Obrázky na stránke
PDF
ePub

ut in Metaphysica, loco supra citato, diximus, ita etiam supponitur esse variis modis intelligibile, scilicet, in se, vel in alio, adæquate, vel inadæquate, etc. Et declaratur exemplo: nam voluntas et intellectus distinguuntur ex objectis, non quia in re sit distinctum objec-, tum, quod ab eis attingitur (nam idem ens cognoscitur et amatur), sed quia sub diversis rationibus ab illis potentiis attingitur, quæ rationes non sunt denominationes a potentiis, sed sunt aptitudines objectivæ, ut hoc, vel illo modo attingantur: ita ergo in eodem ente intelligibili possunt distingui diversæ aptitudines, ut hoc vel illo modo repræsentetur et secundum illas possunt plures intellectus distingui.

[ocr errors]

25. Confirmatur. Ad difficulates in n. 2, 3 et 4, adductas. - Et ad explicandas has varias aptitudines possunt induci, quæ de proportione requisita ad intelligendum inter modum essendi objecti et potentiæ dixi in superiori tomo, tract. 1, libro 2, cap. 9. Et appli'cari etiam possunt dicta in duobus proximis paragraphis præcedentibus. Nam intellectus humanus, quia natura sua inest animæ petenti conjunctionem cum materia, ideo omnia intelligit cum aliqua habitudine, aut proportione ad materialia: hic autem intelligendi modus supponit ex parte ipsarum rerum etiam immaterialium convenientiam aliquam, vel conjunctionem cum rebus materialibus, ratione cujus de se aptæ sint tali modo cognosci. Et ita licet noster intellectus habeat pro objecto adæquato terminativo ens, in quantum ens, nihilominus respicit illud, prout de se aptum est tali modo intelligi. Idemque est cum proportione in intellectu angelico: nam omnia intelligit juxta modum suum et per species accommodatas suo modo cognoscendi et ita ex parte rerum supponit aptitudinem, ut per tales, vel tales species aliter, et aliter repræsentabile sit. Et Deus ipse licet ab omni intellectu sit cognoscibilis, non tamen eodem modo ab omnibus, sed aliter a se, aliter ab intellectu creato et ab hoc aliter ut elevato, et aliter ut per suas vires operante, et aliter per hoc medium, quam per illud. Qui omnes modi licet per varios actus, et principia intelligendi exerceantur et quasi compleantur, nihilominus in Deo ipso habent fundamentum, quatenus est intelligibilis, vel secundum se, vel ut causa creaturæ, et ut repræsentabilis per talem speciem, vel ut participabilis per tale, vel tale lumen. Sic ergo licet ens in quantum ens sit objectum adæquatum intellectus angelici, in

eo possunt diversæ rationes, sub quibus attingibilis est considerari, secundum quas intellectibus vel specie, vel quasi genere differentibus objici potest et ad illorum distinctionem, seu specificationem in genere objecti concurrere. Et per hæc satis responsum est ad rationes duas dubitândi in principio positas.

CAPUT III.

UTRUM ANGELI SPECIEBUS INTELLIGIBILIBUS AD

INTELLIGENDUM INDIGEANT.

1. Generalis quæstio ad angelos hic restringitur. — Explicato objecto communi intellectus angelici aliquid etiam generatim præmittendum est de concursu ejus ad actus intelligendi angelicos, ut deinde ad explicandum in particulari modum cognoscendi singula objecta, seu scientiam, quam de singulis habet, accedamus. Coincidit autem talis quæstio cum hac quæ proposita est, de necessitate specierum in Angelo ad actum cognoscendi : nam si tales species necessariæ sunt, solum est, ut suppleant vicem objectorum, quando hæc per se non possunt potentiæ cooperari, et ita simul de utraque dicemus, et quæstionem restringemus ad species illorum objectorum, quæ per se non possunt intellectui angelico uniri. Denique solet hæc quæstio generatim tractari in materia de omnibus cognoscitivis, potentiis, nimirum sensibus externis, et internis, et humano intellectu: nunc autem ab illis abstrahemus, solum enim de Angelis agimus.

2. Prima opinio negativa generatim. - Est igitur prima opinio, quæ negat in universum, species esse necessarias ad cognoscendum. Ita docet Durandus, in 2, d. 3, q. 6, Gabriel, q. 2 ubi in art. 1, notab. 4, de sensibus externis, et internis per varias conclusiones loquitur : in art. autem 2, plures de Angelis multiplicat. Sequitur Bassolus, ibi q. 3, art. 2, in fine, Gregorius, d. 7, q. 5, art. 1, Ochamus, in 2, q. 14, 15 et 16, et de sensibus addit plura, q. 17 et 18, inclinat etiam Baccarius, dicta d. 3, q. 4 et 5, et d. 6, q. 1, Gregorius aliqua ex parte d. 7, q. 3, art. 3, qui fere omnes generatim loquuntur. Unde opinio hæc probari potest rationibus communibus homini, et Angelis. Et duæ videntur esse præcipuæ. Una est, quia non sunt res multiplicandæ sine necessitate, sed propter cognitionem nulla est necessitas ponendi species, vel aliquid, quod loco objecti concurrat ad cognitionem, ergo. Major supponitur ex illo axiomate vulgari, frustra fit per

plura, quod fieri potest per pauciora. Minorem autem expendemus probando veram sententiam, et refellendo varios modos explicandi cognitionem sine concursu objecti per species. Secunda ratio Durandi supra nu. 17, est, quia species intentionalis est ejusdem speciei cum re, quam reprensentat, sed in mente Angeli non possunt esse formæ, ejusdem speciei cum rebus cognoscendis ab Angelo, ergo. Minor cum consequentia notæ sunt. Majorem probat prius de colore, et ejus specie rationibus particularibus, quæ et in se parvi momenti sunt, et ad præsens non spectant, et ideo illas omitto. Ratio ergo ejus generalis est, quia species non ducit in cognitionem alterius, nisi ratione similitudinis: similitudo autem non est inter ea quæ sunt ejusdem speciei.

3. Secunda opinio singularis Henrici. Secunda opinio referri potest singularis Henrici, quodlib. 5, q. 14, ubi prius præcedenti opinioni consentire videtur. In principio enim quæstionis ait, frustra fingi species impressas : nam licet ponantur, nihil operari possunt ad actum intelligendi, et illis positis adhuc necessarium est aliud motivum ad actum intelligendi, quod æque potest movere ad actum sine illis, ideoque superfluæ sunt. Assumptum probat, quia species maxime ad hoc ponitur, ut objectum fiat præsens potentiæ in esse intelligibili, sed hoc non potest præstare species, ergo. Probatur minor, quia vel species imprimitur ab objecto, ut in visu, et tunc supponit præsentiam objecti, vel sit ab alia causa, quia objectum habes, et sic non facit objectum præsens, quia non potest res fieri præsens, nisi ut singularis, et species impressa ab alio non potest repræsentare rem ut sin gularem, sed ut universalem. Ex quibus inferius a quadam littera Richardus concludit, in solis sensibus dari species, in intellectu vero humano non dari, quia præcedit repræsentatio in phantasmate, quæ illi sufficit, ut inchoet cognitionem, per quam acquirit habitus, quibus postea ad res cognoscendas in earum absentia uti potest. De Angelo vero addit, licet nec species habeat, nec a phantasmatibus moveatur, aut de potentia in actum reducatur, nihilominus indigere quodam habitu scientiali, quem habet a natura congenitum, ut perfectus sit, possitque sibi præsentia facere omnia naturaliter a se cognoscibilia, quæ in illo habitu virtute continentur. Atque ita hunc habitum putat esse necessarium, ut intellectus Angeli sit constitutus in actu primo sufficiente ad intelligendum. Eam

que differentiam inter hæc constituit, quod si Angelus haberet species, semper ac necessario actu intelligeret omnia quorum species haberet, illo autem habitu scientiali non necessario, sed sua libertate utitur. Quam differentiam prolixo discursu probare conatur, quem omitto, quia et obscurissimus est, et nullius efficacitatis, sicut plane sunt cætera, quæ retuli, ut patebit. Unde hanc opinionem late refutant Scotus, in 1, d. 7, q. 6, et in 2 d. 3, q. 8 et 10, Capreolus, ibi, q. 2, ad argum. Henrici cont. 4. concl. ubi alios refert.

4. Tertia opinio admittens species in hominibus, non vero in Angelis. — Tertia opinio in conclusione negativa convenit cum prima, quod ad Angelos attinet, etiamsi in hominibus species sensibiles, vel intelligibiles non neget. Fundarique potest, quia licet sensus, vel intellectus hominis sit potentia activa sui actus inchoata tantum, et imperfecta, et ideo indigeat cooperatione objecti mediante specie ad suum actum efficiendum, nihilominus intellectus Angeli per solam suam entitatem est potentia activa completa sui actus, et ideo neque concursu aliquo ex parte objecti, neque specie impressa ad suum actum efficiendum indiget. Quæ opinio ratione sui fundamenti tribui potest Altissiodorensis, lib. 2, Sum. tract. 5, c. 4, ait enim, Angelum videre rem existentem in proprio genere per solum suum intellectum, tanquam per medium, quod, quia intellectus Angeli per seipsum est sufficiens imago omnium, quæ ab ipso naturaliter cognosci possunt, et ideo ut illas intueatur, seu actu cognoscat, solum indiget, ut velit dirigere aciem mentis supra res ipsas. Quam directionem vocat medium quo, nihil vero aliud est, quam libertas Angeli, vel usus ejus. Hanc etiam opinionem cæteris præfert P. Vasquez, 1. p. disp. 200. Movetur fere ratione facta, quia sine speciebus facile intelligi potest in intellectu Angeli integra et universalis virtus effectiva sui actus saltem respectu connaturalium actuum, non est ergo illi deneganda. Item hoc posito vitantur omnes difficultates, quæ circa species intelligibiles inveniuntur, si admittantur : ergo non est, cur tales species in Angelis ponantur. Neque obstabit, quod objectum sit ad cognitionem necessarium, quia esse potest necessarium, non ut concausa actus, sed ut determinans causam universalem per modum termini, seu materiæ, circa quam talis causa versatur. Intellectus enim est causa universalis suorum actuum, et ideo ut determinetur ad talem speciem actus faciendam, aliquo deter

minante indiget, quod non est, nisi objectum: non oportet autem, ut illa determinatio fiat per efficientiam objecti, sed solum per modum termini, nam eo ipso, quo Angelus vult circa tale objectum operari, non potest, nisi tales actus habere. Sicut etiam voluntas est causa universalis sui actus, et determinatur ad hunc, vel illum actum efficiendum ab objecto, non ut a coefficiente, sed tantum ut a terminante talem actum.

5. Quarta opinio. Substantiam Angeli per modum speciei ad alia objecta concurrere. - Quarto, et ultimo loco potest hic referri opinio, quæ licet generaliter fateatur, objectum intelligibile concurrere ad intellectionem sni per sc, vel per aliquod supplens vicem ejus, nihilominus negat esse Angelis necessarias species quorumcumque objectorum, etiam a se distinctorum, quia sua substantia propria potest unicuique Angelo sufficienter deservire per modum speciei, ut rem quamcumque possit cognoscere. Quæ opinio solet tribui Averroi, et Alexandro Aphrodisis, 12, Metaphysicæ, text. 44 et 51, et Altissiodorensis supra et Uldaricus, libr, 4, Summæ, ut refert Carthusius, in 2, d. 3, q. 5. Potestque suaderi, quia hoc non repugnat, neque excedit perfectionem finitæ substantiæ, ergo non est, cur Angelis denegetur. Major probatur, quia substantia divina est repræsentativa omnium, ergo illa perfectio non repugnat substantiæ ut sic. Quod autem nec substantiæ finitæ repugnet, probatur ex minori, quia illa perfectio non est infinita. Quod probatur, quia illa repræsentatio secundum alios fit per species, quæ sunt finitæ et perfectione, et numero, imo posset fieri per unam speciem accidentalem supremi Angeli, ergo est finitus effectus, et facilius fieri poterit per formam nobiliorem, qualis est angelica substantia. Unde probatur prima consequentia, quia substantia angelica nobilissima est, et forma actu intelligibilis, ergo est proportionata ad hanc intentionalem repræsentationem, ergo non est illi deneganda hæc perfectio. Et confirmatur, quia nisi Angelus per suam substantiam hoc modo informaret in esse intellectuali suum intellectum, et in actu primo ad cognoscendum omnia illum sufficienter constitueret, ex natura sua esset veluti cæcus, et impotens ad cognoscendum in actu secundo, quia non haberet naturalem viam obtinendi species omnium objectorum, ut in sequentibus latius objiciemus.

6. Quinta est vera sententia affirmativa.— Nihilominus communis et vera sententia est,

Angelos indigere speciebus a suis intellectibus distinctis, eisque superadditis, ad concipiendum quidquid a se distinctum proxime, ac directe intelligunt. Hæc est sententia D. Thomæ, 1 p., q. 55, art. 1, quæ cum dicta limitatione accipienda est: nam de modo, quo Angelus seipsum et Deum cognoscit, postea disputat. Et ita illam opinionem intelligunt, et sequuntur Cajetanus et alii, Ferrariensis 2, contr. Gent., cap. 96, Capreolus, in 2, d. 3, q. 2, art. 1, concl. 4 et in 3, ad argumenta contra 3 et 4, concl. et ibi Hervæus, q. 4, art. 2, Ægidius, 2 p., ejusdem distinctionis, q. 2, art. 1 et 2, per varia dubia : et ibidem Argentina, q. 2, art. 4, Richardus, art. 6, q. 1. Bonaventura, 2 p., distinctionis, art. 2, q. 2, Scotus, q. 8 et 10, Major, q. 3, Albertus art. 15, et in summa, tract. 4, q. 19, art. 11, Alensis, 2 p., q. 24, memb. 2 et 3, Marsilius, in 2, q. 7, art. 1, Aureolus, in 2, d. 11, q. 2, quamvis enim speciem cum actu confundere videatur, nihilominus ipsas species supponit. Imo etiam Henricus, quodlib. 4, q. 7, videtur has species in Angelis supponere, saltem ad alias res extra se ipsos cognoscendas, et quodlib. 1, q. 12, sentit ab objectis illas desumere, quod postea videbimus. Præterea de his speciebus exponit D. Thomas, lect. 10, in libro de causis, propositionem illius auctoris 10: Omnis intelligentia plena est formis, quam dicit esse 177: apud Proclum sub his verbis : Omnis intellectus plenus est specierum. Similemque sententiam colligit idem D. Thomas, dicta q. 55, art. 1 et 2, ex Dionysio, de divin. Nominib., cap. 4 et 7, in utriusque principio, nam per rationes rerum, quas ibi dicit Dionysius esse in Angelis, non a rebus divisibilibus, aut sensibilibus acceptas, sed a. divina sapientia inditas, species intelligibiles D. Thomas intelligit. Allegari etiam solet cap. 5, ejusdem libri, quia in fine illius dicit, exemplaria, et rationes rerum unite, et simplicissime esse in divina mente, et inde inferioribus communicari. Tribui etiam solet Augustino, in libris maxime de Genesi ad litteram, quatenus dicit, fecisse Deum in mentibus angelicis intelligibili modo omnia, quæ in propria existentia creavit, cujus loca infra tractando de cognitione vespertina et matutina Angelorum latius expendemus, et in sequentibus nonnulla obiter attingemus.

7. Enundatur vera sententia per sex proposiliones.-Prima propositio.-Ut ergo ratione et discursu hanc sententiam confirmemus, paulatim per varias propositiones procedendum est. Et imprimis supponimus, de ratione

intellectionis, imo et cognitionis esse, ut per quamdam assimilationem intra mentem intelligentis fiat. Hoc fundamentum videtur esse veluti dogma, et principium in philosophia, et theologia communi consensu receptum, et ab ipsa experientia acceptum. In sensibus enim externis, præcipue in visu, qui maxime est sensus disciplinæ, experimur, visionem fieri per quamdam intentionalem assimilationem videntis ab objectum visum: idem fieri videmus in interiori sensu, seu phantasia et consequenter etiam in intellectu humano corpori conjuncto, non enim cognoscit, nisi convertendo se ad phantasmata, et ad instar eorum aliquam in se similitudinem formans. Propter quod philosophi animam locum formarum appellarunt, quos in hoc laudat Aristoteles 3, de Anima, capite quarto. Ubi etiam ait, intellectum intelligendo fieri ipsum intelligibile, utique per quamdam assimilationem. Et Augustinus, lib. 11, de Trinit., cap. 2, dixi, visum videndo, re visa, media ejus similitudine informari, quod idem cum proportione in intellectu, et re intelligibili invenitur. Præterea in ipso etiam intellectu divino cognitio est per quamdam assimilationem, et ideo ideæ omnium rerum in intellectu divino ponuntur, et divino verbo, quod per intellectum procedit, specialiter attribuuntur. Et ex eodem principio theologi potiorem rationem reddunt, ob quam verbum divinum procedit. ut filius, nimirum, quia procedit per intellectum, et intellectus processio est quædam assimilatio, seu repræsentatio, ut tradit D. Thomas, 1 p., q. 27, art. 2 et 4, et late exposuimus, lib. 11, de Trinit., c. 5 et 6. Hinc ergo aperte concluditur, etiam Angelos intelligere per quamdam assimilationem et intelligendo fieri id, quod intelligunt in quodam esse repræsentativo, seu assimilativo. Probatur, quia intellectus angelicus est medius inter divinum et humanum, ergo si in extremis intelligere illo modo fit, etiam in medio. Probatur consequentia, tum quia de intellectu angelico nos judicare non possumus, nisi vel ex nostro, tribuendo illi perfectiori modo ea, quæ ad intelligentiam, et cognitionem pertinent, vel ex divino, tribuendo illi excellentiorem quamdam participationem et imitationem ejus: tum etiam, quia illa proprietas intellectionis, quod assimilativa sit, non provenit ex particulari conditione hujus, vel illius intellectus, sed ex proprietate naturali intellectivæ facultatis, ut intellectus est, quæ in hoc consistit, ut perficiatur et in actu constituatur, trahendo ad se

res intellectas per rationes earum, sicut e contrario voluntatis proprietas naturalis est ferri, et inclinari ad res amatas, ut recte tradit D. Thomas, 1 p., ubi supra, et q. 16, a. 1, et q. 82, art. 3, unde, sicut Angelus amat, efficiendo pondus in rem amatam, ita intelligit, efficiendo in se aliquam similitudinem rei intellectæ.

8. Secunda propositio.-Secundo huic principio adjungendum est aliud, quod ex illo infertur, nimirum, angelicum intellectum, ut præexistentem actuali intellectioni, vel ordine durationis, vel naturæ debere supponi in actu primo constitutum, sufficiente ad formandam in se expressam similitudinem rei intellectæ. Probatur, quia actus secundus supponit actum primum proportionatum, sed actus secundus intelligendi consistit in actuali assimilatione, etiam in intellectu angelico, ergo supponit ordine naturæ intellectum angelicum sufficienter constitutum in actu primo ad formandam in se similitudinem expressam rei intellectæ. Et declaratur præterea ex extremis ut in priori puncto factum est, nam in intellectu humano, quia est tale in pura potentia, præcedere debet actus aliquis primus, quo reddatur potens ad eliciendum actum secundum, sicut Aristoteles demonstrat, lib. 2, de Anima, c. 4 et 5, et ibi latius tractatur. In divino autem intellectu secundum se spectato non invenitur proprie actus primus et secundus, quia essentialiter et formaliter est suum intelligere, quod intelligere eminentissimo modo omnia repræsentat et rerum omnium exemplaria continet. Tamen si secundum rationem præintelligamus Deum quasi in actu primo constitutum ad eliciendam nostro concipiendi modo intellectionem, concipi necessario debet, ut constitutus per suam essentiam eminenter continentem omnia in actu primo perfectissimo, et eminentissimo ad formandum in sua mente conceptum repræsentantem omnia, et omnium exemplaria, et ideas in se continentem. Ergo idem cum proportione tribuendum est medio intellectui angelico, propter rationes prius factas.

9. Tertia propositio.—Hinc tertio addimus, commune esse intellectui angelico cum aliis, ut ad intellectiones suas non tantum potentia intellectiva, sed etiam res intellecta aliquo modo cum illo concurrat. Ita ut axioma illud philosophorum, ex objecto et potentia oritur notitia, etiam in Angelis locum habeat. Est autem illud axioma de nobis traditum ab Augustino, lib. 9, de Trinitate, cap. 12, ubi, liquido (in

quit) tenendum est, quod omnis res, quamcumque cognoscimus, congenerat ex nobis notitiam sui. Ab utroque enim notitia paritur, cognoscente et cognito. Et loquitur aperte de notitia intellectus, et de visione idem dicit, l. 11, c. 2. In Deo autem quia non est intelligere factum, sed intelligere per essentiam, ipsum potius est cansa rerum extra Deum intelligibilium, quam effectus earum, nihilominus tamen, si modo nostro concipiendi ipsum intelligere divinum per modum actus secundi eliciti ab intellectu concipiatur, etiam intelligitur esse ab objecto cognito, nimirum ab ipsa essentia divina, ut continente formaliter vel eminenter quidquid intelligibile est, quæ ut sic est adæquatum objectum actu intelligibile a divino intellectu, ergo eo modo, quo sine imperfectione, et secundum rationem concipimus, intellectionem divinam esse ab intellectu divino, cum proportione concipere debemus esse simul ab objecto intelligibili ejusdem intellectus. Dico autem cum proportione, tum quia excludenda est omnis imperfectio, et intelligenda emanatio secundum rationem tantum et modum concipiendi nostrum, non secundum rem: tum etiam, quia Deus seipsum tantum intelligit, ut primarium objectum, cætera ut secundarium, et ideo sola essentia divina est proprium objectum, a quo cum intellectu concipitur esse intellectio divina, reliqua vero objecta secundario intelligibilia, non secundum se, sed prout in essentia eminenter continentur, notitiam sui pariunt, licet illam terminent secundario, etiam prout in se sunt. Ergo etiam in intellectu angelico intellectio procedere debet ex objecto et notitia aliquo modo ipsi proportionato, qui a nobis consequenter explicandus erit. Consequentia probatur, tum rationibus factis in primo puncto, quia de intellectibus mediis non possumus non nisi per aliquam proportionem ad extrema judicare: tum etiam quia dictum est, intelligendi facultatem antequam concipiatur actu intelligens, debere præintelligi sufficienter constituta in actu primo, ad formandam in se similitudinem rei intellectæ: non potest autem ita constitui, nisi per ipsum objectum aliquo modo ipsi conjunctum, utique vel per seipsum, vel per aliquam ejus similitudinem, aut eminentiam, ergo. Minor nunc solum probatur, quia non potest alius modus cum fundamento cogitari, patebit autem magis ex di

[merged small][ocr errors][merged small]

actu primo per modum proximi principii ad intelligendum omnia intelligibilia ab ipso. Probatur proportionali discursu, quia intellectus humanus per se nude sumptus non est integrum activum principium suæ intellectionis, ut ex tractatu de anima supponimus, et infra dicemus, et ex tertia suppositione sufficienter probari potest. Item intellectus ipse divinus, si modo nostro concipiendi apprehendatur, ut principium quo proximum intellectionis suæ, non est principium integrum, sed cum illo concurrit ipsa divina essentia, ut objectum actu intelligibile, ergo signum est, hunc modum eliciendi intellectionem quasi partialiter in ratione principii proximi non convenire intellectui, quatenus talis, vel talis intellectus est, sed simpliciter ex præcisa ratione intellectus, ac subinde convenire omni intellectui, et consequenter etiam angelico, licet unicuique secundum suum modum, et secundum gradum perfectionis suæ conveniat. Præterea argumentor in hunc modum, quia de ratione intellectionis generaliter est, ut sit ab objecto et potentia, ut probatum est, ergo in Angelis non potest esse a sola potentia, ut a principio proximo, nisi ipsa potentia intellectiva Angeli virtute in se contineat omnia objecta intelligibilia ab ipsa, sed non potest hoc illi attribui, ergo neque activitas completa suarum intellectionum. Utraque illatio est per se clara.

11. Progreditur ipsa secunda probatio. Minor vero, nimirum non posse illam continentiam virtualem intellectui angelico attribui, probatur, quia illa eminentia esse non potest, nisi vel in essendo, ratione alicujus virtutis ; vel in repræsentando, ratione alicujus assimilationis, nullus enim alius modus excogitari posse videtur: neuter autem illorum est verisimilis. Non prior, quia substantia Angeli non continet eminenter res omnes intelligibiles ab ipso: neque etiam posterior, quia intellectus, ut intellectus, non habet per seipsum illam virtualem repræsentationem, quia nec intellectus humanus illam habet, nec intellectus divinus præcise spectatus, et non ut includit essentiam, nec per illam quasi actuatur, ergo non potest cum fundamento intellectui angelico tribui. Accedit, quod licet in intellectu divino talis virtus repræsentativa intelligeretur, conveniret illi ratione substantiæ divinæ eminenter continentis omnia, cujus velut proprietas concipitur: angelicus autem intellectus est potentia manans a substantia ita limitata, ut extra se nihil eminenter contineat, ergo non est, unde habeat tam eminentem virtutem ac

« PredošláPokračovať »