Obrázky na stránke
PDF
ePub

nec proprie, nec late. Cum tamen secundum Aristotelem omnis peccans sit ignorans aliquo modo: qui modus loquendi etiam ex Scriptura sumi videtur; responderi potest, primo, ignorantiam distingui in privationis per carentiam cognitionis, et prava dispositionis per positivum errorem. Unde omnis error est ignorantia, licet non convertatur. Juxta hanc ergo doctrinam illud judicium practicum eo modo, quo error dicitur, etiam dici poterit ignorantia non privationis, sed pravæ dispositionis, pravæ, inquam, non formaliter, seclusa voluntate, sed radicaliter, seu occasionaliter (ut sic rem explicem). De tali ergo ignorantia possunt intelligi illa verba Aristotelis, et similia. Quæ responsio in rigore sustineri potest: est tamen creditu difficilis, quia ignorantia in genere scientiæ apponitur : et proprius error inde vocatur ignorantia, quod cognitionem alicujus veritatis excludit, quod non habet illud principium.

35. Responsio secunda-Impugnatur primo. - Impugnatur secundo. Aliter responderi potest, omnem peccatorem esse ignorantem, quamvis non semper ignorantia peccet, quia non semper ignorantia est causa peccati, sed interdum est effectus; quia ipsum peccatum tenebras inducit, ac mentem a veritatis cognitione avertit. Ita loquuntur Alensis, et Henricus, et alii supra. Unde inferunt, præsertim Henricus defectum ignorantiæ, ut dicit carentiam alicujus cognitionis, vel considerationis, non semper antecedere peccatum voluntatis, licet semper cum illo sit, et sæpius antecedenter, aliquando vero consequenter. Quæ responsio quoad eam partem, qua negat propriam ignorantiam semper præcedere, est consenta nea superius dictis. Quoad alteram vero partem, quæ affirmat, licet inconsideratio non semper antecedat, semper concomitari, aut subsequi, non caret difficultate. Nam imprimis non potest talis ignorantia sequi ex peccato, pro eodem instanti, pro quo fit peccatum, quia repugnat privari intellectum aliquo actu, quem in illo instanti habere supponitur, propter peccatum in eodem instanti commissum: alias habitus, et privatio simul essent in eodem instanti temporis; quod fieri non potest. Ergo vel in illo instanti supponitur carentia cognitionis, seu alicujus considerationis; et sic inconsideratio ordine naturæ peccatum præcedit; vel si non præcedit, non erit pro illo instanti et consequenter saltem pro illo primo instanti, in quo peccatur, erit defectus voluntatis sine ignorantia intellectus. Deinde, si pro

illo instanti hoc admittitur, inde inferri potest, etiam pro aliquo tempore durare posse. Quia sola culpa voluntatis non habet tantam efficaciam in intellectum, ut statim, seu immediate post primum instans peccati, faciat illum ab actuali consideratione, vel judicio repugnante cessare. Imo experimento constat, actualem conscientiæ remorsum, ac reprehensionem perseverare in ipso actu peccati; imo interdum eo acrius urgere, quo voluntas in ipso actuali peccato diutius immoratur. Ad hanc vero replicam ex sequenti puncto patebit responsio.

36. Responsio tertia et verior. Ultimo enim addi potest axioma illud, Omnis peccans est ignorans, sive de antecedente, sive de consequente ignorantia intelligatur, moraliter intelligendum esse, et secundum ordinarium operandi modum humanum, non metaphysice, ac de absoluta necessitate. Nam revera tanta necessitas ex nullis certis principiis colligi potest, ut probatum est. Moraliter autem optima ratio illud ostendit. Primo de ignorantia consequente. Quoniam veluti naturale est, ut quando voluntas ad aliquam partem est propensa, et affecta, ad illius considerationem intellectum convertat: et consequenter a contraria consideratione illum avertat: non quidem subito repugnans judicium prorsus auferendo, sed vel paulatim illud remittendo. Accedit quod modo postquam aliquid definite vult, naturaliter refugit omnem internam reprehensionem,quæ tristitiam, et molestiam afferre solet. Denique hoc modo multiplicatio peccatorum solet cæcitatem mentis secum afferre: quia qualis unusquisque est; talis finis sibi esse videtur. Secundo hæc moralis necessitas, etiam ad antecedentem ignorationem, vel inconsiderationem, vel saltem tenuem considerationem extenditur. Tum quia pluribus intentus minor est ad singula sensus : qui autem peccat, necessario cogitat de objecto peccati, et de commoditatibus ejus. Unde moraliter loquendo, vel non considerat honestatem contrarii objecti, vel remissius quam oportet. Tum etiam, quia licet fortasse non minus attente cogitet de turpitudine objecti,quam de ejus delectabilitate (hoc enim etiam moraliter,ac frequenter contingere potest) nihilominus absolute loquendo, non tantum considerat gravitatem malitiæ moralis, nec rationes omnes, quæ a tali objecto possent voluntatem avertere, quantum posset, et in tali eventu deberet. His ergo modis ante omne peccatum antecedit aliquis defectus intellectus ad ignorantiam, vel inconsideratio

nem pertinens secundum ordinarium modum peccandi: et hoc satis est, ut moraliter etiam loquendo verum sit axioma illud: Omnis peccans est ignorans.

CAPUT VII.

UTRUM DE FACTO ANGELI MALI PER IGNORANTIAM, VEL CUM PLENA SCIENTIA, ET ADVERTENTIA PEC

CAVERINT.

[ocr errors]

1. Certum est Angelos ex ignorantia non peccasse. Prima sententia negativa. Probatur.-Hactenus solum de possibili locuti sumus: et ideo non solum de Angelis, sed etiam de hominibus, et de omni intellectuali natura possibili generalem doctrinam tradidimus: et ideo dicendum superest in particulari, et de facto, quomodo ex hac parte Angeli peccaverint. In quo puncto omnes supponunt non peccasse ex ignorantia privationis propria, cum essent pleni scientia, et fide: nec ex ignorantia pravæ dispositionis, id est, ex proprio errore falsitatis, quia talis error non stat cum plenitudine scientiæ, ut supra satis ostensum est. De sola ergo inconsideratione superest controversia. In qua est prima sententia docens Angelos non peccasse ex aliqua inconsideratione omnium rerum quæ necessariæ erant, et sufficere poterant ad bene operandum, si vellent. Ita sentiunt ex antiquis Scotus, Gabriel, et alii. Ex modernis vero pro hac sententia pugnat Palacios, in 2, dist. 5, disp. 2, et Valentia, 1 tom., disput. 4, quæst. 14, ubi cum in puncto 2, cum Scoto, et aliis defendisset, posse Angelum et hominem peccare sine incogitantia intellectus, in puncto 3, addit de facto ita peccasse Luciferum, et qui eum secuti sunt, pravos Angelos: et contrarium putat non esse Scripturis consentaneum. Primo quia, Ezech. 28, de Lucifero dicitur in persona Regis Tyri, In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti. Ubi per multitudinem negotiationis in creatura pure intellectuali nihil aliud significari potest, nisi multiplex recogitatio, et consideratio intellectus inducens ad peccatum. Uude subjungitur: Et elevatum est cor tuum in decore tuo, perdidisti sapientiam tuam in dedecore tuo. Et, Isai. 14, dicitur de eodem in persona Regis Babylonis: Qui dicebas in corde tuo in cœlum conscendam, super astra Dei exaltaho solium meum. Ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo. Nam dicere Angeli est cogitare consideravit ergo Angelus divinam

[ocr errors]

excellentiam, et aliorum Angelorum gradus, et omnibus consideratis decrevit extolli super omnia creata, et Deo assimilari: non ergo ex inconsideratione peccavit. Secundo hoc confirmat ratione, quia si peccatum Angelorum ex inconsideratione processisset, non fuisset adeo grave, sicut a Scriptura et Patribus exaggeratur: nam incogitantia, seu inadvertentia peccatum minuit, et tanta esse potest, ut peccatum excuset, sicut et ignorantia. Tertio, quia non apparet cujus rei inconsideratio cum fundamento possit Angelis malis in secundo instanti attribui, quia in primo instanti habuerunt perfectam Dei considerationem tam naturalem, quam supernaturalem per fidem: et in secundo perfecte deliberarunt de se et rebus suis, sicut et alii Angeli, et summa facilitate poterant omnia ad se, et ad Deum pertinentia actu considerare sicut alii Angeli, qua ergo ratione, vel conjectura potest de illis inconsideratio præsumi.

2. Addit præterea Valentia rationem aliam, quæ specialiter attingit quæstionem de peccato superbiæ, et ideo illam omitto. Et addo quartam rationem, quæ saltem de cæteris Angelis sub Lucifero maxime procedit. Nam docent sancti (ut infra videbimus) supremum Angelum traxisse secum tertiam partem stellarum, alios ad peccatum inducendo: e contrario vero Michaelem restitisse, et pro divino honore pugnasse. At illa pugna non fiebat armis, sed rationibus, et considerationibus mentis, ut significant illa verba Michaeli attributa: Quis sicut Deus? Ergo cum hac prædicatione Michaelis, et inductione Luciferi non potuit esse inconsideratio in cæteris Angelis audientibus illos

necessario enim debuerunt utriusque motiva considerare; ergo qui restiterunt suasioni Michaelis, non potuerunt ex inconsideratione peccare. Imo etiam ipse Lucifer in eodem instanti, in quo peccavit, Michaelis animadversionem percepit: tum quia totum id in instanti fiebat ab Angelis ; tum etiam, quia in ipsa via, antequam Lucifer damnaretur, pugnavit cum Michaele; ergo sensit, ac percepit illius resistentiam. Dicet aliquis, percepisse quidem Luciferum in secundo durationis instantis verba Michaelis, prius tamen natura peccasse, ac subinde ex inconsideratione peccasse, licet statim durante peccato, ad considerandum provocatus fuerit. Sed contra hoc est, quia si ex inconsideratione sic peccasset, saltem potuisset per animadversionem, et considerationem supervenientem a peccato desistere, et mentem mutare, saltem immediate

post illud instans. Vel si obstante non consideratione a Michaele immissa, potuit in peccato persistere, eadem ratione, licet ex se illam considerationem habuisset, peccaré potuisset. Unde ergo colligere possumus, quod talem inconsiderationem habuerit.

3. Alia etiam nobis suppetit ratio, si supponamus, quod probabiliter infra defendemus, omnes Angelos habuisse in secundo instanti revelationem de Verbi divini Incarnatione, et ea occasione Luciferum, et sectatores ejus peccasse. Nam juxta hanc sententiam necessario habuerunt mali Angeli actualem considerationem illius objecti, circa quod peccarunt, ut patet, quia actu proponebatur eis; ergo si hoc modo peccarunt, non ex inconsideratione peccarunt. Et similis ratio fit, si supponamus, quod Angeli non peccarunt contra præceptum naturale, vel ordinis naturæ, vel ordinis gratiæ; vel contra aliquod positivum Dei: nam tale præceptum receperunt in secundo instanti, in quo contra illud peccarunt, licet actualem ejus propositionem, et considerationem haberent: ergo non ex inconsideratione peccarunt.

4. Secunda et vera sententia affirmans Angelos ex inconsideratione peccasse. Nihil ominus in hac parte non videtur ab opinione D. Thomæ recedendum : probabilius enim videtur, Angelum ex aliqua, vel cum aliqua inconsideratione peccasse. Quamvis enim de re, vel circumstantia non considerata possit esse diversitas opinionum, de qua in sequentibus dicemus tamen in generali, quod aliqua inconsideratio præcesserit, verisimilius videtur. Quod a fortiori tradunt D. Thomas et omnes sectatores ejus in locis citatis in capitulis præcedentibus. Ratio, quæ me maxime movet, ut de facto ita sentiam, est, quia licet non sit absolute, ac physice impossibile, consideratis omnibus objectis, et circumstantiis, quæ ad bene, vel melius eligendum considerari possunt, et debent, male eligere: nihilominus moraliter loquendo, id adeo est difficile, ut quasi impossibile videatur ; quæ impossibilitas moralis satis fuit, ut axioma illud: Omnis peccans est ignorans, quasi infaillibile traditum sit ab Aristotele, lib. 3 Ethic., cap. 1, et ab omnibus recipiatur : ergo non est, cur ab hac generali regula Angelos excipiamus, eosque peccando, aliquid moraliter sibi impossibile egisse dicamus.

5. Declaratur præterea, quia ut aliquis dicatur ex inconsideratione peccare, non est ne. cesse, ut in objecto, quod inordinate amat, non

consideret malitiam moralem, si quam habet: vel ut non consideret præceptum illud prohibens, si quod est, vel similia: sed satis est, quod non consideret, vel hæc, vel aliquid, quod posset voluntatem continere a peccato, et fortasse detineret illam, si consideraretur, at certe verissimum est Angelum non considerasse actu omnia, quæ possunt illum a peccato retrahere, ut infinitatem offensæ divinæ ob immensam Dei majestatem, irreparabile damnum æternæ damnationis : et alia, quæ pro varietate peccatorum in singulis ponderari possunt, ut in sequentibus aliqua ex parte attingemus: ergo simpliciter credibilius est errasse practice Angelum judicio, et electione sua, quia non omnia consideravit, quæ potuit et debuit: et forte in meliorem mentem illum inducerent, si ea considerasset, et ulterius addi potest, hæc, quæ ad non peccandum considerari poterant, et debebant, multiplicia esse, et poene innumera : Angelus autem non potest facile ad omnia simul advertere, præsertim si alicui objecto nimium afficiatur, et ideo ad illud considerandum valde applicetur: ita vero contigisse malo Angelo, et per se credibile est, et ex sacra Scriptura colligitur, ut respondendo ad argumenta contraria declarabitur; ac denique licet contingeret non præcedere totalem inconsiderationem alicujus conditionis objecti, vel actu de se retrahentis a peccato, saltem negari non potest, quin ad peccandum contra talem considerationem necessaria fuerit, moraliter loquendo, major, imo nimia consideratio alterius contrariæ conditionis, vel objecti magis practica, et cum majori propensione, aut vehementi affectione voluntatis: hoc autem satis est, ut dicatur peccatum ex aliqua inconsideratione, vel saltem ex aliquo defectu debitæ considerationis committi.

6. Ad primum ex Scriptura in n. 1. — Ad primum ergo argumentum ex sacra Scriptura assumptum respondeo, ex illis locis Ezechielis et Isaiæ ad summum colligi habuisse Luciferum scientiam, et actualem etiam considerationem, quæ illum valde culpabilem reddiderit : non tamen colligi, nullam habuisse inconsiderationem :-imo id non obscure ab Ezechiele significatur illis verbis: Elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam in dedecore tuo. Lucifer enim multum attendens ad pulchritudinem, et excellentiam naturæ suæ : et nimia affectione illius occupatus, ad alias altiores rationes recte eligendi, et amandi non satis attendit: et ita recte intelligi potest, statim, et pro illo eodem momento amisisse sa

pientiam suam quoad actualem considerationem, quamvis dici etiam possit illam perdidisse, quia propter culpam privatus est gratia, et fide, ac sapientia infusa; unde cum tali inconsideratione superiorum rationum stare optime potuit multiplex negotiatio intellectus, quæ ad peccandum potius juvaret, quam retardaret: nimirum inferiores rationes proprii commodi, vel excellentiæ plus justo considerando, nam et ipsum nomen negotiationis, occupationem nimiam circa bona inferiora, et creata significat. De quo etiam negotiationis genere optime intelliguntur alia verba Isaiæ: Qui dicebas in corde tuo, in cœlum conscendam fateor enim illud, dicere, idem esse, quod considerare, et cogitare: erat tamen consideratio de rebus, vel rationibus, quæ cor elevarent, et ad id appetendum, et procurandum, quia non licebat, inducerent: cum qua consideratione optime compatiebatur superiorum rationum inconsideratio imo hæc consideratio ex altera nimia consideratione naturaliter consequebatur.

7. Ad secundum ibidem. Unde ad secundum negatur sequela, quia non obstante inconsideratione prædicta potuit peccatum Angeli esse gravissimum, tum ex objecto, et specie sua, tum ex maxima libertate, cum qua et peccavit, et voluntarie non consideravit, quia facile considerare poterat: talis autem inconsideratio parum, vel nihil diminuit peccatum: est tamen animadvertendum, inconsiderationem, ut sic, ad summum diminuere peccatum respectu similis peccati commissi cum contraria consideratione, cæteris omnibus circumstantiis paribus existentibus: ut, verbi gratia, si ponamus Luciferum peccasse appetendo primatum supra omnes alios Angelos, actu considerando, illud esse contra voluntatem, et ordinationem DEI, gravius quidem peccaret, quam si appeteret illud objectum, sciens habitu id esse contra voluntatem Dei; non tamen actu id considerans, quia sine dubio actualis illa consideratio auget contemptum, et facit aversionem a Deo magis voluntariam, nihilominus tamen, etiam sine tali consideratione appetitus illius excellentiæ esset gravissimum peccatum in eo qui sciebat voluntatem Dei, et facillime poterat considerare, si vellet: nam in eo etiam locum habet illa sententia: Qui scit voluntatem domini sui, et non facit, capulabit multis, Luc 12. Cum ergo peccatum Luciferi gravissimum esse dicitur, non est necesse ita intelligi, ut censeatur gravius omni peccato possibili fieri in eadem specie cum majori consideratione, vel contemptu: sed

satis est, ut positive fuerit nimium grave; et comparative fuerit gravissimum inter peccata, quæ morali modo, et cum aliquo defectu considerationis fieri solent.

8. Ad tertium ib. Ad tertium concedo, non esse facile designare in particulari objectum, vel circumstantiam, quam Angelus non consideravit, quando deliquit: nihilominus tamen in genere credibile per se est, potuisse multa non considerare, et ab effectu ex ipso peccato colligimus, aliquid non considerasse, quod posset ipsum continere a peccato, nec contra hoc obstat, quod in primo instanti habuerit Lucifer perfectam de DEO considerationem: nam potuit facile in secundo instanti pro sua libertate alio cogitationem divertere, et Dei considerationem remittere, seu ex parte omittere, saltem illam, quæ erat per fidem, quia magis libera erat: et quia fortasse retrahebat ab appetitu excellentiæ, in quem tunc cœpit magis intendere, neque etiam obstat, quod Angeli in secundo instanti perfecte deliberaverint: nam dicuntur perfecte deliberasse, quoad potestatem omnia considerandi, quæ opportuna erant, et omnibus perspectis recte judicandi, non tamen omnes perfecte deliberarunt, quoad actum considerandi, et judicandi practice, sed hoc proprium fuit bonorum Angelorum. Mali autem cum practice erraverint, et in hoc defecerint, etiam in actuali consideratione deficere potuerunt, et imperfecte deliberare, imperfectione utique voluntaria, quæ non excusat, unde non etiam obstat, quod magna facilitate potuissent omnia considerare, quæ sibi necessaria, et convenientia erant; quia non obstante hac facilitate, potuerunt pro sua libertate non uti illa potestate ad considerardum ea, quæ expediebant, sed alia, quorum affectu ducebantur. Possumusque ulterius distinguere facilitatem illam, et potestatem: nam est vera in sensu diviso, non tamen in composito (ut sic rem declarem): nam cum Angelus prius natura, quam libere se applicet ad aliquid considerandum, facile potest hoc, vel illud considerare, tamen postquam uni objecto libere afficitur, et ad illud totam mentem convertit, non facile potest alia considerare; imo interdum erit impossibile, si supponitur totam attentionem suam cum toto conatu sibi possibile ad alia objecta applicasse, vel licet supersit capacitas aliqua, erit saltem multum difficile applicare mentem ad ea, quæ amori jam concepto repugnant, sicut homo vehementi passione affectus difficile ad cogitandum de aliis objectis applicatur;

maxime, quando illa tali passioni, et appetitu actuali repugnant, ad hunc enim modum comparatur amor angelicus, quando ad objectum aliquod creatum adhæret, quia difficilem reddit actualem considerationem aliarum rerum, vel rationum, quæ tali amori possent obsistere.

9. Ad quartum in numero secundo. Ad quartum dicimus, imprimis non esse certum, an, et quomodo Angeli peccaverint; vel ex inductione superioris Angeli peccantis, vel contra persuasionem alicujus Angeli boni, potuit enim ita contingere, ut unusquisque per se hoc, vel illo modo elegerit, sive inconsideraverit perfecte, sive imperfecte, admisso tamen pro nunc illo modo inductionis, vel persuasionis, respondemus; etiamsi supponatur persuasio boni Angeli, esse in manu ejus, ad quem alter loquitur, non attendere ad illam, nec actu ea considerare, quæ alter proponit, sed magis converti ad alterius sermonem, qui ad malum inducit: supra enim, libro secundo, tractando de locutione Angelorum, diximus, hoc esse in potestate libera Angelorum audientium, etiamsi superiores sint, qui loquuntur; et præterea quamvis Angelus audiverit prædicationem boni Angeli, potuit non illam considerare, quantum poterat, et debebat: vel si ea sola non movebatur, poterat sic excitatus applicare intellectum ad considerandum alia et ita semper potuit præcedere aliqua inconsideratio, non obstante illo modo peccandi. De illo vero puncto, quod ibi attingitur de Lucifero primo Angelo, sua sola malitia sine tentatore, aut instigatore peccante, an in eodem instanti simul animadverterit ad exhortationem boni Angeli Michaelis, res est dubia, de qua fortasse infra nonnihil dicemus: admissa vero parte affirmante, quam argumentum supponit, dicimus, verba Michaelis defendentis Dei causam respectu Luciferi, fuisse potius ad reprehendendum illum, quam vel ad excitandum illum, ne caderet, cum jam lapsus supponatur, vel ad exhortandum, ut resurgeret, cum ille esset quodammodo incapax pœnitentiæ.

[ocr errors][merged small]

dixit, eum qui vehementi agitur passione non considerare, nisi ut ebrium, qui voces magis, quam res percipere videtur. Deinde addimus, etiamsi per exclamationem Michaelis aliqua consideratio in Angelo excitata fuerit: non tamen omnem illam, quæ a peccato posset voluntatem cohibere: et ideo licet post talem considerationem peccatum duraverit, semper cum multiplici inconsideratione esse potuisse: et ob hanc causam etiam inferiores Angeli potuerunt ex inconsideratione peccare, etiamsi verba suadentis Michaelis, vel aliorum bonorum Angelorum audissent: quæ omnia explicando magis in particulari peccatum Angelorum clariora fient: et ita pro nunc solutum relinquitur quintum argumentum. In illa enim sententia, quæ in argumento supponitur clarum est, non peccasse Angelos ex inconsideratione divini præcepti, vel mysterii Christi Domini, nihilominus tamen in obedientia illius præcepti, et adversus Christi sibi propositum superba animi elatio potuit ex alia multiplici inconsideratione provenire, ut per se satis notum videtur, et infra suo loco explicabitur.

CAPUT VIII.

UTRUM LUCIFERI PECCATUM SUPERBLÆ PROPRIE FUERIT, VEL ESSE POTUERIT.

1. Prima conclusio.

Peccatum superbiæ potest in Angelis inveniri. - Hactenus solum diximus de potestate peccandi in genere, quæ in Angelis repetitur: jam specialius dicere oporteret de peccatis, quæ in Angelis inveniri possunt, vel in eis dum fuerunt viatores, inventa sunt: ut tamen brevius agamus, et repetitiones vitemus, simul de possibili, et de facto dicemus: remque totam prius de Lucifero expediemus: quia est aliquo modo causa et exemplar peccati aliorum: et quæ de Lucifero dicta fuerint, facile postea ad cæteros applicabimus. Primo igitur dico, peccatum superbiæ posse in Angelis inveniri, quod est manifestum, supposita in eis potestate peccandi; quia peccatum superbiæ habet materiam maxime proportionatam angelicæ uaturæ, est enim superbia inordinatus excellentiæ appetitus, teste Augustino 14, de Civitat., cap. 13, et D. Thoma 2, 2, quæst. 162, a. 4 et 2, appetitus autem excellentiæ ex genere suo valde spiritalis est; ideoque naturæ intellectualis, vel rationalis proprius est; et præcipue in pure intellectuali inveniri potest: ergo si natura intellectualis alias sit capax

« PredošláPokračovať »