Obrázky na stránke
PDF
ePub

vehementi cogitatione illius, quam a tepida consideratione virtutis. Et ideo ut non peccet, necessarium est, ut vel contineat omnem actum, et neutrum velit, vel intellectum avertat a cogitatione sensibili, vel applicet illum, ut vehementius attendat ad honestum.

9. Ejus impugnatio.-Sed contra hoc instatur, quia licet hic modus fortasse facilior, et magis connaturalis sit, non tamen videtur necessarius, neque ulla probabilis ratio talis necessitatis ostendi potest. Quia, ut argumentabar, ibi concurrunt omnia necessaria, ut voluntas possit velle objectum delectabile. Nam si esset in intellectu sola illa cogitatio objecti delectabilis in eodem gradu, et alia non adesset voluntas, posset velle tale delectabile objectum. Sed cogitatio honesta etiam efficacior non potest resistere voluntati, ut non possit tendere in objectum delectabile simul sibi propositum Ergo etiam non avertendo, nec remittendo unam cogitationem, nec intendendo aliam, poterit voluntas pro sua libertate ferri in objectum delectabile. Probatur minor, quia nulla forma, vel causa impedit formam contrariam, nisi vel active inducendo effectum, vel formam proxime repugnantem alteri, ut habitus virtutis quantumvis intensus in voluntate existens non impediet efficaciter actum contrarii vitii, nisi efficiendo proprium actum proxime contrarium actui contrarii vitii, et sic de aliis, vel formaliter ut unus actus excludit contrarium; sed illa cogitatio boni honesti non est formaliter opposita actui peccati, sed valde remote, et non inducit efficaciter in voluntatem amorem talis objecti sic cogitati, nec necessitare potest voluntatem, ut talem amorem eliciat ; ergo neque potest efficaciter impedire voluntatem seu necessitatem illi inferre, ut non eliciat amorem objecti delectabilis, etiamsi intellectus a tali cogitatione non cesset.

10. Probatur secundo. Et confirmatur a contrario, quia licet intellectus actu sit cogitans de bono honesto, et delectabili turpi, et vehementior sit cogitatio sensibilis objecti, potest voluntas non solum non consentire cogitationi turpi, sed etiam positive illi resistere, et honestum velle, etiamsi non prius remittat illam cogitationem turpem ; ergo etiam e contrario potest peccare, etiamsi conscientia actu per vehementem cogitationem honestam conetur resistere. Consequentia tenet a paritate rationis, et antecedens videtur notum experientia, quia durante acri tentatione, et vehemente ejus cogitatione, voluntas justi sæpe est constans, non solum non peccando, sed etiam

bonum operando, et merendo, cum tamen sæpissime talem cogitationem nec avertere, nec remittere valeat. Dicitur fortasse esse diversam rationem, vel quia ad volendum bonum concurrit efficacia gratiæ, non autem ad volendum malum; vel quia ipsa ratio boni honesti, licet tenue considerata, est fortior ad alliciendam voluntatem, ut contra vehementiorem cogitationem turpiter honestatem amet. Sed primum non obstat, tum quia idem discursus fieri potest in puris naturalibus sine interventu gratiæ: tum etiam quia gratia, quæ tunc datur, non est, nisi illa cogitatio honesta, ut supponimus, et illa ponitur esse remissior, quam sit cogitatio tentationis, et nihilominus est de se sufficiens ad operandum bonum, etiam non remissa contraria cogitatione. Tum denique quia tam efficax est voluntas de se ad operandum malum, sicut est cogitatio gratiæ ad bonum; ergo est eadem proportionalis ratio. Nec etiam obstat secundum, quia licet ratio honesti sit excellentior, est minus proportionata sensui, vel naturæ inferiori, quam ratio delectabilis secundum sensum, vel secundum aliam commoditatem naturæ; ergo est par ratio, saltem secundum quamdam æquivalentiam, sen æquiparationem. Denique ratio a priori est supra tacta, quia ex parte voluntatis concurrunt omnia necessaria, ut possit velle unum objectum, et contraria cogitatio, licet vehementior sit, non potest totaliter resistere.

11. Probatur tertio eadem propositio.-Confirmatur secundo, ac declaratur, quia alias stantibus illis duabus cogitationibus remissa boni, et intensa mali non posset voluntas pro eodem instanti velle, nisi malum, si positive aliquid vult. Consequens videtur absurdum, quia alias fere necessario peccaret, cum moraliter loquendo difficillimum sit, omnem actum tunc suspendere. Responderi potest cum distinctione, nam si voluntas se determinet ad volendum aliquod ex illis objectis, necessario volet malum, et peccabit, et quoad hanc partem conceditur sequela. Potest autem non solum suspendere utramque determinationem, sed etiam applicare intellectum, ut vehementius cogitet de honesto, et remittat turpem cogitationem, et ita poterit velle bonum, non quidem in eodem instanti, in quo supponitur esse cogitatio vehemens, quia non potest pro eodem fieri remissior, sed immediate post illud, quod satis esse videtur.

12. Sed hoc satisfacere non potest, tum quia gratis tribuitur voluntati illa necessi

H

tas peccandi eo ipso, quod immediate vult aliquod ex objectis sic propositis. Qius enim cogit illam ut malum velit, cum sola vehementia cogitationis non possit illam necessitatem inferre. Tum etiam quia (ut aiunt) frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora; si ergo voluntas potest velle avertere cogitationem turpem, vel illam remittere, ut possit bonum velle, cur non poterit etiam immediate talem boni voluntatem habere? Imo profecto ipse conatus ad tollendam vehementem cogitationem mali, est signum positivum affectus ad bonum honestum, etiam remisse cogitatum. Tum denique quia sæpe non est in potestate hominis cogitationem pravam remittere propter vehementiam alicujus objecti sensibilis, vel dæmonis interius moventis phantasmata. Tunc ergo erit in homine quædam necessitas peccandi, vel saltem non amandi bonum honestum actu cogitatum, quod incredibile est. Et e contrario argui potest, quod per solam cogitationem honestam necessitetur aliquando homo ad non peccandum, ut, verbi gratia, per cogitationem sanctam, quam Deus immittit intensam per modum prævenientis gratiæ: nam pro eo instanti, pro quo Deus illam immittit, non potest homo illam auferre, nec minuere, nec etiam potest pro eodem instanti peccare; quia suppono esse intentionem, quam sit cogitatio mali objecti. Consequens autem est falsum (ut ex materia de Gratia suppono) quia licet illa cogitatio de se sit efficax, imo licet in præscientia Dei futura sit efficax, nihilominus semper potest homo illi resistere. 13. Probatur quarto. — Denique argumentor, quia licet ponamus in actibus intellectus non esse intensionem, et remissionem, nec aliam similem inæqualitatem, sed vel omnes esse indivisibiles, vel intellectum toto conatu omnes, et singulos elicere, nihilominus posset voluntas pro sua libertate ex duobus objectis æque consideratis unum velle, et non aliud; ergo licet actus cognitionis sint inæquales in vehementia, vel intensione, poterit voluntas tendere in id quod voluerit, vel intensius, vel remissius consideratum. Consequentia probatur, quia est eadem ratio: nam si excessus attentionis in consideratione unius objecti necessitaret voluntatem, ne vellet aliud minus attente cogitatum, seu omnino impediret volitionem ejus, eadem ratione æqualis attentio ad unum impediret tendentiam in aliud, quia sicut a majori, ita ab æquali resistentia impeditur actio (vel ut philosophi dicunt) a proportione æqualitatis ita non sequitur actio,

sicut neque a proportione minoris inæqualitatis. Antecedens autem quoad posteriorem partem habet locum in Angelis, quia licet in eorum actibus fortasse sit intensio, et remissio; nihilominus semper operantur toto conatu, ut facile possunt, si volunt: et nihilominus liberi sunt, vel ex duobus æque consideratis, et inter se repugnantibus, vel separabilibus unum velint, et aliud nolint pro suo arbitrio. Quoad priorem vero partem invenitur hoc in Deo, nam eodem indivisibili omnia considerat, et summa claritate, et attentione, et cum omni alia perfectione intellectuali, et nihilominus ex duobus sic cognitis, unum amat, et aliud rejicit, interdum inter bona æqualia, et aliquando inter inæqualia eligendo, quod minus bonum est, sicut voluit facere hunc mundum, cum posset facere meliorem, ut nunc suppono; ergo etiam homo ex duobus bonis actu consideratis æqualiter, vel inæqualiter potest, quod voluerit, eligere.

[ocr errors]

14. Objectio. Responsio.-At enim dicet aliquis, etiam defensores contrariæ sententiæ fateri, non semper intensionem cogitationem allicere voluntatem ad consensum, sed illam quæ peculiari modo expressius repræsental objectum. Ita Vasquez, dicta disp. 98, cap. 7, num. 40, ubi præter intensionem ponit in cogitatione peculiarem modum repræsentationis, ratione cujus potest congruere, vel non congruere voluntati. Sed respondemus, nos quidem nomine intensionis, vel efficaciæ, aut vehementiæ brevitatis causa omnem inæqualitatem cogitationum comprehendisse, quia eodem modo, et cum eadem proportione procedunt argumenta facta. Nunc vero ulterius animadvertimus, adversarios non explicare, quis sit ille peculiaris repræsentationis modus. In actibus autem intellectus præter intensionem non intelligemus, nisi claritatem, certitudinem, et intentionalem similitudinem. Repræsentatio autem expressior non est aliquid distinctum ab ipsa intentionali assimilatione, quæ in apprehensione maxime cernitur, et ex perfectiori specie, vel phantasmate provenire potest, conjuncta vi, et efficacia intellectus, ad quam etiam conatus potentiæ, et intensio actus concedit, et absoluta perfectio cogitationis, ex his omnibus consurgit, ac de illa rationes factæ procedunt. Ideoque ex vi talis perfectionis majoris, quocumque nomine appelletur, non potest in cogitatione ejusmodi congruitas inveniri, quæ per liberum voluntatis consensum consummandi non sit, ideo semper voluntas illi resistere valet.

15. Ad rationes in num. 1.—Ad argumenta vero contraria non est difficile respondere nam inconveniens, quod infertur, quia voluntas creata posset deficere sine prævio defectu intellectus, sistendo saltem intra latitudinem speculativi intellectus, non est inconveniens (ut statim dicam). Imo illa ratio petit principium, seu circulum committit, cum ad probandum contrarium illius consequentis, illud idem principium pro fundamento ponat. Ad alteram vero rationem a priori negatur consequentia, quia libertas voluntatis quoad specificationem oritur ex intellectu, non ratione majoris, vel minoris intensionis actuum, sed ratione universalitatis objectorum, quia per rationem varia objecta, et motiva voluntati proponuntur, in quibus et eorum rationes boni et mali intellectus discernit, et voluntati proponit. Ex quo oritur, ut ipsa possit illa velle, aut nolle, vel etiam hæc velle, aut contraria, quæ est libertas quoad specificationem. Ad confirmationem etiam negatur consequentia, quia illa maxima, sicut simpliciter ad simpliciter, etc., habere posset locum in causis agentibus ex necessitate naturæ, non vero in causa libera, quia cum ab objecto non necessitetur, potest affici, cui voluerit, etiamsi minus efficaciter cogitetur, dummodo sufficienter cognoscatur.

seu quantum in ipso fuit. Tertio, quia posita perfecta, seu intensa consideratione boni honesti, potest voluntas peccare, saltem per puram omissionem actus, etiamsi illa tantum consideratio, et nulla de objecto delectabili sit in intellectu: ergo si simul adsit consideratio objecti delectabilis sufficiens, quamvis minus. intensa, poterit voluntas peccare peccato commissionis. Antecedens probatur, quia illa consideratio cum tota illa intensione non necessitat voluntatem ad exercitium actus, etiamsi sit de actu præcepto, et pro eo tempore, pro quo obligat aflirmativum præceptum, et quamvis hoc totum actu consideretur. Quia nec cogitatio sola potest hanc necessitatem inducere, ut probatum est, et ab aliis conceditur, nec supponitur prior actus voluntatis, a quo illa necessitas oriri possit, ut jam præmisimus. Ergo est in potestate voluntatis suspendere talem actum, ac proinde peccare, omittendo contra præceptum.

16. Secunda propositio illata ex prima. Probatur. Ex contrario igitur principio oppositam etiam conclusionem inferimus, nimirum, posse voluntatem creatam peccare, nullo prævio defectu inconsiderationis intellectus speculativi, non tantum integræ privationis, sed etiam remissæ, aut minus attentæ considerationis boni honesti. Probatur illatio primo, quia illud principium ponebatur, ut principale, imo ut unicum fundamentum contrariæ assertionis; ergo, illo destructo, ruit etiam assertio, quæ in illo nitebatur. Nam si affirmatio erat causa adæquata affirmationis, etiam negatio erat causa negationis. Secundo probatur illatio, quia si voluntas potest amplecti objectum minori intensione consideratum ; ergo licet intellectus proponat honestum per cogitationem fortem, et delectabile per leviorem, potest voluntas sua libertate se applicare ad objectum delectabile amandum, non curando de altero honesto, nec sequendo ejus cogitationem, licet fortem, sicut explicatum jam est: ergo tunc voluntas peccabit, sine prævio inconsiderationis defectu, etiam comparativo, quia revera tunc intellectus honestum consideravit, et voluntati proposuit, quantum debuit,

17. Quid adversarii primo respondeant. Impugnatur primo.—Respondent nihilominus, negando consecutionem: quia licet ex dicto principio optime sequatur, posse voluntatem in eo casu suspendere actum, non recte infertur, posse peccare. Quia præcepta affirmativa non obligant pro brevissima mora, sed habent latitudinem temporis: voluntas autem solum potest suspendere actum pro mora brevissima, et ideo pro illa non peccabit per solam carentiam actus : quia durat adhuc tempus, pro quo præceptum affirmativum possit impleri. Infra quod tempus aliæ cogitationes semper occurrent, quæ priorem honestam cogitationem distrahent, seu remittent: et ita erunt causa peccati omissionis, non tamen sine defectu ex parte intellectus. Sed hæc responsio imprimis non habet locum in Angelis : nam si quod præceptum affirmativum in via habuerunt, illos obligavit pro brevissima mora. Unde si pro illa potuerunt illud amittere sine prævia inconsideratione intellectus, tam absoluta, quam respectiva, etiam potuerunt per amissionem peccare sine tali defectu.

[ocr errors]

18. Impugnatur secundo. Deinde in nobis multa supponit de facto illa responsio, quæ incerta sunt, et sine fundamento dicuntur. Unum est, moram, pro qua obligat præceptum affirmativum, esse magnam, vel non esse brevissimam. Nam licet frequentius ita sit, præsertim in præceptis de actibus externis; nihilominus de internis in multis casibus potest contrarium evenire: ut si quis sit in peccato mortali, et repente illi occurrat morale pericu

lum mortis, tenetur statim, et sine mora conteri. Idem est, si accidat necessitas ministrandi aliquod sacramentum, vel si urgeat aliqua tentatio, quæ ad fidei actum eliciendum statim obliget. Deinde quamvis mora, pro qua impleri potest præceptum affirmativum, de se magna sit tamen cum certum terminum habeat, sæpe devenitur prope finem temporis sine observatione, seu executione præcepti: et tune jam est brevissimum tempus, pro quo est implendum præceptum, et pro illo poterit suspendi actus, non obstante perfecta consideratione præcepti. Denique frustra supponitur, quod statim occurrent alia objecta, quæ distrahant ad alias cogitationes, et remittant, vel tollaut honestam. Tum quia illud est incertum: nam fieri potest, ut toto tempore, pro quo obligat præceptum, cogitatio etiam duret. Ut, verbi gratia, quod in præcepto audiendi Missam, per illam ultimam horam, in qua Missa posset, et deberet audiri, licet homo in ludo, vel studio occupetur, nihilominus simul vehementi cogitatione audiendi Missam excitetur, et cum illa omittat: tum etiam, quia quidquid sit de absoluto rerum eventu, ratio procedit ex hypothesi possibili.

intellectum ad magis considerandum objectum delectabile, ut expresse Vasquez fatetur, 1 p., disput. 98, capite 7, num. 46; ergo eadem ratione potest per actum positivum velle carentiam actus sibi liberi: nam est eadem, vel major ratio.

20. Probatur quarto eadem secunda propositio.- Unde etiam sumitur novum argumentum : nam voluntas non avertit intellectum ab una cogitatione, eumque ad aliam applicat, nisi per actum positivum et liberum, ut idem auctor tradit, 1 parte, disp. 221, cap. 4, n. 19. Ergo in dicto casu, quando voluntas avertit intellectum a cogitatione boni honesti, eumque ad cogitationem contrarii objecti applicat, novum actum voluntatis elicit. At ille actus peccaminosus est, et ad illum non præcedit defectus intellectus, sed potius per illius efficaciam fit; ergo tune invenitur culpa in voluntate sine præcedenti defectu in intellectu. Item voluntas habet illum actum sine prævia cogitatione efficaciori, vel expressiori sui objecti, quam sint cogitationes, quas de aliis objectis habet. Imo potius talem actum habet solum quadam cogitatione, vel formaliter, vel virtualiter tantum reflexa: ac subinde talis actus est contra inclinationem, ac motionem vehementioris, et melioris cogitationis. Ergo a fortiori poterit imfacilioris mediate voluntas consentire objecto remissius cogitato, sine alterius cogitationis diminutione. 21. Totum institutum conficitur.-Satisfit argumentis in n. 2.- A sufficienti igitur partium enumeratione recte concludimus, posse voluntatem peccare sine prævio defectu speculativi intellectus, quia potest sine errore positivo, et sine ignorantia, et sine absoluta inconsideratione contrarii boni honesti, imo cum fortiori, intensiori, vel expressiori ejus consideratione; ergo nullus superest defectus intellectus speculativi, qui ad peccatum voluntatis necessario præcedere debeat. Unde ad motiva contrariæ sententiæ possemus unico verbo respondere, non concludere de intellectu speculativo: nam si præcedat defectus in intellectu practico, de illo possent sufficienter exponi omnia, quæ pro illa inducuntur. Quia vero nondum de intellectu practico dictum est, et de illo etiam argumenta illa non conveniunt, ad singula respondendum est. Ad rationem itaque ex sacra Scriptura sumptam prius generatim dicimus, licet ex Scriptura recte colligatur, peccata hominum frequenter multiplicari propter mentis cæcitatem, vel incogitantiam, non tamen colligi omnia, et singula peccata necessario oriri ex incogitantia, vel alio defectu

19. Quid secundo loco possent respondere. IIwc etiam responsio refellitur. Unde facilius diceretur, nunquam dari puram omissionem, et ideo non sequi, posse peccari illo modo sine defectu intellectus, quia cum intercedat actus positivus, ille non sit sine aliquo defectu intellectus. Sed contra hoc etiam est, quia quidquid sit de pura omissione, certum est, posse dari per solam voluntatem suspendendi, seu non exercendi actum præceptum, sine speciali voluntate faciendi alium actum positivum incompossibilem actui præcepto. At vero qui potest suspendere actum voluntatis, non obstante vehementi consideratione movente ad illum, poterit cum eadem consideratione per actum positivum velle non consentire, neque exercere illum actum, tum quia non potest alio modo suspendere actum, quandoquidem supponitur, non dari puram suspensionem, sed omissionem, nec cogitur voluntas ad exercendum alium actum incompossibilem, ut alterum suspendat; tum etiam quia eo ipso, quod talis consideratio non necessitat ad exercitium actus præcepti, volitio carentiæ illius libera est, et nihil est, quod illius efficientiam impediat. Et confirmatur: nam tunc voluntas sine nova consideratione, vel judicio posset velle avertere intellectum ab illa vehementi consideratione talis actus honesti, seu præcepti, et applicare

intellectus, quia neque Scriptura expresse, ac formaliter affirmat, semper peccatum voluntatis oriri ex defectu intellectus nec ex propositione generali, et absoluta potest inferri particularis, et necessaria.

tia, potius quam inconsideratio, cum dicitur: A facie enim malitiæ collectus est justus. Nam licet cæcitas præcesserit, illa etiam ex malitia orta est. Ex illis ergo verbis nihil in præsenti colligi potest.

In

22. Ad locum Jeremiæ respondetur. speciali vero ad verba Jeremiæ: Desolatione desolata est terra, quia non est qui recogitet corde: respondetur imprimis, ex illis etiam, ut sonant, ac generaliter intellectis, posse ad summum inferri, defectum recogitationis esse ordinariam causam peccandi, vel fortasse etiam necessariam ad tantam multiplicationem peccatorum, quantam verba illa, desolatione desolata est terra, indicant. At vero inde colligi non potest, ad omnia, et singula peccata committenda, necessarium esse, ut defectus ille recogitationis præcedat. Accedit, quia in illo specialiter est sermo de desolatione Judæorum, quam propter Christi occisionem passi sunt: quod peccatum ex magna mentis cæcitate, qua Christi divinitatem, et præsentiam ignorarunt, commiserunt. Et de illo peccato facile concedi potest, non nisi ex defectu mentis committi potuisse. Quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent, ut 1, ad Corint. 2, Apostolus dixit. Inde autem non licet ad alia omnia, et singula peccata argumentum sumere. Denique in illis verbis redditur causa desolationis temporalis Judæorum, ut a Deo facta est in eorum delicti pœnam. Et sic dicitur terra a Deo desolata, quia nullus est qui recogitet corde, utique qui recogitet suum delictum, ad agendum de illo pœnitentiam, et sic defectus ille recogitationis referri potest, ut causa impœnitentiæ inducens, quæ fuit proxima causa desolationis, quia cordis pœnitentia, sine cordis recogitatione nullo modo haberi potest.

23. Ad locum Isaiæ in eodem n. 2.- Et hæc fere applicari possunt ad locum Isaiæ. Nam ibi juxta communem Patrum expositionem, etiam est sermo de morte Justi, per antonomasiam, id est, Christi. Unde Hieronymus ibi interpretatur verba illa, per alia uxoris Pilati, Matth. 27: Nihil tibi, et justo illi, et Pilati lavantis manus suas, et dicentis: Innocens ego sum a sanguine Justi hujus. Quod autem subditur: Et non est, qui recogitet, non ponitur ut causa illius peccati, quod per verbum præteriti jam commissum commemoratur, sed ponitur ad indicandam obstinationem, et cæcitatem Judæorum perseverantium in suo delicto post Christum interfectum. Ideoque paulo inferius causa illius peccati fuisse dicitur mali

[ocr errors]

--

24. Ad locum Psal. 12.-Ad loca Augustini ibidem adducta. Ad verba Psalmi, seu frequentem Davidis orationem, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, respondeo, recte inde colligi, illuminationem divinam esse necessariam ad non peccandum, non tamen e contrario sequitur, carentiam illuminationis esse necessariam ad peccandum; tum quia multi illuminantur, et sunt rebelles lumini, ac peccant; tum etiam, quia non sicut illuminatio est causa non peccandi, ita illuminationis carentia est causa peccandi. Nec Augustinus in locis circa illud testimonium allegatis illud dixit, nisi quod Christus illuminando cordis oculos, animas vigilare facit, quod verissimum est; non tamen dixit e contrario, omnem illum, qui illuminatur, non peccare, vel eum, qui peccat non illuminari. Dices, Davidem petere illuminationem efficacem, et congruam, sine qua de facto vitat peccatum : et e converso cum illa nemo peccat. Respondeo, esto ita sit, nihilominus illuminatio talis non est congrua, quia sit intensior, aut expressior, vel quia ex se habeat infallibiliter effectum, sed quia datur sub præscientia Dei, per quam prævisa fuit, ut habitura tali tempore effectum, si daretur : et in hoc ejus congruitas consistit, ac proinde talis congruitas respectum habet ad usum futurum liberi arbitrii. Nihilominus tamen cum æquali illuminatione posset liberum arbitrium peccare, et in alia persona, vel occasione contingere potest, ut ita fiat. Igitur ex efficacia talis illuminationis non recte infertur, quod ex defectu ejus peccatum originem ducat.

-

25. Ad alia loca Augustini in n. 3. — Ad alia loca Augustini secundo loco inducta respondeo ex discursu, et verbis ejus in dicto cap. 17, de Peccatorum meritis, etc., contrarium colligi, si recte expendantur, et simpliciter intelligantur. Nam Augustinus imprimis adæquatam causam, ob quam homines non consentiunt vocationi divinæ, posuit libertatem arbitrii, dicens, quia nolunt. Eademque ratio reddi potest de dictamine rectæ rationis, quantumvis expresso, et intenso: quia homo etiam illi non consentit, licet adsit, quia non vult. Postea vero hujus renitentiæ voluntatis duas causas ponit Augustinus inter se distinctas, dicens: Nolunt homines facere, quod justum est, sive quia lalet an justum sit, sive quia

« PredošláPokračovať »