Obrázky na stránke
PDF
ePub

quod sub dubio ill., nom. 34, in Enegant Athanasius. ln

attingunt, primus omnium ex professo scripsit Dionysius, lib. de cælesti Hierarch. et de Divinis nominibus, cujus doctrina posteriores scriptores ad eam, quam de Angelis tradunt, confirmandam potissimum usi sunt. Propter quod operæ pretium duxi in hujus tractatus initio, admonere cavendam esse Erasmi, et aliorum audaciam, qui hos libros Dionysii Areopagitæ esse negant, quos Cajetanus, Act. 17, in fine ex parte imitatur, id in dubium revocans. Apud viros autem prudentes nulla potest in hoc cadere dubitatio : nam antiqua traditio satis veritatem confirmat. A longiori vero disputatione et defensione, ac confirmatione veritatis nunc abstinebimus, quia viri doctissimi cum magna eruditione, ac diligentia id præstiterunt. Matthæus Galenus, in Areopag., Xystus Senensis, in Bibliotheca, lib. 2 in Dionys., et lib. 6, an 229, Baronius, tom. 2, anno Christi 109, a n. 51, et alii, quos, Act. 17, in fine, Lorinus refert ; specialiter vero librum de celesti Hierarchia allegant Athanasius, lib. Quæst. ad Antioch., q. 4, et Gregorius, hom. 34, in Evang. Quem male interpretatur Cajetanus, quod sub dubio illum allegaverit, quia dixit: Fatetur vero Dionysius Areopagita, antiquus videlicet, et venerabilis Pater, dicere, etc. Sed verba illa non sunt dubitantis de auctore illius operis, sed de quadam ejus sententia, quam postea cum magna reverentia tractat, et exponit, semperque ejus sancti Patris esse supponit.

6. Cajetani objectio.-Baronii responsio.Non satisfacit.Probabilior responsio.—Magis posset movere, quod Cajetanus obijcit Hieronymum, lib. de Scriptor. Eccles., nullam Dionysii Areopagitæ mentionem fecisse. Respondet autem Baronius Hieronymum in Proæmio sui operis profiteri, eos tantum scriptores recensere, quos invenisset ab Eusebio recensitos. Unde quia Eusebius nullam fecit mentionem Dionysii, et operum ejus, ideo etiam Hieronymus de illo tacuit. Diversa tamen fide, nam Eusebius (ut Baronius vult) hæretico spiritu occultavit opera Dionysii, quia Ariano errori sunt contraria; Hieronymus vero illa omisit, quia in Eusebio non invenit. Al enim ( quidquid de Eusebio sit ) ego in Hieronymo non lego, quod tantum illos commemorare proposuerit, quos Eusebius nominasset, sed verba ejus sunt; quanquam Eusebius Pamphili in decem Ecclesiasticae historiæ libris maximo nobis adjumento fuerit et singulorum, de quibus scripluri sumus, volumina ætates suorum auctorum sæpe testentur, in quibus non dicit solum ab Eusebio sumpsisse auctores, sed illius historia adjutum fuisse : dum autem dicit adjutum, indicat aliunde etiam plura sumpsisse, ex maxime ex voluminibus eorumdem scriptorum, ut statim significat. Quare ex aliis verbis quæ Hieronymus adjungit, dici posse credo, eum non habuisse operum Dionysii notitiam; sic enim ait : Si qui autem de iis a me in hoc volumine prætermissi sunt, sibi magis, quam mihi debent imputare, neque enim de his, quæ non legi, nosse potui ; et quod aliis forsitan fuit notum, mihi in hoc angulo latitanti fuerit ignotum. Idem ergo ex his Dionysii scriptis illi accidere potuit.

7. Qui alii Patres et Scholastici post Dionysium de Angelis scripserint.- Post Dionysium Theodoretus, in orationibus, seu libris contra Græcos, tertium de Angelis inscripsit, sed majorem illius partem in confutandis Diis falsis Gentilium consumit; circa finem vero pauca de bonis et malis Angelis ex divinis Scripturis colligit, ut illorum comparatione Gentilium errores confundat. Augustinus item, in lib. de Civit., multa de Angelis atligit, præsertim in lib. 9, 10, 11 et 12, de illorum creatione, et Sanctorum gloria, ac malorum lapsu edisserit. Idem, in libris de Genesi ad litteram, præsertim, lib. 3, 4 et 11, et in Enchirid., cap. 57, et sequentibus. Itemque Origenes,lib. 1 Periarch., cap. 5, 7, 8 et sequentibus. Et de eisdem pauca attigit Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 3 et 5. Bernardus, lib. 5, de Considerat., cap. 3, 4 et 5, Gregorius, etiam in dicta homilia 34, de ordinibus Angelorum, eorumque proprietatibus, et nominibus nonnulla docuit. Et plura quasi Theoremata de eisdem tradit Isidorus, in locis etymologiarum, et sententiarum supra allegatis. Alii vero Patres per occasionem tantum de illis tractantes variis locis de illis loquuntur, quorum sententias pro disputationum opportunitate afferemus. Scholastici vero cum Magistro de Angelis disputant, in 2, a dist. 2, usque ad 12, Alensis, 2 p., a q. 19 usque ad 43, Altisiodorensis, lib. 2 Summæ, per quinque primos tractalus, Albertus, in 2, p. Summæ, tract. 2, præcipue vero D. Thomas, 1 p., a 9.30 usque ad 64, et lib. 2, contr. Gent., a cap. 46, et disput. de Spirit. creat., et opusc. 15 Nos vero in tractatu per libros octo materiam hanc comprehendemus. Priores quatuor erunt de Angelis secundum naturalia spectatis: quatuor deinde posteriores eorumdem Angelorum supernaturalia considerabunt.

Ad priores libros quatuor de Angelis secundum sua ipsorum naturalia

spectatis, præfatio.

Quoniam ordo naturæ ad gratiæ ordinem supponitur, ea quoque in scribendo methodum circa Angelos observamus, in quibus uterque ordo reperitur: itaque subjectis libris quatuor, de substantia, productione, aliisque affectionibus Angelis connaturalibus, disseremus, non eo tantum modo, quo solent Metaphysici, naturali scilicet discursu, sed juxta principia Theologiæ, quæ ad ipsam quoque naturalem materiam exactius versandam apprime conferunt ; sic enim fiet, ut quæ de Angelis in Metaphysica intra terminos inferioris luminis tradidimus, uberius hoc loco intelligantur. Itaque primus liber erit de Angelorum essentia, seu substantia, et attributis ab ea non distinctis; secundus de intellectu ac perfectionibus ejus, actualique cognitione; tertius de voluntate, et actibus illius; quartus de potestate exterius agendi.

herunt ; sic ad ipsam etaphysici

[ocr errors]

INDEX CAPITUM LIBRI PRIMI.
DE ANGELORUM NATURA, PRODUCTIONE ET ATTRIBUTIS.

Angelos.

CAP. I. An sit certum dari Angelos. ruptibiles sint et necessaria entia dici Cap. II. Utrum Angeli sint æterni, vel possint. esse incæperint.

CAP. X. Objectionibus contra doctrinam CAP. III. Quando Angeli creati fue- capitis superioris occurritur. rint.

CAP. XI. Utrum Angeli in magno nuCAP. IV. Ubi Angeli creati fuerint. mero sint et quantus ille sit. CAP. V. Utrum Angeli sint omnino in Cap. XII. Utrum omnes Angeli sint sua substantia corporei.

ejusdem specificæ naturæ. Cap. VI. Utrum Angeli sint corporei Cap. XIII. Utrum Angeli in tres Hie

tanquam ex corpore et spiritu com- rarchias et novem choros apte distinpositi.

guantur. CAP. VII. Utrum in Angelis sit aliqua Cap. XIV. Quæ sit unitas, vel distinctio substantialis compositio.

essentialis inter has Hierarchias et Cap. VIII. Utrum Angeli in essentia et ordines.

attributis finitæ perfectionis sint. Cap. XV. Utrum omnes Angeli singuloCAP. IX. Utrum Angeli omnino incor- rum ordinum specie differant.

LIBER PRIMUS.

DE ANGELORUM NATURA

PRODUCTIONE, ET ATTRIBUTIS QUASI SUBSTANTIALIBUS.

Quamvis scientiam supponere soleat sunm tione, et per comparationem ad alias species, subjectum esse, et quid sit, quando id per se vel genera creaturarum, rem per illud nomen notum est, in præsenti materia necessarium significatam declarando. In hoc ergo puncto est naturam Angelorum a nobis valde remotam soli Athei, qui Deum esse negant, consequenet ignoratam investigare.Simul vero utramque ter negabunt, dari hujusmodi creaturas, quia quæstionem, videlicet an sint, et quid sint An- nihil præter hæc corporalia, et hominem in geli, tractabimus, quoniam supposita vocabu- mundo esse putant. Possunt etiam in eamdem li significatione, vix in præsenti possunt quæs- errorem allegari Sadducæi, qui spiritum esse tiones illæ separari. Nos enim tanquam notum negabant, ut refertur Actor. 21. Sed de ipsorum in fide supponimus, Angelos esse, id est, quas- errore dicemus capite sequenti, priorem vero dam creaturas ab hominibus, hominumque tanquam stulto fundamento innixum omissum animabus, aliisve rebus sensibilibus, quas cer- facimus, supposita vero existentia Dei creatonimus, vel sensibus experimur, distinctas; ris, inde infertur optime, esse possibiles creahoc namque ex modo, quo Scripturæ de An- turas intellectuales superiores homine: unde gelis loquuntur, manifestum est. Si vero An- etiam probari facile potest ratione valde verigelorum nomine significari intelligamus quas- simili, esse in rerum natura tales creaturas, dam creaturas incorporeas spirituales, et sim- ut in dicta disp. 35 Metaphysicæ, sect. 1, osplices, similesve proprietates habentes, sic non tendi. Nunc ex principiis theologiæ definienest tam manifestum, Angelos esse, nec potest da quæstio est, et ideo de certitudine potius, aliter ostendi, quam naturam, et essentiam quam de re ipsa quæstionem proposui. Angelorum sub priori confusa ratione concep- 2. Prima conclusio.-Certum de fide est Antorum investigando. Hoc ergo in præsenti li- gelos esse intellectuales.-Dico ergo primo, cerbro præstabimus, simulque proprietates quas- tum esse, substantias illas, quas Scriptura, vel dam illorum, quæ non tam eorum substantiæ Angelos sanctos, vel iniquos spiritus vocat, aliquid addunt, quam per negationes quasdam esse naturæ intellectualis. Conclusio est de fiillam nobis declarant, explicabimus, ut sunt de : nam Scriptura illas proprietates, et actioesse incorruptibiles, simplices, immateriales, nes Angelis tribuit, quæ non nisi in creatufinitos, et si quæ sunt similes, quia per hæc ram intellectualem cadunt. Una est videre omnia attributa Angelorum natura, et sub- Deum, Matth. 18: Angeli eorum in cælis semstantia, et non propria accidentia illorum ex- per vident faciem Patris mei, qui in cælis est. plicantur, de quibus postea dicturi sumus. Alia est benedicere, et laudare Deum, quod

passim in Scriptura Angelis tribuitur. Tertia CAPUT I.

est custodire homines, Psalm. 90, Matth. 4.

Ad quam etiam pertinet dirigere, defendere, AS SIT CERTUM DARI IN MUNDO CREATURAS IN- illuminare, docere, instruere, et loqui, ut Za

TELLECTUALES HOMINE SUPERIORES, QUAS AN- charias 1 :Et dixit Angelus qui loquebatur in GELORUM NOMINE SIGNIFICAMUS.

me, quæ omnia, et similia, quæ in Prophetis,

et alibi sæpe leguntur, sine intellectu cogitari 1. Atheorum et Sadduceorum error rejicitur. non possunt, ut per se notum est. Quarta sit --Non possumus melius definire quæstionem, peccare, et fieri pena dignum 2, Petr. 2: Anan Angeli sint, quam sub aliqua generali ra- gelis peccantibus non pepercit Deus. Ex quo etiam evidenter colligitur, Angelos esse liberi et ita vertit Hieronymus in Psalm. et sequunarbitrii, sine quo nec male agitur, nec recte tur multi. Sed licet hæc versio non sit reprovivitur. Et inde evidenter concluditur corum banda, quod ad Psalmum attinet; tamen alia intellectualis natura, quia libertas arbitrii in præferenda est, tum quia nomen Heloim etiam ratione fundatur. Hic Bernardus, dicto libro 5, illam admittit, sæpe enim in Scriptura tribuide Considerat., cap. 4, dixit: Angelos intel- tur Angelis, ut in Ps. 96: Adorate eum, omnes lectu præditos esse, non fide, non opinione, sed Angeli ejus, etc., tum quia Hebræi ita expointellectu capimus, quia non possunt hujus ex- nunt, et Septuaginta ita vertunt, tum etiam pertes, Dei simul participes esse. At enim cum quia Paulus ita intellexit. Nam Christum cum hoc ipsum, scilicet Angelos participes esse, non Angelis comparando, verba illa adducit, de intellectu, sed fide teneamus, necesse est, ut Angelis procul dubio illa interpretando, et eadem fide illos esse intellectuales credamus. ideo vulgatus interpres merito ita vertit: tum Loquitur ergo Bernardus de intellectu quoad denique quia homo verius, et proprius dicievidentiam consequentiæ, non rei; ita ut illa tur paulo minoratus ab Angelis, nam a Deo sit quædam fides mediata, seu assertio scienti- non paulo, sed infinite minoratus est. Et ideo fica theologice. Ratio a priori theologica suffi- Patres etiam frequentius ita comparationem ciens est, quia Deus cum et intellectuales face- intellexerunt. re, cumque nullam efficiat, nec facere possit . Secunda erasio. — Alia evasio est, quia summe perfectam, alias esset ipsi æqualis, po- cum juxta Paulum sermo sit de Christo, extest illos multiplicare. Pertinuit autem ad per- poni potest cum Augustino, lib. 3, contra fectionem operum Dei in illo gradu plures ef- Maximin., cap. 25, quod dicatur minoratus ab ficere creaturas, quas Angelos appellamus. Angelis non in naturæ assumptæ perfectione, Quam rationem late in dicto loco Metaphysicæ sed in statu passibili, quem in via habuit, et declaravi, et ex dicendis manisfestior fiet. præsertim in morte crucis. Nam paulo inferius

3. Secunda conclusio.-Certum est Angelos ait Paulus: Eum qui modico, quam Angeli miin gradu intellectuali homine esse perfectiores noratus est, videbimus Jesum propter passioquoad naturam. Rejicitur error Georgii Ve- nem mortis, gloria et honore coronatum. Sentit neti.—Dico secundo, certum esse, Angelos in ergo, usque ad mortem tantum fuisse minogradu intellectuali, seu in rationis usu, ho- ratum: unde verbum illud paulo minus multi mine perfectiores quoad naturam, seu excel- exponunt juxta proprietatem Hebraicam, id lentiores esse. Contra hanc assertionem erra- est, brevi tempore. Imo Athanasius, lib. Quæst. vit Georgius Veneti, in Harmonia mundi, to- ad Antioch., in 157, exponit, dici minoratum, mo tertio, Cantici 3 capite secundo, et refert quia apud inferos tribus diebus, et tribus nocJoannes Arborues, lib. 1, Theosoph., ubi ait, tibus fuit. In libro autem de Incarnatione Verbi, homines non solum gratia, sed etiam potentia, circa principium sentit, ob passionem dici et natura Angelos superare, putans semper minoratum. Sic inde ergo nos probatur migratiam proportionari naturæ, quod falsissi- nor perfectio naturæ. mum est. Assertio ergo receptissima est, et 6. Enerratur. — Sed licet hic sensus ad certa, quam Arboreus ibi ex Patribus confir- priorem amplificandum admitti possit, non mat. Nunc breviter probatur primo ex illo tamen prior comparatio in naturæ perfectione Ps. 8, Minuisti eum paulo minus ab Angelis : excludi potest, præsertim in Psalmo, in quo ubi Psalmista de homine loquitur, quem dicit non de solo Christo, sed etiam de tota humana fuisse minoratum ab Angelis, utique in natura, natura David loquitur. Verumtamen etiam et ideo paulo minus, nam in gratia, et gloria Paulus illam comparationem præcipue intenpræ Angelis honoratur: Paulus vero ad Hebr. dit. Nam in capite primo, ad divinitatem Filii 2, nos docuit hæc verba licet de tota humana Dei ostendendam illum comparat cum Angelis, specie dicta sint, per antonomasiam de Christo eumque omnibus illis præfert, insinuans proscripta esse, qui ratione humanæ naturæ ab fecto Angelos esse in supremo perfectionis Angelis minoratus est.

gradu, proximosque Deo. Et inde in cap. 2, 4. Prima coasio ad locum ex Psalmo. — infert, majori reverentia, et obedientia ChrisDuobus autem modis enervatur hic locus, ti verba esset suscipienda, quam qui per Anunus est, quia in Hebræo non habetur nomen gelos factus sermo, et tacite rationem reddit, Malachim, quod Angelos significat, sed He- quia licet secundum humanam naturam Chrisloim, unde vertendum esset, minuisti eum tus minoratus ab angelis videatur, nihilomipaulo minus a Deo, et sic nihil inde probatur, nus gloria, honore, et potestate, ratione suæ

« PredošláPokračovať »