Obrázky na stránke
PDF
ePub

que actum habuerunt ; ergo dilectio naturalis beatitudinis in malis non fuit causa oblivionis (ut sic dicam) supernaturalis beatitudinis, nec omissionis ordinis ad ipsam. Nec illud, quod de intentione actus addit Ferrara, verisimilitudinem habet, quia longe verisimilius est Angelos omnes in primo instanti dilexisse summo conatu unicuique possibili seipsos, suamque beatitudinem naturalem: ac subinde non potuisse in secundo instanti illam dilectionem, vel considerationem magis intendere. Nec illa intensio, etiamsi daretur, talis fuisset, quæ considerationem supernaturalem, vel dilectionem charitatis impediret, quia sunt diversi ordinis, ut supra, in libro quarto, dictum est. Unde simpliciter non videtur verisimile, Luciferum in secundo instanti mentem a consideratione rerum supernaturalium omnino avertisse, ut in superioribus capitibus tactum est, et in sequentibus etiam dicetur.

[ocr errors]

hoc volendo peccarit. Unde concludit: Voluit ergo aliquid quod non habebat, nec tunc vlle de'e'at. Et adducit exemplum de Eva, quæ quidem non peccavit male amando quæ habebat, sed concupiscendo quæ non habebat. Postea vero subdit: Peccavit volendo aliquod commodum, quod non habebal, nec tunc velle debuit, quod tamen ad augmentum beatitudinis illi esse poterat. Ubi aperte docet, objectum illius superbiæ fuisse aliquod bonum distinctum a beatitudine naturali, quam jam acceperat, et peccatum illud in actu desiderii, seu concupiscentiæ, non in actu complacentia de bono jam habito propositum fuisse. Quod etiam expresse tradit Gregorius, lib. 13, Moral., cap. 4, alias 7, et Hieronymus, vel potius Beda, Job 40, circa illa verba; An extrahere poteris Leviathan, et Isidorus, lib. 1, de Sum. Bon., capit. 15.

22. Impugnatur secundo. Quo pacto amor 21. Ultima erasio adversariorum. - Impu- sui in Angelo dici possit super omnia.-Deinde gnatur primo.-Ultima vero evasio est, Lucife- contra evasionem illam applicari possunt facirum excessisse in dilectione suæ naturalis bea- le aliquæ ex rationibus factis. Nam si Lucifer titudinis in modo diligendi, quia illam amavit amavit suam beatitudinem naturalem super super omnia: et per talem amorem virtuali- omnia, hoc intelligi potest, vel formaliter, ac ter contempsit beatitudinem supernaturalem, expresse ponendo in objecto illam comparatio. et ideo non solum peccasse omittendo relatio- nem, vel virtualiter in modo diligendi. Prinem ad supernaturalem beatitudinem, sed e- mum dici non potest, quia talis modus dilitiam inordinate diligendo naturalem beatitu- gendi se plusquam Deum, et beatitudinem dinem ultra mensuram, et ultra propriam di- naturalem plusquam supernaturalem per exgnitatem, et excellentiam ejus; atque ita in pressam comparationem, adeo est inordinatus, illamet dilectione peccatum commissionis, ac et contrarius naturali rationi, ut non videatur superbiæ inventum esse. Sed hoc eisdem fere possibilis, nisi vel in persona omnino ignorante modis jam tactis impugnari efficaciter potest. Deum, et supernaturalem beatitudinem, vel in Nam imprimis etiamsi totum illud conceda- voluntate jam valde depravata, qualis nunc tur, non apparet in Lucifero illa propria super- est voluntas dæmonis. Ergo incredibile est Lubia, quæ illi in Scriptura tribuitur per ap- ciferum sapientissimum, et rectissime antea petitum excellentiæ nondum obtentæ, et obti- institutum, a tali amore initium iniquitatis nendæ. Nam perfectionem, et beatitudinem suæ accepisse. Amor autem creaturæ, qui salnaturalem jam habebat Lucifer, et nihilomi- tem implicite super omnia imputatur, duplici nus dixit in corde suo: In cælum conscendam, tantum signo dignoscitur. Unum est, si propexa tabo solium meum, sedebo, similis ero, etc. ter amorem creaturæ divina præcepta gravia Quæ omnia verba sunt appetentis excellentiam non serventur: aliud est, si creatura sub alinondum habitam: non ergo fuit ejus superbia qua ratione propria Dei ametur, colatur, aut de sola beatitudine naturali, quam jam habe- æstimetur. Nam ex sola intensione talis amor bat. Confirmatur ex Hieronymo Ezech. 20: non fit super omnia, ut sæpe dixi, et ex maPerdidisti (ait) sapientiam in decore tuo, ut teria de Charitate, et de Pœnitentia est manidum plus vis esse, quam conditus es, et magis festum; nec aliud signum talis,amoris hactesapere, quam a Deo acceperas, etiam in perde- nus excogitatum est, nec, ut arbitror, inveniri res, quod habebas. Idem tradit multis verbis An- potest. In præsenti autem amor sui in Lucifero selmus, libr. de Casu diab., capite 4. Nam ad non potest reputari super omnia posteriori explicandum, quomodo peccaverit Angelus, modo: quia non amavit suam naturalem beainterrogat: Quæro quid voluit? et respondet titudinem sub aliqua falsa apprehensione ficnon peccasse volendo, quia habebat. Debebat tæ excellentiæ, excedentis capacitatem naturæ, enim (ait) vere velle, quod a Deo acceperat, nec aut mensuram suæ perfectionis, ut sæpe dic

CAPUT XI.

tum est, ac probatum, quia talis modus aman- se cupit esse majorem. Et hanc dicit diaboli di non poterat esse sine magna mentis cæci- superbiam fuisse. tate, quæ peccatum primum non antecessit; ergo solum dici potest amor ille super omnia, quatenus est causa alterius ordinati affectus, qui habuerit pro objecto bonum aliud præter UTRUM PRIMUM PECCATUM LUCIFERI FUERIT INORbeatitudinem naturalem, fueritque propria superbia, non tantum per arrogantiam sui, inordinatam complacentiam, sed maxime per concupiscentiam alterius improportionatæ excellentiæ, et tunc in hoc affectu erit primum peccatum Angeli: nam prior amor complacentiæ sui solum denominative participat malitiam peccati, cujus est aliquo modo causa, ut in superioribus declaravi.

23. Objectio pro prima sententia. - Contra resolutionem vero positam, et pro priori sententia objici possunt nonnulla testimonia Augustini; in quibus aperte dicit, Angelum peccasse, eo quod ad se conversus, sua naturali perfectione delectatus, et quasi inebriatus Deum contempsit, et ad ejus laudem conversus non est. Ita loquitur, lib. 4, Genes. ad litt., cap. 24 et 32, et lib. 11, c. 13 et 23, et lib. 11, c. 13: Sua, inquit, privata potestate elatus, libro autem 12, cap. 1, ait, sua potestate delectati. Unde, lib. 14, cap. 13, generatim dicit, tunc aliquem inchoare superbiam, cum sibi nimis placet. Unde Ambrosius, dicta Epistol. 33, de Diabolo, ait, cecidisse, quoniam sua potestate, et dignitate, quam a Deo acceperat, sibi pla

cuit.

24. Responsio pro nostra sententia. Respondemus Patres, in his locis et similibus, non excludere a peccato Luciferi appetitum ulterioris excellentiæ, quam aliis locis solum dicunt Luciferum peccasse ex contemplatione, et amore suæ pulchritudinis, quod verissimum est; et indicatur in illis verbis Ezechielis: Elevatum est cor tuum in decore tuo. Nihilominus tamen elatio illa distinctus actus, et amor fuit ab inordinato affectu alterius excellentiæ. Nec oportet, ut in ipso amore et delectatione sui præcesserit inordinatio, quia illa delectatio sui non fuit per se causa subsecuta superbiæ, sed fuit aliqualis occasio non data (ut sic dicam) sed accepta ab ipso Angelo male utente sua libertate, et bono affectu, occasionem superbiæ ex naturali perfectione sui, ejusque cognitione, et amore, sumendo. Ac proinde illa complacentia sui non est mala, nisi propter adjunctum superbiæ affectum. Unde Augustinus, lib. 3, de Liber. Arbit., capite ultimo, ait: Qui placet sibi ad perverse imitandum Deum, ut potestate sua frui velit, tanto fit minor, quanto

DINATUS APPETITUS SUPERNATURALIS BEATITU-
DINIS.

Theologi

1. Prima sententia affirmans. naturalem beatitudinem dixerunt credi posse objectum superbiæ angelicæ, idem sub disjunetione de supernaturali beatitudine senserunt. Ita D. Thomas supra et consentiunt fere expositores ejus, et Hervæus, Ægidius, Richardus, et Bassolis, capite præcedenti, allegati. Et Scotus non dissentit, nam peccatum Angeli declarat non solum per complacentiam in bono habito, sed etiam per appetitum beatitudinis non habitæ, quæ in Angelis non fuit, nisi supernaturalis. Discrepat vero, quatenus peccatum per talem concupiscentiam commissum, non putat fuisse superbiam, sed nescio quam luxuriam; in quo cum illo convenit Gabriel, contra quam partem jam satis dictum est. Præter hos vero doctores, hanc partem solam docent in 2, d 5, Albertus, art. 3, Durandus, quæst. 1, num. 14, Argentina, dist. 6, quæst. 1, art. 1, et clarius in 4. Idem dicit probabile ibi Major, quæst. 2, quamvis absolute totam hanc rem, ut nobis ignotam relinquat. Idem sentiunt scholastici, qui dicunt Luciferum peccasse volendo consequi beatitudinem sine meritis: nam licet non addant fuisse supernaturalem beatitudinem, tamen id non fuisse peccatum, nisi respectu illius. Et ita loquitur Alensis, 2 part., q. 98, membr. 3 toto, Altisiodorensis, libr. 2, sum., tract. 2, cap. 2, Marsilius etiam in 2, quæst. 5, art. 2. concl. 6, illum modum loquendi imitatur: sed magis accedit ad opinionem tractatam capite præcedenti.

2. Probatur hæc sententia. Probari solet hæc sententia ex Patribus: sed illos commodius inferius expendemus : nunc solum ratione suadetur hæc sententia, quia Angelus peccavit inordinate appetendo excellentiam in sua beatitudine naturali, ut a nobis dictum est : ergo in supernaturali. Consequentia est clara a sufficiente divisione. Major probatur ratione ex Scoto desumpta : quia Angelus peccavit in appetendo bonum delectabile, quia non potuit peccare appetendo honestum qua tale est, ut est per se notum, nec appetendo utile; quia utile non appetitur nisi propter aliud propter se amatum: ergo peccavit ap

petendo delectabile : ergo primo peccavit appetendo summe delectabile, quod est beatitudo. Probatur hæc ultima consequentia: quia unaquæque potentia primo, ac per se appetit id, quod sibi est maxime delectabile intra latitudinem objecti sui, ut gustus summe delectabile gustui, et visus visui: ergo voluntas primo fertur in beatitudinem, quæ sibi maxime delectabilis est. Maxime vero confirmatur hæc ratio, quia non est facile aliam excellentiam cogitare, quam Angelus potuerit inordinate appetere, præter supernaturalem beatitudinem: quia omnem aliam sibi possibilem jam habebat, et impossibilem appetere non poterat: quod si alia fingatur fuisse possibilis Angelo, præter supernaturalem beatitudinem, non tamen erit secundum potentiam Dei ordinatam, sed secundum absolutam. Verisimilius autem est, cogitasse magis Angelum de summa excellentia sibi possibili simpliciter, et proxime conjuncta naturæ suæ, quam de alia quacumque hoc autem est sola supernaturalis beatitudo: ergo.

3. Proponitur tota ratio difficultatis contra hanc opinionem.-In hac vero sententia explicanda statim occurrit difficultas in præcedenti capite proposita, nimirum qualis excessus, vel inordinatio inveniri potuerit in appetitu beatitudinis supernaturalis, propter quam superbiæ malitiam Angelus contraxerit : habet enim eamdem, vel majorem rationem difficultatis. Quia beatitudo supernaturalis est per se maxime amabilis ; unde ejus appetitus, desiderium, vel intentio obtinendi illam sunt honestissima: imo cadunt aliquo modo sub præceptum, cum omnes viatores tam Angeli, quam homines ad illam beatitudinem aspirare teneantur : ergo ex parte objecti non potuit appetitus ejus esse superbia. Nec etiam ex circumstantiis, quia non ex parte finis, cum illa beatitudo non propter alium finem, sed propter seipsam appetatur, et eo ipso, quod propter se appetitur, propter Deum appetitur; quia ipse Deus est intrinsecum objectum illius beatitudinis, ac proinde in ipsamet beatitudo principaliter appetitur. Nec etiam ex parte modi: quia quoad modum intensionis illa beatitudo est maxime appetibilis toto conatu possibili: ex aliis vero circumstantiis non potest cogitari excessus, vel inordinatio quoad modum appetendi, qui possibilis fuerit Angelo sine errore, qui in eo præcesserit et fuerit causa, vel occasio talis excessus, ut discurrendo per varios modos, qui excogitati sunt, patebit. Cum ergo hujusmodi error in Angelis admittendus non sit, difficile

videtur, hunc modum superbiæ circa tale objectum explicare: et ideo varii modi excogitati sunt, quos expendere oportebit.

4. Quo pacto aliqui occurrant propositæ difficultati contra primam sententiam.— Explicatur ab Egidio admittendo errorem in Angelis. - Primus valde communis est, excessisse Luciferum volendo habere supernaturalem beatitudinem suis viribus naturalibus, sine auxilio gratiæ, vel meritis, totum hoc expresse, ac formaliter ex parte objecti appetendo. Ita tenet aperte Ægidius supra, quem in hoc Vasquez sequitur, tribuitque hanc opinionem D. Thomæ, Bonaventuræ, Alensi, et aliis antiquioribus, quia cum aliud, inquit, non explicent, ita sunt interpretandi, de quo postea dicam. Nunc res ipsa examinanda est. Diversa tamen via dicti duo auctores procedunt. Nam Ægidius ingenue fatetur Angelum errore in illam animi elationem devenisse; nimirum quia credidit Lucifer, vel existimare potuit se posse viribus naturalibus ad visionem DEI claram pervenire, et cum hac existimatione peccavit, illo modo appetendo supernaturalem beatitudinem, ponendo in objecto modum ipsum, tanquam sibi possibilem, et ad suam excellentiam pertinentem. Et pro hac sententia quantum ad illam partem de errore, qui in Angelo præcessit, allegant aliqui D. Thomam, 1 p., quæst. 64, art. 2, ad 3, quia dicit, nunc dæmonem in eodem superbo appetitu excellentiæ perseverare, quantum ad affectum, licet non quantum ad hoc, quod credat se posse obtinere. Idemque habet Bonaventura, in 2, d. 7, p. 1, art. 1, quæst. 2.

5. Impugnatur hic modus Egidii. - Sed hæc sententia probanda non est. Primo, quia omnes theologi supponunt Luciferum non peccasse ex errore, ut supra visum est. Secundo, quia Lucifer in primo instanti credidit se posse obtinere beatitudinem excellentiorem, quam sit naturalis, et illam speravit per gratiam Dei: unde etiam consequenter credidit sine auxilio divinæ gratiæ, non posse illam obtinere: non potuit ergo in contrarium errorem postea incurrere, nisi per infidelitatem et hæresim. Sed nullus est, qui hoc peccatum Angelo tribuat, et fortasse reperiri non potest, præsertim in primo Angelo. Ergo non est illi talis affingendus error. Tertio videtur error ille contra rationem naturalem, et in Angelo fuisse contra evidens experimentum, quod in se percipiebat. Nam ipse videbat et comprehendebat suas naturales vires, et consequenter experiebatur, se conari quantum naturaliter poterat ad co

gnoscendum DEUM, et nihilominus non cognoscere illum intuitive; ergo contra hanc evidentiam et experientiam persuaderi non potuit, quod naturali virtute sua, beatitudinem supernaturalem in visione DEI positam, obtinere posset. Et confirmatur: nam dæmon nunc evidenter cognoscit se non posse videre Deum, et similiter cognoscit vires ejus naturales non esse diminutas, nec cognitionem naturalem fuisse impeditam per peccatum; ergo etiam ante peccatum evidenter cognovit, se non posse consequi visionem Dei per naturales vires; ergo non potuit unquam contrario errori assentiri. Neque D. Thomas, aut Bonaventura oppositum tenuerunt: aliud est enim credere se posse beatitudinem naturalem consequi, aliud se posse illam consequi per sua naturalia. Primum autem asserunt dicti sancti, ut ex verbis eorum constat, non vero secundum. Et illud quidem prius verissimum est, quia dæmones crediderunt, illam beatitudinem sibi fuisse simpliciter possibilem, vel per gratiam, vel saltem abstrahendo a modo; nunc vero jam non apprehendunt illam, ut sibi possibilem. Quod etiam hominibus damnatis, illis præsertim qui in via talem fidem habuerunt, contingit.

6. Responsio adversariorum, quod potuerit Angelus multipliciter errare. Dici vero potest argumentum convincere non potuisse Luciferum probabiliter, vel apparenter existimare, solis viribus suis naturalibus se posse efficere physice illam perfectionem, vel actum, in quo supernaturalis beatitudo consistit. Nam præter repugnantiam dictam, nullum motivum, vel conjecturam ad hoc credendum habuit. Nihilominus tamen aliis modis potuisse errare, credendo se posse consequi beatitudinem per sua naturalia. Primo quidem id intelligendo, non physico, sed morali modo, id est, potuisse propriis meritis, quæ sua libera voluntate poterat facere, illam beatitudinem obtinere, sicut Pelagius existimavit. Nam licet beatitudo a solo Deo supernaturali virtute fieri possit, potuit Angelus credere hoc ipsum Dei opus sibi deberi propter bona opera libertate sua facta. Vel secundo potuit Lucifer existimare sibi esse debitam illam beatitudinem sine meritis novis, propter solam suæ naturæ excellentiam. Vel denique potuit existimare, se posse naturaliter illam obtinere, tum ex parte capacitatis receptivæ suæ naturæ, tum ex parte proximæ virtutis activæ, saltem inchoatæ, cui Deus cooperationem suam negare non debuisset.

7. Probatur id fuisse possibile.-Quod autem omuibus his modis potuerit errare Angelus, probatur, quia in his omnibus modis deceptionis error cadit in materiam aliquo modo supernaturalem, et ideo ex natura rei non repugnat talem errorem in Angelo inveniri. Nec etiam repugnare potuit ex vi fidei, quam in primo instanti habuit, tum quia potuit illam mutare pro sua libertate: tum etiam, quia non constat habuisse Angelos in primo instanti revelationem expressam omnium istarum veritatum supernaturalium, videlicet quod nemo possit per naturalia opera liberi arbitrii supernaturalem beatitudinem mereri, vel quod illa beatitudo non sit connaturalis, vel connaturaliter debita: vel quod in natura creata non sit talis potestas effectiva illius beatitudinis, cui concursus divinus ad illam in se efficiendam sit connaturaliter debitus. Nec denique hoc repugnaret ordini providentiæ divinæ, quia ille error esset voluntarius in Angelo, quia non ex rei evidentia, sed ex voluntatis determinatione contingere potuit. Unde non esset sine culpa, quia illa voluntas, aut hæresim contineret, aut saltem esset valde temeraria et arrogans, et consequenter error non esset tanquam causa subsequentis culpa, sed etiam effectus malæ voluntatis præcedentis.

[ocr errors]

8. Hæc responsio non est improbabilis.— Non tamen satisfacit. Propter hæc videri potest hæc sententia, aliquo modo ex his explicata, non improbabilis. Et ego quidem fateor me non videre repugnantiam apertam in hoc, quod Angelus ante inordinatum appetitum supernaturalis beatitudinis, aliquo ex dictis modis circa illam erraverit, et ex illo errore in illum inordinatum affectum proruperit. Verumtamen imprimis non video probabilem rationem, vel conjecturam ad suspicandum, nedum judicandum talem errorem in Angelo fuisse. Deinde illo etiam permisso, non satis defenditur, beatitudinem supernaturalem fuisse objectum primi peccati Angeli, nam ante appetitum illum præcessit culpa : nam ille error non potuit contingere sine peccato, ut mox dicebam. Imo illud peccatum debuit esse superbiæ, vel aliunde superbiam supponere, juxta resolutionem superius datam, quod primum peccatum Angeli fuit superbia. Ergo oportet aliud objectum illius prioris superbiæ assignare præter supernaturalem beatitudinem. Sed de peccato erroris, vel hæresis, quomodo in Angelo fuerit, vel esse potuerit, dicemus inferius. Nunc ergo satis nobis est supponere primum peccatum

Angeli, cujus objectum investigamus, non processisse ex errore, quod supra probatum est.

9. Vasquez alia via difficultati occurrit.Aliter igitur defendit illum modum explicandi dictam sententiam Vasquez supra: nimirum potuisse Angelum appetere beatitudinem supernaturalem sine meritis, hoc totum expresse in objecto ponendo sine prævio errore. Fundatur in illo principio supra insinuato, quod voluntas potest moveri ab objecto simplici apprehensione proposito Absque judicio, inquit, compositionis et divisionis in intellectu. Unde infert, potuisse Angelum apprehendere beatitudinem supernaturalem, tanquam sibi possibilem et convenientem, ut propriis viribus obtinendam, et totum hoc apprehendere, ut quamdam excellentiam suam, et ut talem illam appetere, et in hoc peccare nullo prævio errore. Quia in illa simplici apprehensione non est veritas, nec falsitas: unde nec deceptio, vel error esse potuit.

10. Rejicitur hic modus Vasquii.-Sed hujus sententiæ fundamentum in capite præcedenti improbatum a nobis est. Non enim credimus voluntatem, præsertim Angeli, posse moveri sine aliquo judicio, in quo veritas, vel falsitas inveniatur. Quia ut in intellectu Angeli sit veritas, non est necessaria compositio actuum ex parte intellectus angelici, sufficit enim simplex actus, quo rem talem esse, vel non esse Angelus cognoscat, quod per actum simplicem facere posse, in libro secundo, ostensum est. Ut autem voluntas Angeli amet, vel desideret aliquod objectum, necesse est, ut præcedat cognitio illius sub ratione boni, non abstrahendo, vel præscindendo (ut sic dicam) ab esse, vel non esse, sed cognoscendo hoc esse bonum cognoscenti, et appetere illud esse sibi conveniens. Nam sine tali cognitione quomodo voluntas movebitur ad appetendum illud? At vero illa cognitio, sive sit per actum simplicem, sive compositum, intrinsece includit jucium. Accedit quod illa apprehensio simplex solum dicitur sufficere ad simplicem affectum voluntatis, qui ad peccatum Angeli explicandum non sufficit, ut latius dicemus inferius tractando de appetitu absolutæ æqualitatis Dei.

[blocks in formation]

tus ab illa præscindendo, id est, volendo absolute ipsam beatitudinem, non cogitando de meritis, nec volendo expresse habere beatitudinem per merita. Nam eo ipso, quod Angelus non voluit beatitudinem per merita, virtute voluit sine illis eam habere. Hunc dicendi modum tradit D. Thomas, si attente legatur, in dicta quæst. 63, art. 1, ad 4, conjungendo doctrinam illius solutionis cum his quæ docet in art. 3. Et ita illum exponunt, et sequuntur Hervæus, Capreolus, Cajetanus, Ferrara, et alii Thomista: et consentiunt Durandus, Argentina et Altisiodorensis. Et probatur primo a sufficienti partium enumeratione, quia Lucifer peccavit appetendo supernaturalem beatitudinem modo indebito, et non expresse volendo ipsum modum ex parte objecți, ut dictum est; ergo implicite, seu virtualiter volendo illum modum, utique voluntarie exercendo talem actum sine tali modo.

12. Hæc vero sententia habet difficultates tactas in præcedente. Prima, quia non constat de obligatione apponendi talem modum in desiderio, vel appetitu supernaturalis beatitudinis, nimirum, ut expresse tanquam consequenda per auxilia gratiæ appetatur, modum illum, quasi partem objecti expresse volendo. Nam qui vult finem, non semper vult expresse, vel determinate media, sed potest simpliciter velle sanitatem, nihil cogitando de mediis, nec an a Deo, vel ab alio obtinenda. Et quotidie affectum gloriæ habemus, non expresse volendo illam per auxilia gratiæ, nec de illis cogitando, et non propterea peccamus, quia illa non excludimus, licet ab illis præscindamus. Imo eo ipso quod illa non excludimus, virtute illa volumus, quia talis finis ex natura sua i la postulat. Ergo si Lucifer nihil aliud in expresso objecto suæ voluntatis habuit, quam supernaturalem beatitudinem, et formaliter non exclusit merita, vel auxilia gratiæ; ergo nec virtualiter illa exclusit; ergo in eo non peccavit.

13. Adversariorum evasiones variæ excluduntur. — Dices illum peculiari præcepto fuisse obligatum ad volendam tunc beatitudinem tali modo. Sed contra primo, quia licet demus, hoc præceptum aliquando obligare, cum tamen sit affirmativum, non obligat pro semper; cur ergo dicemus obligasse pro illo instanti? Dices habuisse de hoc peculiare præceptum positivum Dei. At hoc est divinare, quia de tali præcepto non constat. Dices, non fuisse omnino positivum, sed connaturale gratiæ viatoris, et obligasse pro illo instanti, quia erat ultimum viæ. Sed contra hoc etiam obstat, quia jam Lucifer

« PredošláPokračovať »