Obrázky na stránke
PDF
ePub

:

biam.

com

superbia pertinet ad amorem concupiscentiæ, reduci ad spiritualem luxuriam, vel superut est per se notum ; ergo non potuit primum peccatum Angeli esse superbia. Secundo, quia amor inordinatus amicitiæ erga alterum, non est superbia: ergo nec amor sui: eadem enim videtur esse utriusque ratio. Tertia ratio ex eodem formari potest: quia proprio superbia est inordinatus appetitus excellentiæ, respectu aliorum sed nimius amor amicitiæ sui est omnino absolutus, et sine comparatione ad alios ergo non est propria superbia. Idemque sentit Scotus de primo amore inordinato.concupiscentiæ sui, nimirum non fuisse superbiam, quia non fuit per respectum ad alios, sed tantum per nimiam concupiscentiam propriæ beatitudinis. Imo comparando hos duos inordinatos amores sui, scilicet amicitiæ, et concupiscentiæ de priori dicit esse aliquo modo superbiam, quia est affectus complacentiæ in bono proprio, tanquam magno, et præsumptio nominatur. Amor autem concupiscentiæ propriæ beatitudinis magis est sub ratione delectabilis, et proprii commodi, et ideo nullo modo superbiam, aut præsumptionem illam appellat.

5. Cujus speciei fuerit primum peccatum Angeli juxta Scotum. - Quod si inquiras, ad quod vitium proprie pertineat inordinatio illius amoris respondit Scotus pertinere ad quamdam luxuriam spiritualem, quatenus circa delectabile, ut sic, et propter nimiam delectationem versatur, et hanc opinionem sic fere expositam sequitur Lychetus ibi. Bassolis autem ibidem, articul. 3, ut probabilem illam defendit, licet tandem rem dubiam relinquat: eamdem in re tenet ibi Gabriel, art. 2, quamvis in modo loquendi videatur aliquid discrepare, quatenus primum amorem inordinatum amicitiæ dicit reduci ad primam speciem superbiæ, quæ est præsumptio : sed revera non contradicit Scoto: sed ita illum exponit, nec est alienum a mente ejus, nam ipse vocat etiam illum amorem superbiam, non in ea generalitate, quia omne peccatum solet dici superbia, sed specialiori modo, quamvis minus proprio, quam sit in appetitu excellentiæ, respectu aliorum; unde Holchot, in 2, quæstion. 3, in resolutione quæstionis ait, illud primum peccatum Angeli, quod in nimio amore sui fuit positum, sub diversis considerationibus posse vocari ingratitudinem, libidinem, et superbiam et sentit hæc omnia illi æquæ primo convenire, et Herrera, in 2, disput. 17, quæst. 3, concl. ult., etiam de amore concupiscentiæ dicit esse quæstionem de nomine, an debeat

6. Sententia affirmatica tribus constat as sertionibus. Verumtamen sententia munis theologorum quam omnino veram existimamus, est: primum peccatum Luciferi, seu primam malitiam seu deordinationem ejus, fuisse superbiam ; et ne in hominibus tantum hæreamus, primum ostendemus, simpliciter, et absolute ita nobis esse loquendum: et deinde hanc superbiam non esse distinctam a primo amore, et amore concupiscentiæ, quo se Lucifer ordinate amavit, contra Scotum declarabimus: ac denique illud primum peccatum propriissimam superbiam fuisse concludemus. 7. Prima assertio. — Lucifer per superbiam primo peccavit. - Dico ergo primo Luciferum per superbiam primo deliquisse. Probatur primo, quia ita sentiunt, et loquuntur proba tissimi theologi antiqui, et moderni. Imprimis D. Thomas, 1 p., q. 63, a. 2et 3, etibi Cajetanus et communiter recentiores expositores, Magister, in 2, dist. 6, et ibi Bonaventura, a. 1, q. 1, Ægidius, q. 1, a. 3, Argentina, q. 5, a. 2, Richardus, a. 1, q. 1, Durandus, q. 2, et Alensis, 2 p., q. 98, m. 2, Altisiodorensis, 2 p., sum. tract. 2, cap. 2, Albertus, in sum., tract. 5, q. 4, m. 2, et alii communiter. Secundo probatur ex sacra Scriptura et Patribus: nam imprimis omnia in superiori capite adducta de peccato Luciferi loquantur, multum favent, quatenus dicunt, Luciferum per superbiam cecidisse: per hoc enim satis declarant primum illius peccatum fuisse superbiam, quia per primum peccatum proprio cecidit. Præter illa vero, sunt alia, quæ magis expresse de primo peccato loquuntur : et imprimis potest notari sententia Sapientis Eccles., c. 10. Initium omnis peccati est superbia, quod solet a Patribus exponi, vel quia in humano genere, primum Adæ peccatum fuit superbia, ut tradit Augustinus 14, de Civ., c. 13, et in sequenti tract., lib. 4, ostendemus: vel quia primus Angelus malus a superbia initium peccandi sumpsit, et ipse fuit omnium aliorum peccatorum causa, vel occasio, propter quod etiam dicitur Tob. 4: In superbia initium sumpsit omnis perditio.

2 P.,

8. Unde Augustinus, lib. 11, Genes., cap. 14, tractans de primo peccato Angeli, dicit fuisse superbiam, quæ est radix invidiæ, et statim cap. 15, id confirmat dictis verbis Sapientis, et addit: Hinc diabolus cecidit, qui non amarit pecuniam, sed propriam potestatem. Et lib. 12, de Civ., c. 1 et 6, causam ruinæ Angelorum

fuisse dicit, quia ad seipsos conversi, a Deo aversi sunt; et hoc vitium, subjungit, quid aliud, quam superbia nuncupatur initium quippe omnis peccati superbia; et infra: Hic primus defectus, et prima inopia, primumque vitium ejus naturæ, quæ ita creata erat, ut non summa esset, etc.; et l. 14, c. 3, idem testimonium tractans, et explicans, quæ sit superbia, quæ peccandi initium fuit, tam in Angelo, quam in homine, dicit esse, perversæ celsitudinis appetitum; unde, c. 11, dixerat: Superbum Angelum, ac per hoc invidum, per eamdem superbiam a Deo ad se fuisse conversum, et quodam tyrannico fastu gaudere subditis, quam esse subditum elegisse. Et lib. 22, cap. 1, dicit malos Angelos per elationem summum bonum deseruisse. In quibus locis manifeste docet, primam radicem totius lapsus Angelorum superbiam fuisse.

Vita contempl., c. 3, causam ejectionis Luciferi de cœlo assignat: Quia contra creatorem suum typho superbiæ lethalis hostiliter se extulit. Bernardus etiam, serm. 17, in Cant., Lucifer (ait) qui mane oriebatur, præpropere elerabatur. Quam infra vocat assentionis appetitum, ex loco Isa. 14. Idem fere habet, serm. 5, de verbis Isaiæ, et Petrus Blesensis, epist. 3, cum vocat primum filium superbiæ, et infra: Iste erigebat sibi sedem, antequam laboraret. Consentit Innocentius III, in 1. 2, de Contempt. mun., c. 30. Idem sentit Nazianzenus, Orat. 27, cum dixit: Hæc, id est, invidia, Luciferum obscuravit ob mentis elationem prolapsum, etc., et addi potest Damascenus, lib. 2, cap. 4, quatenus dicit, dæmonem se contra Deum extollendo cecidisse. Plures alios qui videre desiderat, legat Ascanium Martinengum, in Glos. mag. in Gen., ad illa verba: Factus est vespere, et mane dies unus, sub titulo de bello angelico, longe a principio, et in sequentibus, inquirendo hujus superbiæ peculiare objectum, plures afferemus, et hæc quidem probatio superest ad factum demonstrandum; testibus enim fide dignis probandum est. Ratione autem, quantum materia patitur, idem ostendemus in fine hujus capitis, postquam declaraverimus, qualis fuerit hujus superbiæ modus, seu affectus.

9. Consentit Ambrosius, lib. 4, ep. 33, alias, ep. 84, dicens, sire in lapsu diaboli, sive in prævaricatione hominis initium peccati superbia est. Quod late prosequitur, et in Psalm. 118, Oct. 7, circa id, superbi inique agebant, etc.; Maximum, inquit, peccatum in homine superbia est, quandoquidem inde manavit nostri origo delecti; et infra, et quid de homine dicam? ipse diabolus per superbiam naturæ suæ amisit gratiam. Ergo fuit primum peccatum. Accedit Fulgentius, 1. 1, ad Monim., c. 7, dicens: Si initium peccati requiritur, nihil aliud nisi superbia invenitur. Dicit enim Scriptura: Initium omnis peccati superbia. Quæ tunc initium sumpsit, cum Angelus adversum Deum elatus est; et Rupertus, 1. 1, in Gen., c. 16: Initium peccati ejus (scilicet dæmonis) superbia fuit, quam statim complacentiam sui declarat. Idem habet, lib. 7, in Joan., c. 7. Ac denique Chrysostomus, hom. 15, in Joan.: Quia hac, inquit, amentia scelestius? quid superbia majus? non esset e cœlo ejectus, nec in diabolum versus, cecidisset Angelus, nisi hoc se scelere inquinasset? Non certe, quia nullum aliud crimen habuerit, sed quia illud cæterorum radix; unde adjungit: Hoc malorum omnium ei causa fuit. 10. Confirmari hoc potest ex Leone I, serm. 4, de Collectis, ubi de diabolo ait: Inventor ille, auctorque peccati, primum superbus, ut caderet; deinde invidus, etc.; et infra: Omnia deceptionum genera de hoc venenatissimo artis sue fonte produxit, ut ab illo bono, quod ipse sua sponte perdiderat, spem humanæ devotionis excluderet, etc. Et epist, 93, ad Thuribium, c. 6. Quia propria naturali excellentia male usus est, in veritale non stetit; sic etiam Prosper, lib. 1, de

11. Secunda assertio tripartita.-In prima parte convenimus cum Scoto, et probatur ex Augustino. - Dico ergo secundo. Primum peccatum Angeli fuit nimius, et inordinatus amor sui, qui simul etiam fuit amor amicitiæ, seu benevolentiæ, et concupiscentiæ, et idem omnino cum primo actu superbiæ. Per hanc assertionem respondemus Scoto, et cum eo in aliquo convenimus; in aliis vero differimus. Priorem ergo partem damus Scoto, scilicet primum peccatum Luciferi fuisse inordinatum sui amorem; id enim imprimis testatur Augustinus, l. 12, de Civit., c. 6, ubi cum dixisset, causam beatitudinis sanctorum Angelorum esse, Quia ei adhærent, qui summe est, subdit: Cum vero causa miseriæ malorum Angelorum quæritur, ea merito occurrit, quod ab illo, qui summe est, aversi, ad seipsos conversi sunt. Hæc autem adhæsio, vel conversio per amorem primario fit; ergo primum peccatum Angeli secundum Augustinum fuit nimius quidam amor sui. De quo amore inordinato dixit idem Augustinus, 1. 14, c. ult.: Amorem sui usque ad contemptum Dei, diaboli regnum, seu terrenam civitatem ædificasse. Et c. 23, dicit: Initium malæ voluntatis, esse sibi nimis pla

cere. At vero sibi nimis placere, est nimium se diligere, quia complacentia illa quidam amor est; ergo initium malæ voluntatis secundum Augustinum, etiam in Angelo fuit nimius amor sui, et 1. 11 Genes. ad litt., c. 15, dicit: Angelum peccasse amando non pecuniam, sed propriam potestatem, et proinde (ait) perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum. Et inferius repetit duos amores, sanctum Dei, et perversum sui, præcecisse in Angelis, sanctum in bonis, perversum in malis; et distinxisse duas civitates.

12. Ratione item facile probatur hæc pars, quia primum peccatum fuit in actu volendi, ut supra cum Scoto supposuimus, et probari etiam potest, quia fuit peccatum commissionis, et non solius omissionis, ut omnes docent; et ex ipsa ratione superbiæ, itemque ex magnitudine illius peccati est manifestum, et in sequentibus magis declarabitur. Inter actus autem volendi, primus est amor : quia est radix, et origo cæterorum actuum voluntatis, tam eorum, quibus bonum concupiscitur, vel quæritur, quam eorum, quibus malum contrarium fugitur ut eleganter exponit Augustinus 14, de Civit., cap. 6 et 7, et in tractatu de Anima dicemus. Ergo primum peccatum Angeli in aliquo amore positum fuit, utique inordinato, nam inde habuit, ut peccatum esset. At vero ille amor non fuit Dei, ut est per se notum; ergo fuit amor sui, quia hic etiam prior est, quam amor aliorum Angelorum, vel aliarum personarum creatarum, ut recte a Scoto probatum est: et in primo Angelo, de quo agimus, est per se manifestum

13. In secunda parte ab Scoto dissentimus, et probamus ex Cajetano. Addimus vero in secunda parte assertionis, hunc amorem esse simul amicitiæ et concupiscentiæ, in quo ab Scoto dissentimus, qui hos amores ponit in Angelo tanquam actus distinctos. Contra quam nostram assertionem docet Cajetanus, 1. p., q. 63, a. 2, § Ad 2 dubium, ubi primo impugnat divisionem Scoti ratione generali: quia non potest dari amor amicitiæ, sive ad se, sive ad alium, qui sit purus, id est, absque aliqua concupiscentia ; quia amare aliquem, est velle illi bonum, seu bonitatem aliquam, vel perfectionem et ita ille amor, ut est persona amatæ, est amicitiæ ut vero est bonitatis, seu reiilli volitæ, est concupiscentiæ, ut supra, libro quarto, capite quarto, latius exposuimus. Ergo si Angelus peccavit inordinate se amando amore amicitiæ, ille etiam fuit inordinatus amor concupiscentiæ, et e converso, sine

:

causa; ergo distinguunt Scotus et Gabriel in Angelo duos amores sui inordinatos; non solum ut distinctos, sed etiam ut habentes malitiam diversarum rationum. At vero posset pro Scoto responderi, necessario esse distinguendos in Angelo duos amores sui : unum, quo delectatus est tantum in bonis, seu in perfectione sua, quae est idem, quod ipse et alium, quo amavit sibi rem a se distinctam, tanquam sibi bonam et commodam, sive illam jam habeat, sive illam non habeat, et habere cupiat. Prior actus dici potest pura amicitia, quia ibi non distinguitur bonum a re, cui volo bonum, et ideo nihil aliud est velle ei tale bonum, nisi velle ut illud bonum sit, et quamvis ratione posset ibi distingui amicitia, et concupiscentia, ut in dicto libro quarto notavi, potuit nihilominusScotus, de tali distinctione nihil curando, illum simpliciter vocare amorem amicitiæ, et alterum concupiscentiæ.

14. Sed imprimis fortasse necessarium non est, hos actus in Angelo esse distinctos, nam uno et eodem actu potest Angelus amare sibi, et bonitatem substantialem, quæ a sua essentia non distinguitur, et potentias, et habitus eorum, et quidquid perfectionis in se habet per accidentia a substantia distincta : quia in hoc nulla est repugnantia, et universalis virtus Angeli potest facile hæc omnia sub ratione unius perfectionis et excellentiæ sibi velle, quod est amare seipsum,amore amicitiæ, et omnia illa, quæ sibi vult amore concupiscentiæ. Verumtamen ne alias quæstiones digrediamur, admittamus in Angelo illos duos actus amoris distinctos: et similiter ut vitemus etiam quæstionem de nomine, vocetur prior actus amor amicitiæ sui, et alter appelletur concupiscentiæ: et nihilominus ostendamus doctrinam Scoti de primo peccato Angeli non posse subsistere, nam secundum Scotum prior actus puræ amicitiæ sui, simpliciter fuit primus in voluntate Angeli, sed in illo pure spectato non potest inveniri malitia, quæ constituat primum peccatum Angeli, sive in specie spiritualis luxuriæ, sive in specie superbiæ, tam proprie, quam communiter dicta: ergo necesse est, ut aliquis actus propriæ concupiscentiæ adjunctus fuerit, ut Angelus per amorem sui peccaverit. Dico autem propriæ concupiscentiæ, utique secundum ipsum Scotum, ut cum illo in nominibus conveniam : nam ille non vocat amorem concupiscentiæ in Angelo, nisi illum, quo Angelus sibi vult bonum a se distinctum, juxta responsionem superius da

tam, quæ est discipulorum ejus. Nam juxta modum loquendi Cajetani, et nostrum, ipse amor amicitiæ sui, quamvis sit per solam complacentiam in propria perfectione non distincta a seipso, includit amorem concupiscentiæ illius perfectionis, quam sibi quis diligit: et sic etiam dicimus hujusmodi amorem amicitiæ, ut hanc solam concupiscentiæ rationem includit, non esse ex se malum, nec illum solum primum peccatum Angeli esse potuisse.

15. Id probatur de tali amore secundum suam substantiam spectato. Ita etiam docet Cajetanus supra: et probatur, quia talis amor ex objecto est bonus et honestus, et non potest fieri malus ex circumstantia, nisi transeat in aliquem inordinatum concupiscentiæ affectum: ergo non potest primum peccatum Angeli consistere in tali amore amicitiæ. Major per se nota videtur; quia ille amor est valde naturalis, et per se necessarius ad conservationem et perfectionem naturæ, ac proinde per se loquendo est conformis rationi naturali; ergo de se honestus est. Probatur ergo minor, quia si ille actus non est ex objecto malus, non potest fieri malus, nisi ratione modi, quia nulla alia circumstantia cogitari potest, a qua malus fiat. Aut ergo ille modus est ex parte ipsius actus, aut ex parte objecti ; nam in illo actu tantum illa duo reperiuntur, nec potest aliud principium cogitari, ex quo fiat malus; cum ex se, seu ex objecto malus non sit. At vero neutrum illorum dici potest, præcise sistendo in tali objecto; ergo non potest fieri malus ille amor, nisi transeat in amorem concupiscentiæ alterius rei, seu boni distincti ab ipso amante, et non consentanei rationi.

16. Deinde probatur de illo spectato, secundum circumstantiam formalem, quæ est intensio.Ultima propositio subsumpta quoad priorem de modo amoris ex parte ipsius actus probatur, quia in actu non est alius modus, nisi intensio: actus autem bonus ex objecto, non fit malus propter solam intensionem. Quia tota intensio ejusdem actus tendit in idem objectum, et sub eadem ratione: unde si actus est substantialiter bonus ex objecto, quod fuerit intensior, erit melior per se loquendo, et seclusa speciali prohibitione, et confirmatur a contrario, quia si actus sit bonus ex objecto, non fiet malus propter solam remissionem: ut, verbi gratia, actus charitatis Dei bonus est, etiamsi sit valde remissus, sicut alias de illo actu, et pœnitentiæ, et contritionis diximus. Accedit, quod Angeli si possunt elicere actus suos naturales, magis, vel minus intensos, ha

bent terminum maximi conatus, quam adhibere possunt naturaliter in illis intense efficiendis. Potest ergo Angelus se amare isto amore amicitia summa intensione actus sibi possibili, et in hoc non peccat per se loquendo; quia illud objectum non est malum; et est de se dignum toto illo amore; unde verisimile est, sanctos Angelos ita seipsos diligere, quia in illo modo dilectionis nihil invenitur recte rationi dissonum: ergo in Angelo amor ami'iæ sui nunquam fit peccaminosus propter selam intensionem actus. Et declaratur amplius, quia amor de objecto creato bono, vel non malo, ratione intensionis (seclusa extrinseca, seu positiva Dei prohibitione, quæ in præsenti negotio non potest cum fundamento cogitari) solum fieri potest malus ab extrinseco, seu causaliter, ut si affectus ille adeo intensus impediat alium actum, quem in tali tempore operans efficere teneretur; vel si sit occasio transgrediendi aliud præceptum, ut contingit in amore sensibili. Neutra autem ex his rationibus habet locum in Angelo, quia cum amore sui maxime intenso potest simul diligere DEUM super omnia, et vitare omnia peccata, ut revera fecerunt sancti Angeli, non obstante tali amore; unde ex ac parte non fuit amor ille malus propter intensionem.

17. Ulterius vero in hoc puncto considerare oportet, quod quando amor hoc modo fit malus, non habet in se specialem malitiam, sed si denominatur malus, solum est a malitia effectus, cujus est causa, vel moralis occasio: ut si est causa non exercendi alium actum tunc præceptum, non est malus, nisi malitia talis omissionis; vel si est moralis occasio eligendi medium iniquum juxta malitiam talis medii, amor ipse redditur malus: si quis tam intense amet honorem, ut sit illi occasio furandi, amor ille participat malitiam injustitiæ: si vero sit occasio committendi sacrilegium, illam malitiam induit, ut ex 1, 2, suppono. Unde licet in Angelo admitteremus, amorem sui fieri malum aliquo tali titulo propter intensionem, non posset dici malus certa, et quasi intrinseca malitia sive superbiæ, sive luxuriæ, sed 30lum extrinsece juxta speciem malitiæ, cujus esset occasio. Ac proinde si ex tali amore solum sequatur aliqua omissio, ipse amor ad summum dici poterit malus malitia omissionis: sed hoc in primo Angelo non admittitur, ut jam dixi, et iterum dicam. Si vero sequatur aliqua commissio, aut illa est in affectu propriæ superbiæ: et tunc ille etiam amor participabit eamdem speciem superbiæ, et sic ab

illa denominabitur peccatum superbiæ, non tamen erit peccatum distinctum ab ipso affectu superbiæ, nec esse poterit sic malus, sine amore propria concupiscentiæ, ad quem necessario pertinebit ille actus superbiæ, ut statim declarabitur, et ita primum peccatum Angeli solum erit propria superbia. Aut illa commissio est in alia specie peccati, et tunc etiam non erit illa malitia sine amore alterius boni, quod Angelus inordinate sibi concupiscat: et sic etiam sequitur, quod nunc intendemus, nimirum amorem amicitiæ Angeli ad seipsum, non fieri malum ratione solius intensionis, sed quia extenditur ad novam concupiscentiam, eique conjungitur, et præterea paulo post contra Scotum docebimus, illam concupiscentiam non fuisse in Angelo, nisi propriæ excellentiæ affectum.

18. Denique probatur de eodem spectato, secundum circumstantiam objecticam forte additam.-Superest dicendum de altera parte ultimæ propositionis sumptæ, scilicet, de modo inordinato talis amoris ex parte objecti: de quo etiam dicimus, non posse intelligi sine additione aliqua ex parte objecti, seu boni amati, et consequenter necessarium esse, ut præter intrinsecam, et connaturalem perfectionem, aliquod bonum Angelus sibi amet, ratione cujus, amor sui inordinatus, vel nimius, seu regulam recta rationis excedens, dici possit; nam si nullum novum bonum Angelus sibi amat, etiam ipse amor nullam mutationem recipit ex parte objecti: ergo non potest ex parte illius fieri magis ordinatus, quam antea erat: si autem novum bonum Angelus sibi amat, jam ille amor est concupiscentiæ; ergo amor amicitiæ non fit malus, nisi per extensionem ad concupiscentiam, et tunc tota malitia illius amoris non erit alia, nisi quæ redundaverit ex bono denuo concupito, quando illud non fuerit rectæ rationi conforme, juxta doctrinam proxime datam. Et confirmatur, nam in omni pravo affectu alicujus boni, quod nobis, vel aliis inordinate amamus, unica est malitia sumpta ex deordinatione objectiva talis boni, respectu rectæ rationis ergo similiter in illo amore, quo quis amando se, aliquid sibi contra rationem concupiscit, tantum est una malitia proveniens ex concupiscentia talis boni: et consequenter ipse amor sui, ut consideratur ab Scoto puræ amicitiæ, non habet propriam et specialem malitiam a malitia concupiscentiæ distinctam. 19. Adversariorum ecasio. Ad hanc partem responderi potest, ipsum amorem sui, quo

Angelus vult sibi intrinseca bona, et de se honesta, posse fieri malum sine concupiscentia alicujus novi boni, ex solo modo volendi eamdem bonitatem naturalem; nam complacentia in propriis bonis potest esse nimia, et inordinata sine affectu alterius boni extrinseci, et sine excessu ratione intensionis, propter modum amandi, vel complacendi in propriis perfectionibus intrinsecis, tanquam in bono sibi sufficiente et consequenter tanquam in fine ultimo, cæteris bonis præferendo; nam, quod talis amor proprius possibilis sit, videtur esse doctrina Augustini: hic enim videtur esse ille amor sui, de quo dixit 14, de Civit., capit. ult., ædificare terrenam civitatem. Unde lib. 11, Genes., ad litt., cap. 13, 14 et 15, dicit: Ita factum esse, ut Angelus sua potestate propter excellentiam delectalus tumesceret superbia, et a societate sanctorum Angelorum segregaretur. Et lib. 14, de Civit., c. 13, cum dixisset, initium malæ voluntatis esse superbiam, subdit: Hoc fit, cum sibi nimis placet. Quibus locis ante omnem appetitum excellentiæ super alios, ac subinde ante propriam concupiscentiam boni quasi extrinseci, ponit Augustinus nimiam complacentiam sui, tanquam radicem alterius concupiscentiæ. Non potest autem intelligi, in quo talis amor absque altera concupiscentia nimius sit, nisi in modo amandi propriam intrinsecam perfectionem, tanquam magnam, et sibi sufficientem, et in illa suum ultimum finem constituendo; ita in illa sistendo, ac si absolute, et simpliciter summa existeret: et declaratur tandem, nam diligere creaturam plusquam Deum appretiative, est magna deordinatio amoris talis creaturæ, non propter nimiam intensionem, nam hæc, nec necessaria est, nec sufficit, ut alibi ostensum est: nec propter additionem aliquam ex parte rei amatæ, nam hæc etiam necessaria non est: quia ejusdem omnino creaturæ possunt esse duæ dilectiones; una mala, quia per illam diligitur super omnia; et alia non mala, quia non est ita vehemens, quæ differentia non est, nisi in modo attingendi objectum; ergo similiter amor sui potest esse nimius per excessum appretiativum (ut sic dicam) absque intensione, et sine extensione ad concupiscendum sibi aliud inordinatum bonum.

20. Impugnatur erasio. Quatuor modis id fieri potest, ut quis excedat amando bona sua etiam vera. —In his omnilus modis extenditur amor sui ad alia objecta prava per concupiscentiam.-Respondeo imprimis: esto verum sit posse aliquem immoderate se amare,

« PredošláPokračovať »