Obrázky na stránke
PDF

auf den ersten Grund *): Ich weiß wohl, daß diese Uns terscheidung zwischen einem lebenslänglichen Scheidungsgrund und blos zeitweiliger schon früher auf's Tapet gebracht wors den ist, und zwar von einigen Ranonisten und Gregeten, aber einzig, um der aus Matth. 19, 9. bei Zugrundelegung der gerodhnlichen Erklärung entstehenden Verlegenheit, einen eins zigen von Christus gewollten Scheidungsgrund von Lisch und Bett annehmen zu müssen, zu entgehen. Das Gonzil von Trient can. 8. de sacr. matr. redet wohl von einer separatio ad certum und einer Absonderung ad incertum tempus, eine lebenslängliche Scheidung fennt es nicht. Aber auch das corpus iuris canonici weiß nichts davon, daß der Ehebruch an und für sich zu einer lebenslänglichen Scheidung berechtige. Jedenfalls ist diese Unterscheidung in die Stelle bei Matth. 19, 9. lediglich hineingetragen. Jeder,

lam excepit fornicationem ? Tribus, ut opinor , de causis ; prima, quod propter solam fornicationem absolute et in perpetuum uxor dimittatur, ita ut, etiamsi sese dimissa correxe. rit, maritus, si nolit, résumere non debeat.

Secunda, quia adulteram volentem etiam cum marito ma. nere, seseque corrigere, dimittere tamen maritus potest, quia in poenam violatae coniugalis 6dei , non in correctionem dimittitur; aliis vero vitiis deditam, emendari tamen volentem, marito dimittere non licet, id antiquae eruditionis auctor Rupertus animadvertit.

Tertia, quia aliae dimittendae uxoris causae propriae non sint matrimonii, sed omnes communes consortii. Nam sive uxor, sive familiaris, sive cognata, sive soror, sive mater sit, si auctor nobis peccandi est, longe est a nobis removenda ; adulterium vero causa est uxoris dimittendae propria matrimonii, quia coniugalem fidem violat, quae basis quodam. modo matrimonii est, itaque quia contractus civilis est, matrimonium solvit. Ius enim est maxime naturale, ut ei, qui contractas conditiones non servat, contractus rescindatur. Restat, ut ait Augustinus, sacramenti magis vinculum, quod

non adulterium, sed sola mors solvit. *) Zeitschrift von Seiß, S. 199.; apolog. Shreiben, S. 72.

[ocr errors][ocr errors]

*) Supplem. qu. 62. a. 2. Dimissio uxoris fornicantis intro

ducta est ad corrigendum uxoris crimen per talem poenam. Poena autem corrigens non requiritur, ubi emendatio iam praecessit. Et ideo si mulier de peccato poeniteat, vir non tenetur eam dimittere; si autem non poeniteat, tenetur, ne peccato eius consentire videatur, dum correctionem debitam non apponit.

[ocr errors]

) De matr. c. II. n. 136. Haec clausula aut referri debet, ut

plerique contendunt interpretes, ad priorem Christi sententiae partem , nempe ad dimissionem uxoris, quae non licet nisi ob fornicationem , et tunc hic sensus esset verborum Christi apud Matthaeum: Quicumque ob aliam ab adulterio causam uxorem suam dimiserit, eaque vivente sive adultera sit sive non, aliam duxerit, moechatur; et cessat difficultas; - aut intelligi haec clausala debet, ut alii existimant, in sensu, ut vocant, negatiro, ita ut Christus interrogatus a pharisaeis, num liceret dimittere uxorem quacunque ex causa, responderit, non licere quacumque ex causa, sed solum ob causam fornicationis, nihil vero pronuntiaverit de eo, quod fieri possit post eiusmodi dimissionem, aliam nempe uxorem ducere annon, ne pharisaeos offenderet (?). Quod vero hic prudenti (!) silentio Christus pressit, aperuit discipulis, qui cum in domo essent, ut refert S. Marcus, de eodem interrogant eum et absque ulla exceptione perpetuam coniugii indissolubilitatem statuit sive ex parte viri sive ex parte uxoris.

Cornel. a Lapide in Matth. 19, 9. Melius S. Augustinus lib. 1. de adult. coniug. c, 9. Tó nisi accepit negative, ut Tò nisi ob fornicationem idem sit , quod extra causam fornicationis. Favent graeca et Syrus, quae habent: non adul. teram, quasi Christus tantum velit affirmare, uxorem fidam et castam non posse dimitti, de infida vero, id est, incesta et adultera, nil velit dicere ad vitaudam invidiam Pharisaeorum et populi.

[ocr errors]

) St. August. I. c. de adult. coniugat. c. 9. Cur ergo Domi.

nus interposuit causam fornicationis et non potius generaliter ait: Quicunque dimiserit uxorem suam et aliam duxe. rit, moecbatur, si et ille moechus est, qui dimissa fornicante muliere alteram ducat? Credo, quia illud, quod maius est hoc, Dominus commemorare voluit. Maius enim adulterium esse quis negat, uxore non fornicante dimissa alteram ducere, quam si fornicantem quis dimiserit, et tunc aliam duxerit. Non quia et boc adulterium non est, sed quia minus est, ubi fornicante dimissa altera ducitur.

Dieselbe Erklärung findet man bei Urcudius, welcher zu den Borten des h. Basilius (epp. 199.): Si enim Dominus dixit: Si quis relinquat uxorem fornicationis causa , facit eam moecbari, ex eo, quod eam adulteram vocet, praecluserit ei coniunctionem cum alio, bemerkt: Basilius loquitur de muliere iniuste relicta ; haec enim verba: Facit eam moechari, ad eum tantum pertinent, qui iniuste uxorem dimittit, sed si mulierem etiam iniuste dimissam alteri nubere vetat, quanto magis dimissam propter adulterium ?

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

*) Cornel. a Lapide in Matth. 5, 32. Verum interpretes pás

sim prisci et novi proprie hic accipiunt fornicationem, quae

« PredošláPokračovať »