Quod Thomæ illustrat monumenta Soarius, auro
Additur artificis conspicienda manus.
Quæ fuerant dudum tardæ male pervia menti,
Nunc sunt, ut faciles sole Oriente viæ.
Certa parum, docta capiunt ex arte, vigorem :
Firmaque de juncto robore, robur habent.
Francisci munus præclarum agnoscit Aquinas,
Talia dicturus, si loqueretur, erat.
Te sine vivebam non plane inglorius, at nunc
Officiis reddor clarior ipse tuis.
Te quoque magna manet non extenuanda per ævum
Gloria vive tuo munere, vive meo.
Tu quondam, nec vana fides, eris alter Aquinas.
Vive tuo semper nomine, vive meo.