Des Aulus Persius Flaccus Satiren

Predný obal
Breitkopf und Haertel, 1844 - 175 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 23 - Contemnere, sonat vitium percussa, maligne Respondet viridi non cocta fidelia limo. Udum et molle lutum es, nunc nunc properandus, et acri Fingendus sine fine rota.
Strana 23 - NEMPE hoc assidue : jam clarum mane fenestras Intrat et angustas extendit lumine rimas, Stertimus, indomitum quod despumare Falernum Sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra. " En quid agis ? siccas insana Canicula messes Jamdudum coquit, et patula pecus omne sub ulmo est.
Strana 26 - Cor tibi rite salit ? Positum est algente catino Durum olus et populi cribro decussa farina, Tentemus fauces ; tenero latet ulcus in ore Putre, quod baud deceat plebeia radere beta.
Strana 31 - Nescius examen : vetat hoc natura medendi. Navem si poscat sibi peronatus arator Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse Frontem de rebus. Tibi recto vivere talo Ars dedit? et veri speciem dignoscere calles, Ne qua suhaerato mendosum tinniat auro?
Strana 19 - Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico Tangit, et admissus circum praecordia ludit, Callidus excusso populum suspendere naso. Men' mutire nefas, nec clam, nec cum scrobe?
Strana 27 - Quirites, hoc puta non iustum est, illud male, rectius illud." scis etenim iustum gemina suspendere lance 10 ancipitis librae, rectum discernis ubi inter curva subit vel cum fallit pede regula varo, et potis es nigrum vitio praefigere theta. quin tu igitur summa nequiquam pelle decorus ante diem blando caudam iactare popello 15 desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
Strana 31 - Disce ! sed ira cadat naso rugosaque sanna, Dum veteres avias tibi de pulmone revello. Non praetoris erat stultis dare tenuia rerum Officia, atque usum rapidos permittere vitae.
Strana 29 - Cornute, animae, tibi, dulcis amice, ostendisse juvat: pulsa, dinoscere cautus, quid solidum crepet et pictae tectoria linguae. 25 hic ego centenas ausim deposcere voces, ut, quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent, quod latet arcana non enarrabile fibra. Cum primum pavido custos mihi purpura cessit, 30...
Strana 36 - Frigidus excutitur cinis, ac iam postibus arma, 45 lam chlamydes regum, iam lutea gausapa captis Essedaque, ingentesque locat Caesonia Rhenos. Dis igitur genioque ducis centum paria ob res Egregie gestas induco ; quis vetat ? aude. Vae, nisi connives ! Oleum artocreasque popello 50 Largior ; an prohibes ? die clare ! ' Non adeo,' inquis ? Exossatus ager iuxta est.
Strana 16 - O curas hominum! o quantum est in rebus inane! 'quis leget haec?' min tu istud ais? nemo hercule. 'nemo?' vel duo vel nemo, 'turpe et miserabile.

Bibliografické informácie