HUMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa supernè, Spectatum admissi risum teneatis, amici ? Credite, Pisones, isti tabulæ fore librum Persimilem, cujus, velut ægri somnia, vanæ
Fingentur species; ut nec pes, nec caput uni
Reddatur formæ.-Pictoribus atque poëtis
Quidlibet audendi semper fuit æqua potestas.—
Scimus, et hanc veniam petimusque daniusque vicissim ; Sed non ut placidis coëant immitia; non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerùmque et magna professis Purpureus, latè qui splendeat, unus et alter Assuitur pannus; quum lucus et ara Dianæ, Et properantis aquæ per amœnos ambitus agros, Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus: Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum Scis simulare quid hoc, si fractis enatat exspes Navibus, ære dato qui pingitur? Amphora cœpit Institui; currente rotâ cur urceus exit?
Denique sit, quod vis, simplex duntaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater, et juvenes patre digni,
Decipimur specie recti: brevis esse laboro,
Obscurus fio: sectantem levia nervi Deficiunt animique: professus grandia turget: Serpit humi tutus nimiùm timidusque procellæ. Qui variare cupit rem prodigialiter unam, Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum. In vitium ducit culpæ fuga, si caret arte.
Æmilium circa ludum faber imus et ungues Exprimet et molles imitabitur ære capillos; Infelix operis summâ, quia ponere totum
Nesciet hunc ego me, si quid componere curem, Non magis esse velim, quàm pravo vivere naso, Spectandum nigris oculis, nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, æquam Viribus; et versate diu quid ferre recusent, Quid valeant humeri: cui lecta potenter erit res, Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
Ordinis hæc virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici Pleraque differat, et præsens in tempus omittat. In verbis etiam tenuis cautusque serendis, Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. Dixeris egregiè, notum si callida verbum Reddiderit junctura novum. Indiciis monstrare recentibus abdita rerum, Fingere cinctutis non exaudita Cethegis Continget: dabiturque licentia sumpta pudenter : Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Græco fonte cadant, parcè detorta. Quid autem Cæcilio Plautoque dabit Romanus ademptum Virgilio Varioque? ego cur, acquirere pauca Si possum, invideor, quum lingua Catonis et Ennî Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum Nomina protulerit? Licuit semperque licebit Signatum præsente notâ producere nomen. Ut silvæ foliis pronos mutantur in annos, Prima cadunt; ita verborum vetus interit ætas, Et juvenum ritu florent modò nata, vigentque. Debemur morti nos nostraque; sive receptus Terrâ Neptunus classes Aquilonibus arcet, Regis opus; sterilisque diu palus, aptaque remis, Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum ; Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis, Doctus iter melius. Mortalia facta peribunt; Nedum sermonum stet honos, et gratia vivax. Multa renascentur quæ jam cecidêre, cadentque Quæ nunc sunt in honore, vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi.
Res gestæ regumque ducumque et tristia bella Quo scribi possent numero, monstravit Homerus.
Versibus impariter junctis querimonia primùm,
Pòst etiam inclusa est voti sententia compos. Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor Grammatici certant, et adhuc sub judice lis est. Archilochum proprio rabies armavit iambo: Hunc socci cepêre pedem grandesque cothurni, Alternis aptum sermonibus, et populares Vincentem strepitus, et natum rebus agendis. Musa dedit fidibus divos puerosque deorum,
Et pugilem victorem, et equum certamine primum, Et juvenum curas, et libera vina referre.
Descriptas servare vices operumque colores, Cur ego, si nequeo ignoroque, poëta salutor? Cur nescire, pudens pravè, quàm discere malo? Versibus exponi tragicis res comica non vult: Indignatur item privatis, ac propè socco Dignis, carminibus narrari cœna Thyestæ. Singula quæque locum teneant sortita decenter. Interdum tamen et vocem Comœdia tollit; Iratusque Chremes tumido delitigat ore.
Et tragicus plerùmque dolet sermone pedestri : Telephus et Peleus quum pauper et exsul, uterque Projicit ampullas et sesquipedalia verba,
Si curat cor spectantis tetigisse querelâ.
Non satis est pulchra esse poëmata; dulcia sunto,
Et quocunque volent animum auditoris agunto.
Ut ridentibus arrident, ita flentibus adflent Humani vultus: si vis me flere, dolendum est Primùm ipsi tibi; tunc tua me infortunia lædent, Telephe, vel Peleu: malè si mandata loqueris, Aut dormitabo, aut ridebo. Tristia mostum Vultum verba decent; iratum, plena minarum; Ludentem, lasciva; severum, seria dictu. Format enim natura priùs nos intus ad omnem Fortunarum habitum; juvat, aut impellit ad iram, Aut ad humum mærore gravi deducit, et angit; Pòst effert animi motus interprete linguâ. Si dicentis erunt fortunis absona dicta, Romani tollent equites peditesque cachinnum. Intererit multùm Davusne loquatur, an heros; Maturusne senex, an adhuc florente juventâ Fervidus; an matrona potens, an sedula nutrix ; Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli; Colchus, an Assyrius; Thebis nutritus, an Argis. Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge,
Scriptor. Honoratum si fortè reponis Achillem, Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis : Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
Si quid inexpertum scenæ committis, et audes Personam formare novam, servetur ad imum Qualis ab incepto processerit, et sibi constet. Difficile est propriè communia dicere: tuque Rectiùs Iliacum carmen deducis in actus, Quàm si proferres ignota indictaque primus. Publica materies privati juris erit, si
Nec circa vilem patulumque moraberis orbem ; Nec verbum verbo curabis reddere, fidus Interpres ; nec desilies imitator in arctum, Unde pedem proferre pudor' vetet, aut operis lex. Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim :
66 Fortunam Priami cantabo et nobile bellum." Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. Quantò rectiùs hic qui nil molitur ineptè!
"Dic mihi, Musa, virum, captæ post tempora Trojæ,
Qui mores hominum multorum vidit et urbes." Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin; Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo.. Semper ad eventum festinat; et in medias res, Non secus ac notas, auditorem rapit; et, quæ Desperat tractata nitescere posse, relinquit ; Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi:
Si plausoris eges aulæa manentis, et usque
Sessuri, donec cantor, "Vos plaudite," dicat, Etatis cujusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis. Reddere qui voces jam scit puer, et pede certo Signat humum, gestit paribus colludere, et iram Colligit ac ponit temerè, et mutatur in horas. Imberbus juvenis, tandem custode remoto, Gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi; Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
Utilium tardus provisor, prodigus æris,
Sublimis, cupidusque et amata relinquere pernix. Conversis studiis, ætas animusque virilis
Quærit opes et amicitias, inservit honori, Commisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda; vel quòd Quærit, et inventis miser abstinet ac timet uti; Vel quòd res omnes timidè gelidèque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, censor castigatorque minorum. Multa ferunt anni venientes commoda secum; Multa recedentes adimunt. Ne fortè seniles Mandentur juveni partes, pueroque viriles, Semper in adjunctis ævoque morabimur aptis. Aut agitur res in scenis, aut acta refertur: Segniùs irritant animos demissa per aurem, Quàm quæ sunt oculis subjecta fidelibus, et quæ Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus Digna geri promes in scenam; multaque tolles Ex oculis, quæ mox narret facundia præsens : Ne pueros coram populo Medea trucidet; Aut humana palàm coquat exta nefarius Atreus; Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcunque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neve minor, neu sit quinto productior actu Fabula, quæ posci vult et spectata reponi: Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus Inciderit: nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partes chorus officiumque virile Defendat; neu quid medios intercinat actus, Quod non proposito conducat et hæreat aptè: Ille bonis faveatque, et consilietur amicis; Et regat iratos, et amet pacare tumentes; Ille dapes laudet mensæ brevis; ille salubrem Justitiam, legesque, et apertis otia portis; Ille tegat commissa, deosque precetur et oret, Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
Tibia non, ut nunc, orichalco vincta, tubæque Æmula, sed tenuis simplexque foramine pauco, Adspirare et adesse choris erat utilis, atque Nondum spissa nimis complere sedilia flatu, Quò sanè populus numerabilis, utpote parvus, Et frugi castusque verecundusque coibat.
« PredošláPokračovať » |