Obrázky na stránke
PDF
ePub

mo, ut sunt species, vel in actu secundo, ut sunt actus intelligendi. Nam licet talis potentia sit semper suo actu conjuncta, nihilominus vere est passiva et receptiva, talis actus, sicut materia cœli est potentia passiva ad suam formam, licet illi semper conjuncta sit. Eo vel maxime quod Angelus non habet semper omnem actum suum, nec semper eumdem : nam in actibus secundis recipit mutationem, et ab uno ad alium transit, et aliquas etiam species intelligibiles potest de novo accipere, vel infusas, vel acquisitas, ut infra videbimus.

[ocr errors]

45. De intellectu agente. In Angelis non datur intellectus agens. Contraria sententia rejicitur.Secundo explicandum est nomen intellectus agentis. Nam secundum propriam impositionem significat quamdam spiritualem potentiam activam, quæ, ut talis est, solum est activa specierum intelligibilium in intellectu possibili carente illis. Et hoc modo ponitur a philosophis intellectus agens in anima rationali, per quem possit species intelligibiles a phantasmatibus accipere, de quo an sit potentia realiter distincta ab intellectu possibili in anima nostra, res est controversa inter philosophos, quam suo loco tractabimus. Certum tamen apud omnes est, intellectum agentem sub hoc præciso conceptu sumptum non esse potentiam cognoscitivam, nec productivam actuum intelligendi, sed tantum specierum, quæ sint principia proxima talium actuum. Sic ergo sumpto intellectu agente non invenitur in Angelis, tum quia cum habeant concreatas species, non indigent intrinseca facultate productiva illarum, tum etiam quia non possunt abstrahere species a phantasmatibus; cum sensu et phantasmata non habeant. Unde intellectus agens hoc modo sumptus, licet perfectionem aliquam afferat rationali animæ, tamen supponit imperfectionem repugnantem naturæ angelicæ, scilicet, esse actum corporis, et carere innatis speciebus, illasque per corpus acquirere,et ideo talis perfectio non est naturæ angelicæ consentanea. Contra hanc vero partem sentiunt Scotus, in 2, d. 3, q. ult. et ibi Richardus, art. 6, q. 2, ad 1, et Bassolus, q. 4, art. 3, et videtur idem sentire Alensis, infra eitandus, Bonaventura vero, in 2, d. 3, 2 p. distinctionis, art. 2, q. 1, in prima parte corporis hanc sententiam maxime defendere videtur, et nihilominus in fine corporis ejus destruit fundamentum, quo sublato ruit opinio. Illi enim auctores supponunt, Angelum sumere species a rebus materialibus quod falsum est,

ut infra ostendemus, et ita nituntur falso fundamento. Dico autem a rebus materialibus, quia licet fortasse ab objectis spiritualibus posset Angelus species accipere, non indigeret intellectu agente, quia ipsum objectum actu intelligibile esset per se talium specierum effectivum, ut infra explicabo.

16. Quo sensu admitti posset sententia nunc rejecta.-At vero si nomine intellectus agentis significetur potentia illa, quæ est effectrix actuum intelligendi, sic intellectus angelicus vocari potest intellectus agens, quia cum sit potentia vitæ, revera est potentia activa sui actus. Quia vero illa vox non est in illa significatione usita, non est sine sufficienti explicatione ita loquendum. Sic autem sumptus intellectus agens, non est potentia distincta ab intellectu possibili in secunda acceptione superius declarat in n. 14, unde licet in his significationibus admittatur in Angelo intellectus agens et possibilis, non multiplicantur intellectus, seu potentiæ intellectivæ, sed una et eadem est activa, et respectiva, quia per actionem immanentem agit, et ita agit in seipsam, et agendo recipit, quia ex se educit, quod agit. Quod quidem ad completam rationem potentiæ vitalis perfectæ pertinet, et ideo omnibus potentiis tam cognoscentibus, quam vitaliter appetentibus id commune est. Atque in hoc sensu posset exponi Alensis, 2 p. q. 22, memb. 3, vocans intellectum Angeli agentem, valde autem dubito, an hæc fuerit mens ejus, non enim ita illum appellat, quia efficit ipsum actum intelligendi, quo cognoscit, sed quia educit potentiam intellectus possibilis in actum per acceptionem quamdam specierum, et ita videtur ponere in Angelo intellectum producentem species intelligibiles et sic agentem, quod non admittimus.

17. Aliter inducit Albertus intellectum agentem in Angelis. - Confutatur. - Alio tandem modo Albertus 3, de Anima, tr. 2, c. 18, et in summ., 2 p., tract. 4, q. 14, memb. 3, art. 1, ad 1, et de Quatuor coæquævis, 1. 4, 1 p., q. 5, art. 11 et 12, tribuit intellectum agentem Angelis non ad producendas species, sed ad illuminandas species etiam concreatas et innatas. Sicut aliqui tribuunt nostro intellectui agenti illuminare prima principia. Hic tamen modus aut distinguit illuminationem specierum ab actu intelligendi per illas, aut eamdem actionem intelligendi vocat illuminationem specierum: at priori modo frustra fingitur talis illuminatio, et specialis potentia ratione illius, posteriori autem modo sole nomine ponitur in

Angelo intellectus agens. Prior pars declaratur et probatur, quia si talis illuminatio est actio distincta ab actu intelligendi, erit prævia ad illum tanquam causa illius, et dispositio ad illum, talis autem actio frustra fingitur, et intelligi non potest. Quia si est specialis actio realis, necesse est, ut terminum realem habeat, maxime cum non sit actio immanens. Quid ergo est, quod per illam actionem sit? aut in quo recipitur? Neutrum certe explicari potest, quia nec in ipsa specie potest immediate recipi, cum illa non sit subjectum accidentis, neque in intellectu, quia in intellectu passivo nihil sit præter actus, vel species, vel habitus. Item ille terminus nec esse potest aliqua nova qualitas, ut per se notum videtur, nec modus qualitatis præexistentis, scilicet, ipsius speciei intelligibilis, quia non est intensio, nec extensio, vel aliquid simile: nam qua ratione non potest Angelus in se efficere species intelligibiles, eadem non potest illas intendere, aut alio modo augere, vel mutare, sed solum potest eis ad intelligendum uti, nulla est ergo talis illuminatio. Sicut etiam in nobis intellectus agens nullam talem illuminationem habere potest circa prima principia, ut infra suo loco dicemus. Altera vero pars manisfesta est, quia illuminatio illa non est aliud, quam cognitio objecti per speciem repræsentati, hæc autem actio non sit ab alia potentia, nisi ab intellectu passivo, seu a potentia intellectiva, quæ ut efficiens talem actionem potest vocari intellectus agens, ut supra dixi. Unde per illam actionem non proprie illuminatur species, sed illuminatur objectum per illam repræsentatum, quia illud per talem actum manifestatur et omne, quod manifestatur, lumine manifestatur. Ac denique propter talem illuminationem, non multiplicantur intellectus Angelo, quod hic præcipue intendimus.

[blocks in formation]

ponere, et quia potentia solet ab objecto speciem sumere. Ideo ab illo initium sumimus. Solent autem Scriptores objectum hoc declarare, in particulari tractando de rebus singulis, quæ sub Angeli cognitionem cadunt, prius tamen, quam ad illas descendamus, supponere oportet, intellectum angelicum aliquod habere objectum adæquatum, quia omnis potentia objectum habet, in quo et unitatem aliquam, et adæquationem requirit: unitatem quidem, quia cum ipsa sit una, licet plura attingat, necesse est, ut sub aliqua una ratione illa respiciat, adæquationem vero, quia omnia, quæ sub illa una ratione comprehenduntur, et non alia, per talem potentiam attingi poterunt, quia nec potentia ferri potest extra suum objectum, nec aliquid sub objecto contineri potest, in quod potentia ferri non possit. De hoc ergo objecto adæquato intellectus angelici prius dicere necesse est, quia omnis potentia ab hujusmodi objecto sumit speciem, et differentiam, per quam ab aliis distinguatur.

2. Prima difficultas quæstionis, quodnam sit prædictum objectum.- Videri autem potest difficile adæquatum objectum intellectui angelico designare. Quia vel illud est ens aliquod particulare, seu cum aliqua determinatione sumptum, vel est ens in communi, et abstractissime sumptum: neutrum autem dici posse videtur, ergo. Prior propositio per se patet, quia disjunctio adæquata est, et per membra immediate, et contradictorie opposita sit. Minor autem quoad priorem partem probatur, quia sub quacumque determinatione ens sumatur, ullam extenditur intellectus angelicus: nam si ponatur esse ens creatum, non est adæquatum, cum Angelus etiam Deum increatum ens cognoscat, et e contrario ens increatum non potest esse adæquatum, quia neque in illud solum, neque primo et per se circa illud versatur. Item non est ens spirituale, quia etiam materialia Angelus intelligit et e converso. Neque est ens possibile, quia etiam cognoscit actualia, neque est solum ens in actu, quia etiam possibilia cognoscit, et sic de cæteris.

3. Altera jam pars probatur primo, quia si ens in communi esset adæquatum objectum intellectus angelici, quidquid sub ente continetur, sub objecto adæquato intellectus angelici comprehenderetur. Consequens est falsum, ergo. Major ex ipsa ratione adæquationis manifeste est, adæquatam enim dicitur, quia nec excedit, neque exceditur. Minor autem probatur, quia multa sunt entia, quæ Angelus non

potest cognoscere. Illa ergo comprehenduntur jectis adæquatis aliquam diversitatem habeant, sub ente, et non sub objecto potentiæ, quia si ut ratio ultimo loco facta, n. 4, persuadet. Ut sub objecto potentiæ continerentur, possent ergo hæc explicemus, advertere oportet, duoper potentiam attingi, et cognosci. Antecedens bus modis posse objectum adæquatum potenprobatur inductione: nam imprimis Deus ut tiæ assignari, videlicet, aut in esse rei, seu sein se est, seu Trinitas comprehenderetur sub cundum convenientiam realem, aut in esseadæquato objecto angelici intellectus, et con- objecti, seu in aliqua ratione formali, sub qua sequenter posset naturaliter videri, et attingi totum illud objectum attingitur. Quod aliis ab ipso, quod dici non potest. Item alias om- verbis solet hoc objectum in materiale, et fornia entia possibilia, et creabilia caderent sub male distingui, seu in objectum formale, quod naturalem cognitionem Angeli, quia sub ob- potentia attingit, et rationem formalem, sub jecto illo comprehenduntur, et sic Angelus qua illud attingit, quæ distinctio generaliter omnium entium possibilium species ex natura traditur in Metaphysica, et in tractatu de Anisua postulabit, quod credibile non est. Item ma, et in præsenti est cum proportione appligratia, et mysteria supernaturalia entia sunt, canda, et explicanda. Utroque enim modo et tamen sub objecto angelici intellectus non adæquatum objectum intellectui angelico assicadunt, quia supra vires sunt intellectus ange- gnandum est. lici. Item cogitationes cordium videri non possunt ab Angelo. Ad hæc, singularia materialia, et maxime futura contingentia sub vires intellectus angelici non cadunt, ergo multa sunt genera entium, quæ sunt extra objectum angelici intellectus, ac proinde non potest ens constitui adæquatum objectum talis potentiæ. 4. Secunda difficultas. — Non videri unum adequatum, ne una tantum species angelici intellectus absurde colligatur. Secunda difficultas principalis est, quia si objectum adæquatum intellectus angelici esset ens abstracte sumptum, omnes intellectus Angelorum idem objectum adæquatum haberent: consequens non videtur dici posse, quia alias omnes intellectus angelici ejusdem speciei essent, quia speciem sumunt ab objecto, ideoque ab eodem objecto eamdem speciem sument. Consequens autem admitti potest, quia Angeli differunt specie, ut supra vidimus, ergo habent proprietates connaturales specie diversas, sed proprietas prima, et maxime propria uniuscujusque substantiæ spiritualis est intellectus ejus, ergo, etc.

5. Vera resolutio. Nihilominus ex dictis certum est, aliquod esse objectum adæquatum angelici intellectus, ut ratio supra facta numer. 1, probat. Hoc autem objectum vel potest unum, et idem respectu omnium Angelorum assignari, vel unicuique proprium, et ab aliis diversum. Et utrumque secundum diversas rationes necessarium videtur. Cum enim omnes Angeli in una communi ratione substantiæ intellectualis conveniant, necesse est, ut aliquod unum adæquatum objectum intelligibile commune habeant: et cum in particularibus, et propriis intellectibus differant, consequenter etiam videtur necessarium, ut in propriis ob

6. Prima conclusio. Objectum materiale est ens simpliciter, ut verum est. — Dico ergo primo. Objectum adæquatum intellectus angelici in esse rei, sed quod ab ipso attingitur est ens, simpliciter, et in tota sua latitudine sumptum, quatenus verum est. Hæc assertio in omni intellectu creato etiam humano locum habet, ut infra suo loco dicemus. Et sumitur ex D. Thoma, quæst. 54, art, 2, dicente, intelligere habere pro objecto verum, quod convertitur cum ente, et ideo quantum est de se, extendere se ad omnia. Sumit enim intelligere pro adæquata operatione intellectus : idem autem est objectum adæquatum potentiæ, quod est objectum operationis ejus, quia potentia non nisi media operatione objectum attingit. Idem expressus docet, quæst. 55, art, 1, et 1 p., quæst. 79, art. 7, et sæpe aliis in locis. Probatur autem ratione facta, quia intellectus Angeli omnia entia cognoscere potest, ergo omnia continentur sub ojecto adæquato ejus, quia quidquid cognoscitur a potentia ad ejus objectum pertinet, cum nihil aliud sit actu objici, quam cognosci. Sed res omnes intelligibiles ab Angelo non habent inter se communem convenientiam realem, nisi in communi ratione entis, ergo ens hoc modo sumptum est objectum adæquatum talis potentiæ. Nam objectum adæquatum debet omnia complecti, quæ potentiæ objici possunt. Consequentiæ et per se claræ sunt, et obiter sunt satis probatæ.

7. Ac primum quoad ipsos Angelos respec tu sui.-Primum vero antecedens brevi induc tione ostenditur : nam quilibet Angelus primo cognoscit se ipsum, ut omnes theologi pro comperto habent cum D. Thoma, dicta q. 56, art. 1. Quia unusquisque Angelus cum sit substantia spiritualis, est de se actu intelligibilis,

[ocr errors]

et est maxime conjunctus suo intellectui, et commensuratus illi, ergo maxime potest Angelus seipsum intelligere. Quin potius hæc cognitio sui est quasi fundamentum aliarum cognitionum, præsertim naturalium, ut infra explicabimus, ergo uniusquisque Angelus tam secundum substantiam suam, quam secundum omnia accidentia, quæ in se habet, continetur sub objecto adæquato sui intellectus. Dices: ergo etiam eidem intellectus est objectum saltem partiale sui ipsius, ut intellectiva potentia est. Respondeo concedendo sequelam, neque id est inconveniens, quia potentia illa spiritualis est, et consequenter reflexiva in seipsam, et ideo simul esse potest et intelligendi facultas, et unum ex realibus objectis suis. Verum est tamen, non esse primarium objectum, in quod potentia ipsa per se primo, et directe fertur, sed esse concomitanter cognitum ab Angelo cum sua substantia, quam primario intuetur et comprehendit.

8. Secundo quoad unum quemque respectu aliorum. Secundo unus Angelus omnes alios a se distinctos directe, ac proprie cognoscere potest, et ideo omnes comprehenduntur sub objecto adæquato cujuslibet intellectus angelici. In hoc etiam theologi conveniunt cum D. Thoma, dicta quæst. 56, art. 2. Et patet, quia omnis Angelus est actu, cum immaterialis sit, ergo quilibet est intelligibilis a quolibet. Probatur consequentia, qui quilibet intellectus est capax omnium intelligibilium actu ejusdem ordinis, quales sunt omnes Angeli. Et confirmatur illatio, quia si comparentur Angeli inferiores ad intellectus superiorum in ratione objecti, et potentiæ, sunt illis non solum proportionati, sed etiam inæquales et inferiores, ergo facile potuerunt inferiores a superioribus cognosci, imo et comprehendi. Si vero superior Angelus in ratione objecti intelligibilis ad intellectum inferioris comparetur, sic videri potest aliquo modo excellens, et improportionatum. At hic excessus, cum sit finitus, non excludit sufficientem proportionem in ratione objecti, et potentiæ cognoscitivæ illius, quamvis fortasse minus perfecte illud cognoscat, id tamen non satis est, ut sub objecto ejus non comprehendatur. Et confirmatur: nam Angeli indigent hac mutua cognitione inter se, alias nihi inter se communicare, aut agere possent, nec civiliter (ut sic dicam) inter se communicare, aut unam veluti rempublicam inter se componere possent, quod est contra ea, quæ Scriptura docet de Angelis, et contra naturam et perfectionem illorum, quia natura intel

lectualis non minus, quam humana, de se sociabilis est, et mutuæ communicationis capax. 9. Objectio prima contra proxime probata.— Secunda.—Tertia.—Objici vero solet, quia intus existens prohibet extraneum, teste Aristotele 3, de Anim., tex. 4, ergo intellectus angelicus se, et suam substantiam intuens est incapax cognitionis aliorum. Item quia alias non posset unus Angelus se aliis occultare, etiamsi vellet, quod videtur inconveniens: nam si unus hodo potest se aliis occultare, et interdum ita expedit, cur non Angelus? Tertio objici possunt verba Justini ubi dicit: in libro Responsion. ad Christian. de diversis quæstionibus, ubi in quæst. 76, dicit: Nec intelligit, nec videt animus animum, nec Angelus Angelum, nec dæmon dæmonem.

10. Solvitur prima objectio. Ad primum negatur consequentia, quæ duobus modis potest fundari. Unus est, quia Angelus non potest simul multa cognoscere, et ideo cum semper, ac necessario se intueatur, non potest circa alios considerandos occupari. Quæ ratio æque probaret, nihil posse Angelum cognoscere, nisi seipsum, quod absurdissimum est. Duobus ergo modis potest qui de intellectione Angeli erga seipsum sentire, uno modo quod sit actio adæquata suæ virtuti et libera, et tunc respondere poterit, indigere Angelum cessatione a tali actu, ut alium intelligat, posse tamen cessare, et ita non procedere argumentum, quia neque unus Angelus fortasse potest omnes alios simul intueri, sed ut de uno cogitet, necessarium est, ut ab alio considerationem avertat. Secundus et melior modus est, quod Angelus necessitate quadam naturali se intueatur ; illa vero actio non sit adæquata virtuti sui intellectus, secundum quam potest simul ad alia libere intelligenda applicari et sic cognoscere simul potest alios Angelos plures, vel pauciores, juxta perfectionem intelligentiæ et proportionem ad objecta, ut infra videbimus. Aliud fundamentum illius primæ consequentiæ esse potest axioma Aristotelis in antecedenti allegatum, de quo in tractatu de Anima dicturi sumus. Nunc breviter dicitur, id habere locum in naturis corporeis et valde limitatis, et contractis, et in potentiis materialibus, quæ accipiunt species a rebus per materiale medium: in natura vero spirituali non habet locum, quia est de se abstracta a materia, ac proinde capax, ut pure et sine impedimento possit alia intelligibilia in se recipere et maxime illa, quæ sunt sibi affinia et ejusdem ordinis, ut dixit D. Thomas, dicto art. 2, ad 1.

respectu malorum. Et præterea hoc ipsum incertum est et sola conjectura illius Patris fundatum.

11. Solvitur secunda objectio. Angelus non potest se aliis occultare. Ad secundum respondetur imprimis, negando sequelam: nam esto posset unus Angelus se alteri occultare, nihilominus comprehenderetur sub objecto intellectus alterius, quia si se non occultet, ab alio videbitur: unde potius posset argumentum retorqueri, quia si unus Angelus non esset objectum intelligibile ab alio, non posset se illi manifestare, nec ab illo videri, consequens est falsum, ergo. Secundo respondetur, admittendo sequelam, nimirum, non posse unum Angelum se alteri occultare, utique quoad substantiam suam et omnia, quæ in ipsa sunt, solis exceptis cogitationibus cor-, dium, de quibus infra dicturi sumus. Hoc patebit ex infra dicendis de speciebus intelligibilibus, per quas Angeli cognoscunt. Nam si unus Angelus habet speciem innatam alterius, non potest alter impedire, quin substantiam ejus cognoscat. Quod enim impedimentum apponet? homo enim potest se occultare, ne videatur ab alio, quia visio sensibilis ex medio pendet, quod potest interjecto corpore opaco et ablato luminoso impediri. Angeli vero cognitio nec a medio corporeo, nec a præsentia locali pendet, nec alio lumine indiget præter intellectuale et proprium intelligentis. Nec etiam unus Angelus in usu sui intellectus, suarumque specierum ab alterius voluntate pendet. Ergo nullo modo potest unus Angelus impedire alium, ne ipsum videat vel quoad essentiam et substantiam, et proprietates illi connaturales, vel quoad actualem existentiam, vel quoad localem præsentiam: nam de his omnibus eadem est ratio. Et a cogitationibus cordium optimum argumentum sumitur: nam illa tantum excipiuntur in Scriptura propter specialem rationem, unde est illa veluti specialis exceptio, quæ regulam in contrarium respectu omnium aliorum firmat. Neque hoc est ullum inconveniens, quia nulla est in Angelis necessitas talis occultationis in cæteris rebus extra cordium cogitationes: nam sunt longe alterius conditionis ab hominibus, ut per se patet. Scio auctorem imperfecti hom. 5, in Matth., in fine, scripsisse, Angelum sanctum posse se abscondere et invisibilem reddere ante diabolum, etiamsi a loco non recedat: Quoniam (inquit) nisi voluerit Angelus bonus, a diabolo non videtur. Sed hoc imprimis ab illo auctore non asseritur fieri virtute naturali, sed virtute divina, ut indicat, tum quia dicit fieri secundum dispensationem Dei, tum etiam quia sentit, id esse speciale de bonis Angelis

12. Solvitur tertia objectio. Ad tertium dico imprimis, a multis dubitari, an quæstiones illæ sint Justini Martyris, vel si sint, an sint puræ et in omnibus veram illius sententiam contineant, et exprimant. Maxime vero in quæstione illa perplexa sunt verba et vel contraria continent, vel citata verba alium sensum habent, quam præ se ferant. Nam proxime ante illa verba dicit, quod animi (utique separati) intelligentiæ sensu et seipsi vident, et quæ sunt sub ipsis, et præterea Angelos, atque demones. Et iterum post verba in objectione allegata ait: Sed intelligentiæ sensu, quem dixi et seipsi vident, et alii alios, ultro, ac citro et præterea omnia, qua ad corpus pertinent. Loquiturque tam de animis, quam de Angelis et dæmonibus. Quapropter vel priora verba mendosa sunt et in eis superfluit verbum intelligit, ut de visione corporali exponi possint, vel referenda sunt ad intelligentiam animorum, quoad cogitationes eorum, alioqui vera non sunt.

13. Tertia progreditur inductio quoad Deum.

Tertio, etiam Deus ipse sub objecto intellectus angelici continetur. Hæc assertio æque certa est, ac præcedentes. Quia certissimum est, Angelos cognoscere Deum, vel naturaliter abstractiva cognitione, vel supernaturaliter intuitiva: neutrum autem posset fieri, nisi Deus sub objecto adæquato intellectus angelici comprehenderetur, ergo. Probatur minor, tum quia potentia sive perfecte, sive imperfecte rem cognoscat et sive rem immediate, et per seipsam, vel propriam speciem ejus, sive mediate et per aliud concipiat, et attingat, nunquam potest extra suum objectum ferri, quia semper res cognita ab intellectu aliquo modo sub adæquato objecto intellectus comprehenditur. Unde si DEI cognitio in Angelo sit mere naturalis, Deus ut sic cognitus, seu cognoscibilis continetur sub adæquato objecto naturæ angelica proportionato. Si vero cognitio Dei sit supernaturalis, qua perfectiori modo Deus cognoscitur, necesse est, ut supponat in DEO saltem generalem rationem objecti adæquati intellectus, quia non posset intellectus elevari ad Deum perfecto illo modo cognoscendum, nisi inter ipsum intellectum et Deum aliqua proportio objecti, et potentiæ supponeretur, quia potentia vitalis non potest elevari ad operandum omnino extra suum objectum, quamvis confortari supernaturaliter possit ad cog

« PredošláPokračovať »