Obrázky na stránke
PDF
ePub

suam esse totam vel pro parte, sed hoc solum ei officio iudicis restituitur quod adversarius possidet, aut totum, si ex asse sit heres, aut pro parte ex qua heres est. - Pro herede possidet, qui putat se heredem esse; sed an et is, qui scit se heredem non esse, pro herede possideat, quaeritur: et Arrianus putat teneri, quo iure nos uti Proculus scribit. . Pro possessore vero possidet praedo, — qui interrogatus cur possideat, responsurus sit 'quia possideo,' nec contendet se heredem vel per mendacium, nec ullam causam possessionis possit dicere: et ideo fur et raptor petitione hereditatis tenentur. Ulp. 1. 9. Gaj. 1. 10. Ülp. Î. 11— l. 13 pr. D. h. t. (de H. P. 5, 3.)

2. Item a debitore hereditario, quasi a iuris possessore, .. posse hereditatem peti constat. Item qui a debitore hereditario exegit, petitione hereditatis tenetur. Ulp. 1. 13 § 15. l. 16 § 1 eod.

b. 1. Petitio hereditatis, etsi in rem actio sit, habet tamen praestationes quasdam personales, utputa eorum quae a debitoribus sunt exacta. Id. 1. 25 § 18 eod.

2. Olim quaedam (praescriptiones) et pro reo opponebantur, qualis illa erat praescriptio: EA RES AGATVR, SI IN EA RE PRAEIVDICIVM HEREDITATI NON FIAT, quae nunc in speciem exceptionis deducta est et locum habet, cum petitor hereditatis alio genere iudicii praeiudicium hereditati faciat, veluti cum res singulas petat. Gaj. IV. § 133.

c. 1. Post senatusconsultum omne lucrum auferendum esse tam bonae fidei possessori qam praedoni dicendum est. Paul. 1. 28 eod.

2. Ait senatus: 'placere, a quibus petita hereditas fuisset, si adversus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate venditarum pervenissent, etsi eae ante petitam hereditatem deperissent deminutaeve essent, restituere debere; . . eos autem, qui iustas causas habuissent, quare bona ad se pertinere existimassent, usque eo dumtaxat (condemnandos), quo locupletiores ex ea re facti essent.' — Bonae fidei possessor si vendiderit res hereditarias, sive exegit pretium sive non, quia habet actionem, debebit pretium praestare: sed ubi habet actionem, sufficiet eum actiones praestare. Ulp. l. 20 § 6. 17 eod.

3. Quemcumque sumptum fecerint (sc. bon. fid. poss.) ex hereditate, si quid dilapidaverunt perdiderunt, dum re sua se abuti putant, non praestabunt. Id. 1. 25 § 11 eod. 4. Item veniunt in hereditatis petitionem etiam ea quae hereditatis causa comparata sunt, utputa mancipia pecoraque et si qua alia necessario hereditati sunt comparata. Et si quidem pecunia hereditaria sint comparata, sine dubio

[ocr errors]

venient; si vero non pecunia hereditaria, videndum erit: et puto etiam haec venire, si magna utilitas hereditatis versetur, pretium scilicet restituturo herede. 1. 20 pr. eod.

II. Der bonorum possessor hat behufs Geltendmachung seines prätorischen Erb-R. a. die hereditatis petitio als utilis actio (vgl. § 154. III. a.); b. das interd. adipisc. poss. quorum bonorum. a. Per hereditatis petitionem (sc. possessoriam) tantundem consequitur bonorum possessor, quantum superioribus civilibus actionibus heres consequi potest. Gaj. 1. 2 D. de poss. H. P. 5, 5.

b.

1. Ait praetor: QVORVM BONORVM EX EDICTO MEO ILLI

POSSESSIO DATA EST, QVOD DE HIS BONIS PRO HEREDE AVT
PRO POSSESSORE POSSIDES POSSIDERESVE, SI NIHIL VSVCAPTVM
ESSET, QVODQVE DOLO MALO FECISTI, VTI DESINERES POSSI-

DERE, ID ILLI RESTITVAS. 1. 1 pr. D. quor. bon. 43, 2.

2. Ideo autem adipiscendae possessionis vocatur interdictum, quia ei tantum utile est, qui nunc primum conatur adipisci rei possess.; itaque si quis adeptus possessionem amiserit, desinit ei id interdictum utile esse. Gaj. IV. § 144.

§ 177. (§ 167.) VII. Erblosigkeit. Bonorum addictio libertatum servandarum causa.

[Müll. § 179. P. § 327. B. III. § 20. 24. Ku. § 840. D. § 184.]

I. Erblose Hinterlassenschaften (bona vacantia) fielen nach der 1. Iulia et Pap. Popp. (caducaria) an den Fiskus, welcher den Gläubigern und Legataren, wie ein Erbe, jedoch nicht über den Betrag des Nachlasses hinaus, haftet. a) Durch den Verkauf des Nachlasses im Ganzen (§ 78. I.) tritt der Käufer an seine Stelle. b) Wil der Fiskus den Nachlaß nicht annehmen, so findet das Concursverfahren (Verkauf durch die Erbschaftsgläubiger, f. § 205. II. B. a.) statt. c)

a.

1. Si nemo sit, ad quem bonorum possessio pertinere possit, aut sit' quidem sed ius suum omiserit, populo bona deferentur ex lege Iulia caducaria. Ulp. XXVIII, 7.

2. D. Pius rescripsit, vacantium bonorum nuntiationem quadriennio finiri idque tempus ex die, quo certum esse coepit neque heredem neque bonorum possessorem exstare, computari oportere. Callist. 1. 1 § 2 D. de I. F. 49, 14. ↑ 3. Quotiens lege Iulia bona vacantia ad fiscum pertinent, et legata et fideicommissa praestantur, quae praestare cogeretur heres, a quo relicta erant. Iul. 1. 96 § 1 D. de leg. I. (30.)

4. An bona, quae solvendo non sint, ipso iure ad fiscum pertineant, quaesitum est. Labeo scribit etiam ea quae solvendo non sint, ipso iure ad fiscum pertinere; sed contra

b.

sententiam eius edictum perpetuum scriptum est,
bona veneant, si ex his fisco adquiri nihil possit.
D. de I. F.

quod ita

1. 1 § 1

1. Ei, qui partes hereditarias vel totam a fisco mercatus fuerit, non est iniquum dari actionem, per quam universa bona persequatur. Iul. 1. 54 pr. D. de H. P. 5, 3.

2. Item si quis a fisco hereditatem quasi vacantem emerit, aequissimum erit utilem actionem (sc. her. petitionem) adversus eum dari. Ulp. 1. 13 § 9 eod.

c. (§ 205. II. B. a. 1.) Mortuorum bona veneunt velut eorum, quibus certum est neque heredes neque bonor. possessores neque ullum alium iustum successorem existere. Gaj. III. § 78. II. Nach einer Constitution von Marc Aurel wird bei erblosen Hinterlassenschaften der Fiskus ausgeschlossen durch die bonorum addictio libertatum servandarum causa, welche den im Testamente oder durch Intestatcodicill — freigelassenen Sklaven unter bestimmten Bedingungen gewährt wird.

a. Accessit novus casus successionis ex constitutione D. Marci. Nam si hi, qui libertatem acceperunt a domino in testamento, ex quo non aditur hereditas, velint bona sibi addici libertatum conservandarum causa, audiuntur: et ita rescripto D. Marci ad Popilium Rufum continetur. pr. I. de eo cui libert. 3, 11.

b. (Constitutio D. Marci) iubet libertatem competere servo et bona ei addici, si idonee creditoribus caverit de solido, quod cuique debetur, solvendo; - in quem etiam utiles actiones plerumque creditoribus competunt. Ulp. 1. 2. 3 D. de fid. lib. 40, 5.

Viertes Kapitel. Vermächtnisse und mortis causa donationes. § 178. (§ 168.) I. Wesen und Gegenstand der Vermächtnisse. [Müll. § 179.188.190.192.194. B. III. § 32. P. § 321. Ku. I. § 813. II. 582.]

-

1. Vermächtniß (legatum i. m. S.) ist überhaupt die leztwillige, den Nachlaß, als Gegenstand der Universalsuccession direkt od. indirekt, d. h. seinem Werthe nach mindernde Zuwendung eines einzelnen Vermögensstückes an einen Dritten. Der Vermächtnißnehmer (Legatar) wird Honorirter, derjenige, welcher das Vermächtniß zu entrichten hat, Onerirter genannt. Bedingt ist die Gültigkeit eines Vermächtnisses durch den Eintritt der Universalsuccession. (§ 153. I. § 161. III. b.)

a. Legatum est delibatio hereditatis, qua testator ex eo, quod universum heredis foret, alicui quid collatum velit. Flor. 1. 116 pr. D. de leg. I.

b. Legatum est donatio testamento relicta. Mod. 1. 36 eod. II.

II. Die allgemeinen Erfordernisse eines Vermächtnisses sind folgende: a. Der Honorirte muß testamenti factio besigen; b. er muß eine certa persona (§ 159. II. B. c.) sein; c. das Vermächtniß darf sich - nach vorjustin. R. — nicht bloß als eine dem Onerirten auferlegte Strafe (poenae nomine relictum) darstellen.

a. Legari autem illis solis potest, cum quibus testamenti factio est. § 24 I. h. t. (de legat. 2, 20.)

[ocr errors]

b. Incertae personae legari non potest, veluti: Quicumque filio meo filiam suam in matrimonium collocaverit, ei heres meus tot milia dato;' sub certa vero demonstratione incertae personae legari potest, velut: 'Ex cognatis meis qui nunc sunt, qui primus ad funus meum venerit, ei heres meus illud dato.' Ulp. XXIV, 18.

C.

1. Poenae causa legari non potest; poenae autem causa legatur, quod coercendi heredis causa relinquitur, ut faciat quid aut non faciat, non ut ad legatarium pertineat, utputa hoc modo: 'Si filiam tuam in matrimonium Titio collocaveris, decem milia Seio dato. § 17 ib.

2. At huiusmodi scrupulositas nobis non placuit, et generaliter ea quae relinquuntur, licet poenae nomine fuerint relicta vel adempta vel in alios translata, nihil distare a ceteris legatis constituimus. § 36 I. h. t.

III. Gegenstand des Vermächtnisses kann i. Allg. Alles sein, was dem Bedachten einen Vermögensvortheil gewährt. Also sowohl körperliche Sachen einzelne (individuell oder generisch bestimmte, insbesondere Geld), wie Collektivganze, z. B. grex, suppellex, auch Güterinbegriffe, z. B. peculium, ferner einmalige wie wiederkehrende Leistungen (Renten, Alimente) als Rechte (iura in re aliena § 96. I. a. und Forderungen). Forderungen können in verschiedener Weise den Gegenstand eines Vermächtnisses bilden: legatum nominis (§ 144. II. d. 3.), leg. liberationis, leg. debiti.

[ocr errors]

a. Ususfructus uniuscuiusque rei legari potest, et aut ipso iure constituetur aut per heredem praestabitur: ex causa damnationis per heredem praestabitur, ipso iure per vindicationem. Paul. III. 6. § 17.

b. 1. Tam autem corporales res quam incorporales legari possunt; et ideo et quod defuncto debetur, potest alicui legari, ut actiones suas heres legatario praestet, nisi exegerit vivus testator pecuniam: nam hoc casu legatam extinguitur. Sed et tale legatum valet: 'Damnas esto heres domum illius reficere,' vel 'illum aere alieno liberare. § 21 I. h. t.

2. Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est et neque ab ipso debitore neque ab herede eius potest heres petere, nec ab alio qui heredis loco est: sed et potest a debitore conveniri, ut liberet eum. Potest autem quis vel ad tempus iubere, ne heres petat. Ex contrario si debitor

-

creditori suo quod debet legaverit, inutile est legatum, si nihil plus est in legato quam in debito, quia nihil amplius habet per legatum: quodsi in diem vel sub condicione debitum ei pure legaverit, utile est legatum propter repraesentationem. § 13. 14. I. eod.

3. Respondit, quotiens debitor creditori suo legaret, ita inutile esse legatum, si nihil interesset creditoris, ex testamento potius agere, quam ex pristina obligatione. Iul. 1. 11 pr. D. de lib. leg. 34, 3.

IV. Aehnlich wie bei der Erbfolge der Gegensah von ius civile und ius praetorium in der hereditas und bon. poss. zu Tage tritt, zeigt sich bei den Vermächtnissen der von strengerem und billigerem

im ius gent. wurzelnden — Civil-R. wirksam, auf welchen sich die Unterscheidung von legatum und fideicommissum gründet. Ersteres ist die ältere, strengere und engere, letteres die neuere, freiere und weitere Form des Vermächtnisses. Die Ausgleichung beider Formen ist wie bei der Universalsuccession die Verschmelzung des civilen und des prätorischen Erbfolgesystems Justinianischen R. erfolgt.

[ocr errors]

erst im

a. Legatum est quod legis modo id est imperative testamento relinquitur: nam ea quae precativo modo relinquuntur, fideicommissa vocantur. Ulp. XXIV, 1.

b. Fideicommissum est quod non civilibus verbis, sed precative relinquitur; nec ex rigore iuris civilis proficiscitur, sed ex voluntate datur relinquentis. Id. XXV, 1.

II. Arten der Vermächtnisse.

§ 179. (§ 169.) A. Legata.

[Sch. § 206. 207. M. § 221. Müh. § 175. Müll. § 189. B. III. § 32. P. § 321. Ku. § 914-16.]

I. Ein legatum fann der Erblasser nur, wenn er ein Testament errichtet, hinterlassen; und zwar mußte a. es nach älterem R. stets im Testamente selbst, nach klass. R. konnte es auch in codicilli testamento confirmati (§ 180. III.) angeordnet werden. b. Es darf ferner nur hinter der Erbeinsehung angeordnet (§ 159. I. b.) und nur einem testamentarischen Erben auferlegt werden.

a. Legatum codicillis relictum non aliter valet, quam si a testatore confirmati fuerint, id est nisi in testamento caverit testator, ut quidquid in codicillis scripserit, id ratum sit. Gaj. II. § 270 a.

b.

[ocr errors]

1. A legatario legari non potest. Legatum ab eo tantum dari potest, qui heres institutus est: ideoque filio familiae herede instituto vel servo, neque a patre neque a domino legari potest. Ulp. XXIV, § 20. 21.

« PredošláPokračovať »