Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

noscendum perfectiori et altiori modo objec tum suum, quam naturalibus viribus posset illud attingere, ut latius in præcedenti tomo explicavi, tract. 2, lib. 2, cap. 7, n. 19 et 20. 14. Quarto quoad res materiales. - Quarto, res etiam materiales tam in genere, quam in specie et individuo sub objecto adæquato intellectus angelici continentur. Hoc etiam est extra controversiam, quia hæc omnia ab Angelo cognosci possunt. Probatur, quia sunt intelligibilia saltem in potentia, ut est per se notum, et non requiritur infinita virtus, ut cognoscantur, cum quælibet talium rerum finitæ perfectionis sit. Unde ex hac parte facilius cognosci possunt, quam res spirituales, quæ perfectiores sunt. Neque propterea quod materialia sint, intellectui angelico a materia omnino abstrahenti sunt improportionata, quia res cognita potest esse altiori modo in cognoscente, quam in seipsa, ergo nihil obstare potest, quominus hæ res materiales ab Angelo cognosci possint, ergo sub objecto ejus comprehenduntur, ergo majori ratione continentur sub objecto intellectus angelici. Probatur consequentia, quia intellectus angelicus altior et universalior est, quam humanus et licet sit a materia elevatior, hoc non potest obstare, quandoquidem multo elevatior est divinus intellectus, qui omnia materialia etiam infima distinctissime cognoscit. Confirmatur ab effectibus

nam Angeli movent cœlos, præsunt huic universo corporeo et homines custodiunt: quæ sine cognitione materialium rerum etiam singularium facere non possent: quæ omnia ex sequentibus notiora fient. Ex his ergo satis probatum est, non posse esse aliud adæquatum objectum intellectus angelici, nisi ens abstractissime sumptum, quia neque illa omnia, quæ enumeravimus, sub ratione entis minus abstracta comprehenduntur: neque ens sic abstractum aliquid comprehendit, quod sub cognitione angelica aliquo modo non cadat. Recte igitur illud pro objecto adæquato constituitur. Addidimus autem, ens, quatenus verum est, esse objectum intellectus, ut distingueremus illud ab objecto voluntatis et ut designaremus formalem proprietatem entis, sub qua ad intellectum pertinet, de qua re latius in Metaphysica diximus, disputat. 8, sect. 7, num. 24, et sequentibus.

15. Secunda conclusio tripartita. - Probatur prima pars conclusionis.-Dico secundo. Hoc objectum absolute sumptum non est proprium angelici intellectus, nec est specificum respectu diversorum intellectuum angelicorum,

et ideo non est formale, sed potius quasi materiale, vel genericum, ac proinde sub aliqua ratione specifica, magisque formali singulis intellectibus adaptari necesse est. Prima hujus assertionis pars supponit, intellectum angelicum ab humano specie distingui. In qua parte (licet videatur Scotus dubitare, in 2, d. 1, p. 6), reliqui theologi conveniunt. Omnes enim indubitanter asserunt, Angelum, et animam specie differre, ut in præcedenti libro tactum est, et docet D. Thomas, 1 p., q. 75, art. 7 et 2, contra Gentes, cap. 94, Alensis, 2 p., quæst. 20, membr. 5, Ægidius, in 2, d. 3, p. 2, quæst. 2, a. 5, Bonaventura, dist. 1, 2 p. distinctionis, artic. 2 toto, et alii ibi communiter et ad doctrinam de Anima magis spectat. Ex hoc autem principio recte colligitur, etiam intellectus Angeli et hominis specie differre, nam quorum essentia est diversa, etiam proprietas, præsertim prima, et maxime propria est specie diversa, sed intellectus est hujusmodi proprietas, ergo. Item argumentantur nes dicti auctores, præsertim D. Thomas, ex diversitate operationis intellectivæ Angeli, et omanimæ colligendo diversitatem in substantia, at vero operatio immediatius ostendit diversitatem in potentia quam in essentia, ergo si Angelus et anima differunt specie in substantia, a fortiori in intellectu. Et ita fere argumentatur D. Thomas, dicto cap. 94, ration. ult. Denique argumentatur idem D. Thomas, 1 p., quæst. 79, art. 2, ex majori,vel minori potentialitate illorum intellectuum. Nam humanus intellectus est pura potentia in genere intelligibilium, angelicus vero natura sua postulat, ut sit semper in actu vel primo completo, vel etiam secundo, magna ex parte; nam hæc diversa proprietas naturalis differentiam essentialem satis ostendit. In articulo autem octavo, ejusdem quæst., ad 1, ait : Quod vis cognoscitiva Angelorum non est alterius generis a vi cognoscitiva rationis, sed comparatur ad ipsam ut perfectum ad imperfectum. Intelligit autem de perfecto et imperfecto essentialiter sub eodem genere, ut aperte constat ex doctrina ejus, dicta quæst. 75, art. 7 et 1, contra Gentes, cap. 3.

16. Aliquorum responsio ad proximam probationem. Dicunt vero aliqui, intellectum humanum, et angelicum, ut sunt proprietates fluentes a diversis essentiis, esse specie diversas, et hoc tantum dictis rationibus concludi: nihilominus tamen ut respiciunt idem adæquatum objectum, esse unius speciei. Quam distinctionem de ipso intelligere Angeli, et homi

nis, tradit Ferrariensis, dicto cap. 94, § ult., dicens, non repugnare, eosdem actus, ut respiciunt operantes diversarum naturarum, esse diversos in specie, quatenus a naturis specie diversis profluunt, et nihilominus convenire in specie, quatenus ad idem formale objectum tendunt. Adducitque exemplum de visionibus hominis, et leonis ejusdem objecti visibilis: eademque distinctionem adhibet de ipsis potentiis visivis eorumdem, unde idem de intellectibus Angeli, et hominis sentit. Et hanc distinctionem generaliter approbat Cajetanus, 1 p., quæst. 77, art. 3, circa corpus articuli, ubi eum explicasset generatim, quomodo potentiæ speciem ab objectis suhant, addit, illam doctrinam esse intelligendam de potentiis, ut potentiæ sunt. Nam ut proprietates naturæ sunt, sic distinguuntur juxta diversitatem naturarum. Nihilominus tamen idem Cajetanus, cadem 1 p., quæst. 79, art. 7, licet illam distinctionem in potentiis sensitivis externis admittat, in intellectibus eam negat, dicitque intellectum Angeli, et hominis esse omnino specie diversas, non solum ut proprietates sunt diversarum naturarum, sed etiam ut potentiæ sunt habentes ordinem ad objecta. Ejusque fundamentum est, quia diversitas intellectum non sumitur ex diversitate objecti. Quod probat, quia duplex est objectum intellectus, motivum et terminativum. Primum (ait) non est adæquatum potentiæ, et ideo ad distinguendas potentias sufficiens non est: secundum vero est idem in omnibus intellectibus, scilicet, entis ratio, et ideo non potest ab illo distinctio potentiarum sumi.

17. Rejicitur dicta responsio, et impugnatur primo. Mihi vero distinctio illa de potentiis, quod, ut potentiæ sunt, habeant unitatem specificam, et ut proprietates specie differant, intellecta de unitate specifica propria, et ultima, et de distinctione illi opposita semper displicuit. Primo, quia talis potentia est una simplex entitas, quæ unam tantum habet differentiam specificam essentialem; quod si aliqua alia ratio formalis per modum speciei ultimæ in illa consideratur, erit accidentalis tali entitati, ut in disp. Metaphysicæ, sect. 1, ostendi. Si ergo eadem qualitas, quæ est potentia, et proprietas secundum illas rationes in duabus speciebus ultimis ex natura rei distinctis constituitur, peto, quæ illarum sit essentialis, quæ vero accidentalis. Certe species illa, quæ sumitur ab objecto, non potest dici accidentalis, nam talis qualitas per se primo instituitur propter suum actum, quo tendit ad tale

objectum, et ita per habitudinem ad illud sumit primam differentiam essentialem, et specificam, ut in priori loco recte declarat Cajetanus, et in tractatu de Anima ostendemus. Ergo altera differentia, quam fingitur habere talis entitas, ut est proprietas talis naturæ, erit accidentalis, quia solum erit differentia, in modo emanationis a tali natura, vel unionis ad tale subjectum. Sicut calor ignis, et aeris, si in absoluta essentia caloris ejusdem speciei sint, solum possunt accidentaliter differre in emanatione a tali, vel tali forma aeris, aut ignis, et lumen aeris, ac lunæ a sole producta, cum sint in ratione luminis ejusdem speciei essentialis, et in actione per quam a sole dimanant, etiam conveniant, solum possunt cogitari accidentaliter diversa in modo unionis ad hoc, vel illud subjectum, ut omittam differentiam in intensione, et remissione, quam habere possunt, quæ multo magis accidentalis est. Ergo applicando distinctionem ad intellectum angelicum et humanum, profecto si comparatione ad objectum sunt ejusdem speciei ultimæ, simpliciter sunt ejusdem essentia specificæ, et diversitas in modo emanationis extrinseca est, quatenus non est in ipsa qualitate, et potentia, sed tantum in modo emanationis a tali, vel tali principio. Consequens autem est per se incredibile, et contra theologos allegatos, dicentes, intellectus ipsos in sua essentia, et entitate esse differentes in Angelis, et hominibus, et non tantum emanationes eo

rum.

18. Impugnatur secundo. Accedit, quod si intellectus in se sunt ejusdem specie, etiam emanationes erunt ejusdem speciei, quia terminum ejusdem speciei producunt, licet ex diversis principiis procedant: nam hoc non facit diversitatem specificam in actione, si terminus est ejusdem rationis. Et idem cum proportione est de unione ad subjectum. Quod vero in qualitate ipsa, quæ est potentia, et passio, ut est res distincta ex natura rei a modo unionis, vel emanationis, non possint intelligi plures differentiæ specificæ propter habitudines transcendentales, et quasi aptitudinales, quas habent ad naturam, et objectum, probatur, quia illæ duæ habitudines licet ratione per inadæquatos conceptus a nobis distinguantur, utraque est de ratione essentiali et specifica talis entitatis, et inter se intrinsecam, ac necessariam connexionem habent, quia intellectus, verbi gratia, humanus non manat ab anima, nisi ut est potentia habens talem habitudinem ad tale objectum media tali operatione, et ideo

ut est talis potentia, habet connaturalem proportionem cum tali essentia, et postula, ut ab illa dimanet. Et e contrario ipsamet potentia secundum suam differentiam ultimam talis potentiæ a tali essentia dimanat, ergo non possunt secundum illas habitudines duæ species qualitatis in illam et entitate distingui, ergo si duo intellectus ut potentiæ respicientes objecta sunt ejusdem speciei, etiam ut proprietates, seu passiones in eadem specie erunt. Eo vel maxime, quod passio, ut passio, seu proprietas ut sic, non constituit speciem qualitatis distinctam a potentia, sed facit, ut potentia sit naturalis, ergo si in ratione potentiæ sunt ejusdem speciei, et utraque est naturalis suo subjecto, nulla differentia specifica potest ibi cum fundamento cogitari.

[ocr errors]

19. Impugnatur tertio. Concluditur probatio prime partis assertionis. Atque hæc doctrina non solum in intellectibus, sed etiam in voluntatibus, nec tantum in potentiis spiritualibus, sed etiam in sensibus, seu aliis principiis materialibus procedit. Unde non video, cur Cajetanus in posteriori loco rejiciat opinionem, quæ distinctione illa utitur in intellectibus humano, et angelico, at in visu, vel aliis sensibus externis illa utatur, imo in priori loco generaliter illam admittat. Melius profecto Scotus, in 2, d. 1, q. 6, ad argumenta attingens distinctionem illam in operationibus, dicit, quod licet duæ operationes dicantur ejusdem speciei ex parte objecti, et diversæ ex parte naturæ, seu principii, a quo procedunt, nihilominus simpliciter concedendum esse, tales operationes distingui specie, et tantum secundum quid esse ejusdem speciei. Quia convenientia illa in tali objecto non potest dare unitatem simpliciter, sed ad summum secundum quid, quando aliunde datur principium faciens diversitatem in specie, quia (ut optime adjungit) quælibet diversitas specifica sufficit ad distinctionem simpliciter, non autem quælibet identitas in aliquo sufficit ad identitatem simpliciter, quia identitas simpliciter requirit integram causam, ad distinctionem autem sufficit quæcumque diversitas. Quo circa si intellectus humanus et angelicus eo ipso, quod manant a principiis specie diversis, habent sufficientem rationem specificæ, et essentialis diversitatis inter se, etiamsi inde objectum adæquatum habeant, non habebunt ab illo identitatem simpliciter, id est, specificam, sed ad summum habebunt unitatem genericam in ratione potentiæ intellectivæ, per quam distinguentur a sensibus, non tamen inde ha

bebunt propriam speciem talis, vel talis intellectus. Et hoc tantum suadet ratio Cajetani, nimirum, tales potentias non habere diversitatem ab illo objecto; non tamen probat habere ab illo unitatem specificam simpliciter, id est, ultimam, nec etiam probat, non habere ab illo unitatem aliquam genericam, seu subalternam. Atque hinc probata relinquitur assertio secunda quoad primam partem ejus, quia illud objectum, scilicet ens, in tota latitudine sua est etiam adæquatum intellectui humano, ergo non est proprium angelici intellectus. Unde ulterius infertur, neutrius esse objectum specificum, id est formale dans intellectui ultimam speciem ejus, imo contraria ratione posse dici genericum, et quasi materiale, quia ab ipso sumitur differentia generica, quæ ad specificam quasi materialiter comparatur.

20. Probatur secunda pars intellectus Angelorum diverse speciei, specie differunt.-Secunda vero pars ejusdem assertionis eodem fere modo explicanda, et probanda est. Nam supponit intellectus Angelorum specie differre, nimirum eorum Angelorum, qui inter se specie differunt: nam si qui sunt ejusdem speciei substantialis, in eis non habebit locum hæc distinctio, nec de illis est ulla difficultas, nam in objecto adæquato tam materiali, quam formali convenire poterunt, sicut intellectus humani inter se conveniunt. Quod autem in Angelis specie differentibus intellectus etiam specie differant, ex dictis in præcedenti puncto cum proportione ostendi potest, quia tanta est distinctio inter proprietates consequentes naturam, quanta est in ipsa natura, ergo si Angeli in substantiali natura specie differunt, etiam intellectus, qui sunt proprietates maxime connaturales talibus substantiis, specie distinguentur. Item operationes intellectuales Angelorum specie diversorum specie differunt ex subtiliori, universaliori, et immaterialiori modo cognoscendi, ut in sequentibus videbimus, ergo etiam potentiæ intellectivæ specie differunt. Neque in hac parte locum habet distinctio de intellectu ut potentia, vel ut proprietate talis Angeli: nam quæ diximus de intellectu angelico, et humano inter se comparatis, eodem modo procedunt in intellectibus Angelorum diversarum specierum. Nam differentia constituens unumquemque intellectum angelicum in sua specie essentiali unica est, et considerari debet in tali qualitate, vel potentia secundum se spectata, et præcisa ab omni modo dimanationis, vel unionis. Si ergo

intellectus in tali differentia conveniant, simpliciter erunt potentiæ ejusdem speciei, et sive dimanent ab hac, sive ab illa substantia, vel huic, aut illi inhæreant, eamdem speciem retinebunt in essentia sua, etiamsi in principiis, vel subjectis distinguantur. Unde etiam e contrario si ab essentiis substantialibus distinctis manant proprietates specie diversa, et tales proprietates sunt potentiæ, seu intellectus, etiam in ratione potentiarum, seu intellectuum specie distinguentur. Ita ergo distinguuntur intellectus Angelorum specie distinctorum inter se.

[ocr errors]

21. Objectum intellectus angelici in communi commodo se habeat ad singulas ipsius intellectus species. Ex quo tandem fit, ut ens in communi prout est objectum adæquatum intellectus angelici respectu singulorum intellectuum in specie, non sit objectum specificum, neque formale in esse objecti, sed tantum sit genericum, et quasi materiale in esse rei. Patet ratione facta, quia est objectum commune omnibus intellectibus angelicis, unde ab illo ut sic non possunt habere, quod tales, vel tales sint, sed solum quod intellectus angelici sint. Imo si quis recte consideret, neque communis ratio, seu differentia intellectus angelici potest ab illo objecto sumi, nisi illud aliquo formaliori modo determinetur. Etenim objectum illud adæquatum est intellectui creato, ergo ex vi illius non magis determinatur ad intellectum angelicum, quam ad humanum. Antecedens supra probatum est, et consequentia probatur, quia intellectus creatus immediate dividitur in intellectum humanum, et angelicam, tanquam in species essentialiter diversas, ut probatum est. Ex quibus una, scilicet intellectus humani, est species ultima, et altera subalterna, scilicet angelici intellectus. Sed hanc distinctionem non possunt habere ex illo objecto, cum utrique membro commune sit, ergo oportet, ut illud objectum aliquo alio modo ad singula illa membra determinetur. Unde a fortiori sequitur, intellectus angelicos inter se specie differentes non posse habere suas species ultimas ab illo objecto non solum ut communi intellectui creato, verum etiam neque ut aliquo modo magis determinato, communi tamen respectu intellectus angelici in genere sumpto.

[blocks in formation]

tur tertia pars conclusionis, in qua dicebamus, necessarium esse, ut illud commune objectum sub aliqua ratione magis formali ad singulas species intellectuum cum proportione adaptaretur. Circa quam partem varii possunt esse dicendi modi. Unus est, non esse necessarium, ut omnis specifica differentia intellectuum ab objecto sumatur, sed posse aliunde provenire, præsertim ex modo tendendi in tale objectum, sicut non est necesse, ut motus, vel actiones semper distinguantur ex terminis: nam diversæ actiones possunt ad eumdem terminum diverso modo tendere, ut creatio, et generatio, etc. Sic ergo licet diversi intellectus in idem objectum adæquatum tendant, possunt inter se distingui specie ex modo tendendi in illud, quæ varietas in modo tendendi potest multipliciter contingere. Primo quia unus tendit cum majori actualitate, et immaterialitate, quam alius, quomodo distingui potest intellectus humanus ab angelico, quia intellectus. humanus in ordine ad ens intelligibile est magis potentiale, quam intellectus angelicus, quia prior potest esse in pura potentia tam ad actum, quam ad totum objectum: intellectus autem angelicus semper est in actu aliquo modo, ut capite præcedenti declaratum est. Item cum ens intelligibile sit duplex, scilicet in potentia, et in actu, intellectus humanus, qui natura sua medio corpore in actum reducitur, majorem quamdam proportionem habet cum ente intelligibili in potentia, quod materiale est et per illud incipit, et ad modum ejus cætera cognoscit. Angelicus autem intellectus ens intelligibile actu per se primo cognoscit, et ab illo incipit, et reliqua ad illum ordinem aliquo modo elevat, ut ea intelligat, et ita hi duo gradus, seu ordines intellectum, licet in adæquato objecto conveniant, possunt ex modo intelligendi distingui, in quo etiam addi potest diversitas, in modo intelligendi simplici, vel composito cum discursu, vel sine illo, et similes. Nam ex his colligunt theologi allegati diversitatem specificam inter Angelum, et animam, ergo cum proportione inde etiam sumi potest diversitas specifica intellectuum. At vero inter ipsos angelicos intellectus considerari potest diversitas in modo simpliciori, et universaliori cognoscendi intelligibilia objecta tam in actu, quam in potentia, quam diversitatem quoad modum universalitatis postea latius explicaturi sumus: quoad simplicitatem vero, seu immaterialitatem intelligi potest ex proportione ad ipsas substantias angelicas; nam una est in sua entitate

subtilior, purior, et immaterialior alia, ut libro præcedenti declaravi: virtus autem proportionata est substantiæ, et actus virtuti, quod in sequenti puncto magis exponetur. Hic ergo dicendi modus probabilis est et illum insinuat Cajetanus, dicto art. 7, et saltem verum habet respectu objecti adæquati in esse rei, seu in ratione formali cognita, et abstracta ex aliqua convenientia reali inter ipsa particularia objecta sub communi comprehensa. Sic enim sumendo objectum adæquatum sine dubio possunt diversi intellectus habere idem adæquatum objectum, et ex aliis modis distingui.

23. Secundus modus dicendi. - Diversitas specifica ab objecto motivo maxime proprio desumitur.Secundo addi potest, quando specifica differentia intellectuum non potest ex objecto terminativo adæquato assumi, accipiendam esse ex objecto motivo maxime proprio, et intrinseco. Quæ doctrina sumi potest ex D. Thoma, 1 p., q. 12, art. 4, ubi tres gradus intellectuum, supremum, infimum, et medium ponit, id est, divinum, humanum, et angelicum, eosque ex objectis maxime proportionatis, et quasi motivis singulorum distinguit. Nam intellectus divinus a sola sua essentia, quæ est suum esse subsistens, quasi connaturaliter movetur ad intelligendum, et per illam solam omnia cognoscit. Humano vero intellectui connaturale est moveri ad cognoscendum a rebus in materia existentibus, licet abstractiori, et immaterialiori modo illas cognoscat, quam in se sint, et per illas ad immaterialia ascendit. Angelicus vero intellectus per se primo intelligit naturas immateriales creatas, quæ sunt mediæ inter Deum, et res materiales, et per illas ad Deum ascendit, materialia vero objecta quasi ex abundantia virtutis suæ altiori modo, quam homo cognoscit. Potestque hic modus distinctionis ad varias species intellectum in illo medio gradu contentas applicari. Nam in supremo gradu propter summam ejus perfectionem nulla est multiplicatio, in tertio vero propter infimam conditionem non est multiplicatio specifica, licet sit numerica in medio vero gradu distincti specifica reperitur, quæ per directa motiva intrinseca, et maxime connaturalia cum proportione declarari potest. Unusquisque enim intellectus angelicus connaturaliter postulat suam propriam substantiam, a qua manat, intime intueri, et illi immediate conjungi, ac proinde ab illa per se primo ad intelligendum seipsum moveri, et excitari, et ideo unusquisque intellectus ange

licus in sua specifica, et essentiali perfectione est commensatus essentiæ, a qua dimanat, et in modo intelligendi quasi adæquatur suæ substantiæ tanquam primo objecto intelligibili, ideoque ab illo accipit differentiam specificam. Unde non obstat, quod objectum hoc non sit adæquatum (quod Cajetanus objiciebat) quia satis est, quod sit maxime proportionatum. 24. Tertius modus dicendi. Hæc diversitas specifica a variis rationibus formalibus, sub quibus desumitur. - Objectio. — Solutio.

Declaratur. Tertio potest hinc declarari hæc specifica diversitas intellectuum juxta sententiam quorumdam dicentium, quod licet omnes intellectus angelici, vel creati conveniant in objecto adæquato intelligibili, ut quod cognoscitur, nihilominus in illo objecto considerari debere plures rationes formales, sub quibus a variis intellectibus cognosci potest, quia secundum illas induit varias rationes formalis objecti, per quas possunt intellectus essentialiter distingui. Nam licet objectum, quod intelligitur, sit idem, attingibile est sub diversis rationibus, et ita secundum diversas attingibilitates (ut aiunt) potest varias species intellectibus tribuere. Qui dicendi modus in hoc potest displicere, quod principium petere, aut circulum committere videtur. Quia illæ diversæ rationes, seu attingibilitates, quæ in objecto illo adæquato considerantur, in hoc tantum consistunt, quod potest perfectius, vel minus perfecte intelligi, aut per se, vel per aliud, primario, vel secundario, aut aliis similibus modis, at vero hæ omnes et similes diversitates, seu attingibilitates solum sunt denominationes extrinseca a potentiis, quæ illis variis modis possunt talia objecta attingere, ergo non distinguuntur potentiæ ex diversis rationibus, seu attingibilitatibus ejusdem objecti adæquati, sed potius ex diversitate intellectuum provenit, quod idem objectum diversis modis attingibile sit. Propter quam rationem multis non placet modus hic distinguendi intellectus ex objecto, quando alioqui in objecto reali et adæquato conveniunt. Sed nihilominus responderi potest, negando illas diversas rationes, seu attingibilitates, quæ in objecto considerantur, esse tantum denominationes extrinsecas a potentiis distinctis, vel actibus earum provenientes: nam ante has denominationes consideranda est aptitudo ex parte objecti, ut tali, vel tali modo attingibile sit. Nam sicut ipsum ens, in quantum ens supponitur esse verum et intelligibile ante denominationem extrinsecam a potentia intellectiva,

« PredošláPokračovať »