, aut malos esse: nec inter hæc duo generalia membra medium posse cogitari. Hæc assertio de fide est. Quia Scriptura solum Angelorum bonorum et malorum mentionem facit, et ita de illis loquitur, ut nullum dari alium Angelorum ordinem satis aperte doceat. Eademque es' communis traditio Patrum, et Theologorum omnium, ut ex dictis, libro primo, de substantia et natura Angelorum, et in lib. 5, de bonis Angelis manifestum est: et confirmabitur amplius ex dicendis de peccato Angelorum. Et ideo ab allegationibus nunc abstineo, et ratione assertionem ostendo. Quia imprimis distinctio inter bonos et malos Angelos non est in gradu naturæ, sive loquamur de supremo gradu, seu genere naturæ intellectualis, sive de generibus intermediis (si illa dantur in Angelis) seu de ordinibus, aut hierarchiis, quacumque ratione illa distinguantur. Probatur prior pars, quia omnes Angeli sunt intellectuales, ut supponimus, et sunt spirituales substantiæ omni vero corpore carentes, et consequenter homine superiores, nec datur natura intellectualis media inter humanam, et angelicam, quæ omuia in libro primo ostensa sunt: ergo boni et mali Angeli in gradu intellectuali conveniunt: ergo in illo ut sic distingui non possunt. Altera vero pars probatur, quia sub quolibet genere, vel hierarchia, aut ordiue Angelorum secundum essentiam seu naturam suam consideratis, possunt Angeli boni et mali reperiri, et fortasse de facto inventi sunt, ut postea dicemus: ergo illa distinctio

bonorum et malorum Angelorum non potest secundum naturam, et essentiam eorum tradi, vel considerari, ut magis postea explicabimus. 13. Ampliatur ratio facta. Et hinc a fortiori concluditur, nullos esse Angelos medios inter bonos et malos ratione naturæ, seu essentiæ: quia qualitercumque se habeant Angeli quoad bonitatem, vel malitiam, necessario esse debent naturæ intellectualis in genere communi, seu generalissimo Angelorum. Eadem vero ratio est de quacumque inferiori, seu subalterno genere, vel ordine, aut hierarchia, quia sicut in generalissima ratione non datur distinctio in bonos et malos, ita nec in inferioribus aliis. Unde ulterius absolute concluditur, non esse in aliquo ordine possibiles Angelos medios inter bonos et malos, quia cum Angeli boni et mali non distinguantur in natura, per se loquendo, et ex vi naturalis distinctionis, necesse est ut moribus, et voluntatibus distinguantur, ut etiam in capitibus secundo et tertio ostendemus. At vero inter Angelos vel moraliter bonos, vel moraliter malos, non potest dari medium; ergo nulli sunt Angeli medii inter bonos et malos. Probatur minor, quia medium inter extrema opposita cogitari potest, vel per carentiam utriusque extremi, quod in præsenti materia solet dici indifferens, id est, nec bonum, nec malum, vel fingi potest per conjunctionem, aut participationem utriusque extremi, quod solet dici mixtum, seu in præsenti materia dicetur aliquid boni et mali moralis habens. Neutro autem modo cogitari possunt medii Angeli.

tudine carentium, sed omnibus esset commune, ac proinde ob illam rationem non possent dici medii, sed illa esset quædam conditio mali ipsius, quod nunquam tantum est, ut omne bonum excludat. Tum etiam, quia illud bonum rarum, et minimum esset, quod obstare non posset, quin omnes tales Angeli sint, et dicantur simpliciter mali.

14. Inter Angelos bonos et malos non datur medium negative.-Nec etiam medium positive. -Non quidem primo, quia omnes Angeli aut sunt beati, aut beatitudine carentes, nec inter hos potest medium cogitari, cum contradictione opponantur, vel privative, quod perinde est quoad immediatam oppositionem, cum omnes Angeli sint beatitudinis capaces. At vero Angeli beati necessario boni sunt, ut supra ostensum est. Si vero beatitudine carent, eo ipso mali sunt, tum quia summo bono carent, tum etiam quia propter malitiam suam privat sunt beatitudine, ut infra ostendemus. Et hinc facile aliud medium per mixtionem extremorum excluditur. Quia nec in beatis Angelis aliquid malitiæ esse potest (ut dixi) nec in non beatis aliquid bonitatis, ut ostendemus infra. Et licet daremus, dæmones aliquid boni posse operari, non ideo dici possent medii inter bonos et malos. Tum quia si id esset possibile, non esset proprium aliquorum Angelorum beati

15. Solum posset quis huic discursui occurrere, fingendo aliquos Angelos non beatos, nec miseros, aut damnatos, nam si qui essent tales, dici non immerito possent medii inter bonos et malos, sicut nunc nos viatores medii sumus inter homines damnatos et beatos, sive illi Angeli dicantur medii, per abnegationem utriusque extremi quoad summam bonitatem vel malitiam, sive per mixtionem aliquam boni et mali, qualis in viatoribus inveniri potest. Sed hæc phantasia facile excluditur: quia secundum fidem nullus datur talis status Angelorum beatitudine carentium. Duobus enim modis fingi potest talis status. Unus erit, si cogitentur aliqui Angeli non ordinati ad beatitudinem supernaturalem, nec habentes peccatum, sed solam rectitudinem, et beatitudinem naturalem. At secundum fidem nulli sunt tales Angeli. Nam quotquot Angelos Deus creavit, propter æternam felicitatem in sui visione consistentem, et ut illam consequerentur, illos condidit, ut supra ostendimus. Et ex hominibus a fortiori argumentum sumitur. Adde, quod licet darentur tales Angeli, illi essent in suo ordine simpliciter boni moraliter. Alius modus erit, si cogitentur aliqui Angeli ordinati quidem ad supernaturalem beatitudinem, nondum illam possidentes, sed adhuc in via existentes, et in eam per fidem, et spem tendentes, et talis etiam Angelorum status non datur secundum doctrinam communiter ab Ecclesia receptam. Quia via Angelorum brevi duratione confecta est, et negotium salutis in omnibus jam terminatum est. Item, quia de omnibus Angelis custodientibus homines Christus dixit, semper videre faciem Patris. Et quamvis essent tales Angeli, si carerent peccato, non essent absolute medii inter bonos et malos, sed essent simpliciter boni, sicut in initio creationis omnes fuerunt; si vero essent in peccato privati gratia Dei, essent simpliciter mali pro illo statu, etiamsi cum potestate redeundi ad statum rectitudinis fingantur. Non tamen essent ita boni, aut mali, sicut nune sunt beati Angeli, vel damnati, tamen quia de facto nulli tales Angeli dantur; ideo simpliciter dividuntur Angeli in bonos et malos,

estque adæquata divisio, et de extreme malis et bonis intelligenda est.

16. Respondetur ad fundamentum primæ opinionis in numero octavo. - Multiplex sensus divisionis Angelorum in cœlestes et terrestres. -Primus sensus rejicitur. — Secundus sensus admittitur. Ad philosophos ergo imprimis dicimus, eos non cognovisse Angelos bonos vel malos per fidem, neque ex principiis solius naturæ, aut ex sensibilibus effectibus in eorum notitiam pervenire potuisse, ideoque mirum non esse, quod circa eorum statum, conditionem, aut distinctionem hallucinati fuerint. Deinde dicimus, distinctionem illam Angelorum in cœlestes, et terrestres variis modis intelligi posse. Unus est secundum Origenem, id est, ut quidam in cœlo, alii in terra, vel ex terra orti fuerint. Et sic mala est distinctio, falsumque supponit, nulli enim Angeli in terra, vel ex terra orti sunt, sed omnes in cœlo creati fuerunt. Unde in hoc sensu omnes Angeli cœlestes sunt, nec aliqui terrestres sunt procreati. Alius sensus esse potest secundum domicilium (ut sic dicam) seu perpetuam habitationem, ita ut cœlestes dicantur, qui in cœlo habent proprium domicilium, seu locum ad suam habitationem destinatum, terrestres vero e contrario, qui e cœlo relegati terrenam habitationem sortiti sunt. Et sic bona est distinctio, coinciditque cum distinctione inter bonos et malos quia sicut omnes cœlestes boni sunt, ita et omnes terrestres sunt mali. Nec enim ob aliam causam ex cœlestibus facti sunt terrestres, nisi quia mali sunt. Et ideo in hoc sensu frustra additur subdivisio Angelorum terrestrium in beneficos, et nocivos, nam revera omnes mali, et malefici sunt, licet in hoc secundum magis, et minus aliqua differentia inter eos esse possit.

[ocr errors]

17. Tertius quoque admittitur.-Explicatur Damascenus allatus numero nono. - Tertius sensus prioris distinctionis esse posset, ut cœlestes Angeli dicantur, qui semper in cœlis habitant, et ad terram nunquam descendunt; sub terrestribus vero omnes, qui inter nos versantur, terrenarumque rerum curam, vel administrationem aliquam susceperunt, comprehendantur. Atque in hoc sensu de terrenis Angelis locutus est Damascenus: et in eodem verum est, omnes Angelos cœlestes esse bonos: et terrestres distingui posse in beneficos, et perniciosos. Nihilominus tamen inde non augetur distinctio Angelorum in bonos et malos quia Angeli, quibus terrenarum rerum cura et custodia in earum commodum com

missa est, omnes sunt boni, et ejusdem naturæ, et gloriæ cum cœlestibus, et isti sunt benefici. Nam licet interdum ut ministri Dei homines puniant, non possunt dici malefici, cum illudmet supplicium magnum sit humani generis beneficium. Igitur malefici Angeli omnes sunt mali, eisque non est cura universi commissa, sed aliqua operatio ad hominum exercitationem permissa, ut infra dicemus. Unde etiam fit, non posse dæmones proprie dictos, in bonos et malos distingui, omnes enim pessimi sunt. Nisi vox dæmonis in generali, et ambigua significatione accipiatur, ut supra explicavi tunc vox dæmonis fere coincidit cum nomine Angeli, et ita eadem erit utriusque distinctio in bonum et malum.

18. In quo sensu vera sit divisio inter dæmones et Deos medios posita in fine numeri octavi.-Illa vero distinctio inter dæmones, et Deos medios, seu secundarios, si in bono sensu verborum accipiatur, eadem etiam est cum divisione Angelorum in malos et bonos : nam omnes dæmones mali Angeli sunt, et omnes Angeli boni sunt dii per participationem tanquam justi, et filii Dei. Nec enim dantur Angeli, qui natura sua sint dii, cum omnes sint ab uno Deo creati, et natura sua tantum servi, nisi per gratiam filii Dei, seu dii per participationem fiant, ut recte docuit Augustinus, lib. 9, de Civit., cap. ult. Quod si dæmonum nomen in ea divisione latius a Platone, seu Porphyrio acciperetur, ut includit bonos Angelos, qui inter nos versantur, nosque custodiunt : sic soli Angeli, quos nos assistentes vocamus, seu quos nunquam mitti dicimus, sub nomine Deorum comprehenduntur, ita tamen ut caveatur error, veram divinitatem illis tribuens, solumque ita vocentur quasi per antonomasiam inter duos per participationem, eo quod a Dei consortio, et quasi familiaritate nunquam recedunt. In hac vero significatione sub dæmonibus oportebit comprehendere Angelos bonos, qui ad nos veniunt, et nos custodiunt. Et ita sublata verborum æquivocatione omnes Angeli sub bonis et malis comprehenduntur.

19. Varii errores secundæ opinionis in numero decimo.-Alia vero divisio dæmonum ex fœminis generatorum ab Angelis malis, qui prius ceciderunt, ac dæmones generarunt, plures includit errores. Unus est, quod dentur dæmones producti ab aliis Angelis malis, quos Deus quoad naturam immediate creavit. Quia si dæmones sunt Angeli, non poterunt

esse nisi per creationem, et sic a solo Deo fieri, juxta dicta in libro primo de natura et origine Angelorum. Si vero tales dæmones non sunt Angeli, vel erunt aliquæ animæ separatæ, et sic frustra vocantur dæmones, et falso finguntur inter nos versari, aut dæmonum officia exercere. Si vero fingantur esse mediæ naturæ inter angelicam, et humanam, hic erit secundus error illius sententiæ, quia contra fidem, et contra rationem est, talem naturam fingere. Quia illi dæmones ponuntur esse creaturæ rationes utentes, et spiritus separati a corporibus; ergo vel sunt substantiæ completæ, et formæ corporum, et sic sunt animae rationales, quia nulla est alia substantia rationalis, quæ sit vera forma corporis, ut supra libro septimo tactum est, nec dantur formæ rationales informantes corpora specie diversæ, ut in tractatu de Anima latius di

cemus.

20. Tertius error est, quod Angelus possit ex fœmina generare aliquid medium inter hominem et Angelum. Nam præterquam, quod non datur tale medium, ut dixi, vel fingitur Angelus accedere ad generandum ex foemina in sua pura spirituali natura, vel in corpore assumpto. Primum est plane impossibile, et ridiculum, cum Angelus non habeat organa corporis ad generationem apta, imo nec omnino corpus. Si vero secundum dicatur, solum potest spiritus generare tanquam succubus, et incubus ministrando semen humanum modo, in libro quarto explicato, ex quo non potest nisi homo generari. Quartus error est, quod illi qui, Geues. 6, narrantur genitia filiis Dei accedentibus ad filias hominum, non fuerint veri homines. Hoc enim repugnat Scripturæ, tum quia dicit illos fuisse gigantes, quo nomine non nisi homines procera staturæ significantur, tum etiam quia statim de illis dicit, Isti sunt potentes a saculo viri famosi. Quintus error est, quod illi Dei, qui ad filias hominum accesserunt, fuerint veri Angeli, de quo in libro primo, capite quinto, circa finem, dictum est. Sextus error est, prius peccasse in cœlo solum Luciferum, et postea in terra peccasse aliquos bonos Angelos custodes hominum, et primo peccasse per concupiscentiam fœminarum, quæ omnia impugnabimus in sequentibus; et in capite sequenti aliarum errorem detegemus, et refellemus.

CAPUT II.

UTRUM DÆMONES, SEU ALIQUI ANGELI NATURA SUA MALI SINT.

1. Error Manichæi et Priscilliani asserens dæmones ex natura esse malos.-Diximus, aliquos Angelos malos csse, quos dæmones appellamus; inquirendum ergo superest, unde malitiam habeant, quæ est antiqua quæstio de origine mali, quam propter importunitatem hæreticorum, et præsertim Manichæorum, et Priscillianistarum multi antiqui Patres tractarunt. Manichæus enim duo finxit prima principia, et unum esse summe malum, ex se, et non a Deo habens suam substantiam naturaliter malam, ut refert Augustinus, lib. de Hæres., cap. 46, et lib. 11, de Civit., cap. 13. Eodem modo de diabolo senserunt Priscillianista, dicentes, eum e tenebris emersisse, nullumve habuisse sui auctorem, sed ipsum esse a se malum, et principium, ac substantiam mali. Ita refert, et tribuit Manichæo, et Priscilliano, Concilium Bracharense I, can. 6, et Leo papa, epist. 91, alias 93, ad Thuribulum, cap. 6. Addit etiam Theodoretus, in 1. 5, seu epitome divin. Officior., cap. de Diabolo, Marcionem, Cerdonem, et Manichæos dixisse diabolum, et qui illi subditi sunt dæmones, ingenitos esse. Alii vero soli Principi malorum. hoc tribuunt, alios vero ab illis factos esse indicant. Imo Augustinus supra sentit, Luciferum esse a summo malo tanquam a principio, secundum Manichæum, et lib. 12, Genes., ad litt., cap. 20, quosdam, quos non nominat, asseruisse refert, diabolum non libero arbitrio, sed natura sua malum esse, licet a vero Deo creatum esse faterentur. Item, lib. 10, de Civit., cap. 11, refert Porphyrium posuisse quosdam dæmones natura sua fallaces, et malos. Quem errorem latius refert, et confutat Cyrillus, vel potius Clicthovæus, 1. 6, in Joan., cap. 6. Denique hunc errorem alio moto insinuat Lactantius, lib 2, cap. 14, indicat enim, dæmones fuisse genitos ab Angelis ex fœminis, eosque omnes immundos spiritus ex vi suæ originis fuisse.

2. Ad suadendum hunc errorem, citantur aliqua Scripturæ loca, in quibus indicantur, dæmones fuisse semper malos, de quibus, in capite quarto dicemus. Solum ergo aliqua declaratione indiget illud, Ecclesiastici 39, sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt, et quod de Lucifero specialiter dictum creditur, Psalmo

103: Draco iste quem formasti ad illudendum ei: nam nomine draconis dæmon significatur, et creatus dicitur, ut illuderetur, utique propter naturalem malitiam. Le quo et am intelligitur illud Job. 40: Ecce Behemoth, quem feci tecum, ipse principium viarum Domini, etc. Ratione potest ita suaderi hæc sententia, quia Angeli, qui sunt mali, non suo arbitrio tales effecti sunt; ergo natura sua tales sunt. Consequentia optima est, quia non potest medium excogitari. Antecedens autem probatur, quia Angelus habens mentem perfectam ad eligendum inter bonum et malum, non potest eligere malum, sed necessario eligit bonum saltem quoad specificationem; ergo non potest fieri malus electione. Antecedens probatur, quia talis Angelus non potest decipi in judicio, cum perfectam cognitionem habeat; ergo non potest deficere, eligendo malum pro bono, seu præ bono; ergo si aliquis est malus, ideo est, quia non est capax electionis inter bonum, et malum: sed natura sua est determinatus ad volendum malum, et hoc est esse natura sua malum.

[ocr errors]

3. Hæc sententia ut hæretica rejicitur. Imprimis ex Scriptura. Nihilominus hæc sententia hæritica est, quam generatim tractantes de origine mali antiqui Patres impugnarunt. Supponimus autem, sermonem esse de malo culpa, seu de malo morali, quod nomine viti, peccati, a turpitudinis significamus: nam de hoc malo loquimur, cum malos Angelos a bonis distinguimus. Hoc autem supposito convincitur erroris illa sententia ex illis Scripturis, quæ generaliter aiunt, quidquid Deus facit, bonum esse, ut legitur Genes. 1, ubi concluditur; vidit Deus cuncta, quæ fecerat, et erant valde bona interea vero fecerat omnes Angelos; ergo, ut facti sunt a Deo, non fuerunt mali. Deinde id generatim etiam probant illa testimonia, quæ negant, Deum esse auctorem peccati culpæ, aut mali moralis. Nam si Deus Angelis malam naturam dedisset, a qua necessario malæ operationes prodirent, esset Deus principalis auctor, et origo talis mali. Illa vero testimonia omitto, quia vulgaria sunt, et alibi tractando de causa peccati, et ostendendo, Deum non prædeterminare voluntates ad peccandum, adducta sunt. Denique convincitur hæc veritas specialiter in Angelis ex illis locis, quibus ostenditur, omnes Angelos in principio fuisse bonos, et aliquos postea cecidisse, quod partim in principio, libri quinti ostensum est, et in capite quarto, iterum dicetur. Nam inde aperte convincitur,

nullos Angelos esse naturaliter malos, alioqui semper, et ex vi creationis mali fuissent. Unde ad illius erroris confutationem sufficiunt verba Judæ Apostoli, Angelos, qui non serva, cerunt suum principatum, sed reliquerunt suum domicilium, in judicium magni Dei vinculis æternis sub caligine reservavit. Non ergo fuerunt mali natura, sed voluntate sunt facti.

[ocr errors]

4. Secundo ex Conciliis. Atque etiam ex Patribus.-Secundo definita est hæc veritas in Concilio Bracharensi, et in Concilio Lateranensi sub lunocentio, et habetur in capite Firmiler, de sum., Trinit. Diabolus (ait) et alii damones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se fucti sunt mali. Unde in Concilio Carthaginensi IV, cap. 1, inter alia fidei dogmata interroganda ab eo, qui Episcopus creatur, unum est, An credat, quod diabolus non per cond tionem, sed per arbitrium factus est malus. Et eodem modo traditur hæc veritas a Leone papa, in Epist. citata : et ex professo a Dionysio, cap. 4, de divin., Nomin. Basilio, homil.Quod Deus non sit auctor malorum, Cyrillo Hierosolymitano, cateches. 2, Theodoreto, loco citato, et Epiphanio, Hæres. 64 et 66, Nazianzeno, Orat. 3, quæ est prima contra Julianum, et Orat. 40, de Baptismo, circa finem, Irenæo, lib. 4, contra hæres., cap. 72, et potissime Augustino, in locis allegatis, et in libris de Natura boni contr. Manichæos, maxime cap. 32 et 33, et ideo in quæst. 90, novi et veter. Testament. (si ejus est liber) dixit: Diaboli nomen operis est, non naturæ, et libro primo de Nupt. et Concupisc.,cap. 23: Diab9lus, ait, spiritus immundus est, et utique bonum quod spiritus, et malum, quod immundus, quoniam spiritus est natura, immundus est vitio; quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Quam sententiam repetit, et descendit, lib. 6, contr. Julianum, cap. 20, et lib. 19, de Civitat., cap. 13: Nec ipsius diaboli natura, in quantum natura est, malum est, sed perrersitas eam malam facit.

5. Sic etiam dixit Chrysostomus, homil. 3, de Patient. Job, Diabolus non naturæ nomen, sed præsumptionis est., etc., non enim Diabolus factus a principio, sed Angelus creatus est. Unde etiam Athanasius, quæst. 3, ad Antioch., dixit, Angelos bonos et malos non differre essentia, sed voluntate, sicut bonus et malus homo. Idemque tradit Damascenus, lib. 2, cap. 4, et Prosper, lib. 1, de Vita contempl., cap. 3, et ad object. Vincent., respon. 5, Anselmus, toto lib. de Casu diaboli, Gregorius,

« PredošláPokračovať »