Obrázky na stránke
PDF
ePub

4. Scientia astronomiae, quam apud antiquos populos, imprimis apud Aegyptios et Indos deprehendimus, exigit observationes multorum millium annorum, et propterea etiam aliquem populum antiquissimum, aetatem generis humani ex computatione S. Scripturae longe excedentem, a quo culturam praesens humanum genus haereditate accepit 1). — Ast scientia astronomiae laudatorum populorum, ut pariter jam supra demonstravimus, nequaquam talis ac tanta est, quae tam diuturnam seriem observationum per plura saeculorum millia exigeret; quum potius nonnisi prima initia ac rudimenta haud excedat 2), quae si cum progressibus posterioribus quatuor aut quinque saeculis factis comparentur, fere evanescunt.

5. Zodiacus ex templo Tentyrorum in Aegypto superiori in Galliam transvectus exhibet observationes coeli, quae secundum Dupuis ante 13,000 annos factae sunt. Alii tamen Astronomi, ut similiter jamjam exposuimus, longe aliud defendunt, quorum Choczbut3) statuit, zodiacum illum statum coeli monstrare a. 533. a. Chr., Latreille a. 670. a. Chr., Biot c. a. 700. a. Chr., Saint-Martine intra a. 596. et 900. a. Chr., Testa et Baravey saeculi 3. a. Chr., Visconti saec. 1. p. Chr., Halma a. 321. vel 139. p. Chr., Champollion vero demonstrat, illum tempore Imperatorum Romanorum confectum esse; et sane signum librae, quod demum tempore scholae Alexandrinae loco chelarum cancri antea usitatarum receptum est, et signum Dioscurorum, tempore Herodoti nec nomine notorum, imo ipsa structura, ab operibus antiquis prorsus diversa et cum operibus recentioris aetatis plane conveniens, originem recentiorem arguunt 4). Ceterum quam facile docti in ejus modi rationibus errent, ostendit Letronne 5) exemplo ad rem nostram prorsus attinenti 6).

Adnot. Doctrina de communi omnium hominum ab uno origine 1. omnes omnino homines inter se aequales esse ac cognatos, unamque familiam conficere, ostendit;

2. mutuam inter homines charitatem promovet;

3. superbiam principum ac potentium frangit; atque

1) Gelpke, Ueber das Urvolk der Erde u. s. w. Braunschweig, 1820. — *) Cf. Cuvier, 1. c. —3) Untersuchungen über das Alterthum des Thierkreises von Tentyris. Wien. 1805. 4) Cf. Lüdes mann, Einiges über den Zodiak von Denderah. In der Zeitschr. Isis. 1822. §. 7. — 5) Recherches pour servir à l'histoire de l'Egypte etc. Par. 1837.6) Cf. Brenner, System der kath. spec. Theologie. Regensb. 1825. 2. B. 1. Abth. p. 265 ss.

4. ut pauperibus ac miseris aestimationem haud denegemus, eisque succurramus, impellit.

§. 5. Naturae humanae partes.

Hominem constare ex anima rationali et corpore, omnes consentiunt; imo id ad expressa fidei Catholicae dogmata pertinet. Ast si ulterius quaeritur, utrum ex his solis duabus partibus compositus sit homo, an vero ex pluribus: diversae inter doctos usque ad recentissima tempora vigebant sententiae. Alii videlicet dichotomiam hominis statuebant et statuunt, duas ejus partes, supra commemoratas, solummodo admittentes; alii vero animam rationalem, vel animum seu spiritum (uti loqui malebant, vocabulum universali ac diuturno Ecclesiae usu consecratum respuentes) ab anima sensuali, quae corpus vivum reddat, atque animae bestiarum prorsus similis sit, distinguentes, tres hominis partes, videlicet corpus, animam et animum seu spiritum, cỡμa, yvyýv, nvɛõμɑ, Körper, Seele, Geist, sive trichotomiam assumebant. Quorum quidem alii statuebant, animam sensualem uti a spiritu, ita a corpore re ipsa differre, et ideo hominem tribus substantiis constare docebant, trichotomistae sensu strictiori et proprio dicti; alii vero tradebant, spiritum quidem essentia seu, ut loqui amabant, qualitate a corpore discerni, minime et animam, quae nihil aliud sit quam vis corporis, qua hoc vivat, sentiat ac cogitet, ab ipso tamen re haud distincta, unde et nonnisi trichotomistae sensu latiori appellati, a qua tamen cognominatione multum abhorrebant, sententiam suam dichotomiam seu dualismum recentiorem compellantes. Imo non deerant, qui quatuor, et plures adhuc hominis partes esse affirmarent. Communis tamen sententia semper et ubique erat sententia prima, scilicet hominem e corpore atque anima rationali constare; quum illa in SS. Litteris non obscure tradatur, a Patribus saltem longe pluribus defendatur, atque Ecclesiae universali, nec non ipsi rationi probari visa sit. Nemo tamen saltem ex recentioribus Theologis, solo Suaresio excepto, ausus est defendere, sententiam hanc ad definita Ecclesiae Catholicae dogmata pertinere, quamvis jam antiquo tempore in Concilio Chalcedonensi et praecipue Constantinopolitano IV., et recentiori iterum in Conc. Viennensi atque Lateranensi V. solenniter enuntiata sit. Unde in demonstranda sententia, hominem constare ex anima rationali et corpore organico, ita versabimur, ut

non tantum ejus, sed et sententiae, hominem ex his solis partibus componi, ita ut anima rationalis quidem a corpore sit substantia distincta, attamen ipsa sit, qua corpus, propria vi vitali, seu ut ajunt, principio vitali destitutum, animetur ac vivificetur, vel ut Theologi scholastici loquuntur, et cum eis Ecclesia, informetur, et quidem tamquam dogmatice definitae veritatem ostendamus. Quod

A. ad S. Scripturam attinet: hominem ex anima rationali atque corpore, iisque solis constare, in plurimis ejusdem locis aperte legitur. Sic id jam verbis Moysis significatur, quibus narratur hominis creatio, scilicet: Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, ■", animam vitae, et factus est homo in animam viventem 1). Ergo eo ipso, quod Deus humano corpori animam, ratione praeditam, indidit, homo etiam vita frui coepit; atque hinc patet, hominem et e corpore et ex anima rationali consistere, atque simul mentem esse causam seu conditionem vitae corporis, ita ut praeter has duas hominis partes nulla alia assumi queat. Porro in Ecclesiaste legitur, ut alios locos omittamus 2): Memento Creatoris tui in diebus juventutis, antequam revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum3). In libro Sapientiae: Puer autem eram ingeniosus (bene natus), et sortitus sum animam bonam (uny εὐφυής, ψυχῆς τε ἔλαχον ἀγαθῆς) *). In Isaia: Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus (i. e. Assyrius) ab anima usque ad carnem consummetur, et erit in terrore profugus5). In Ezechiele: Et ingressus est in ea (ossa arida) spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde) In N. T. et quidem apud Matthaeum ait ipse Salvator: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam'). Et apud Marcum: Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum: et detrimentum animae suae faciat (nuo tỷv чv %ý v avτov). Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua)? Lucas, resuscitationem filiae Jairi Archisynagogi narrans, habet: Et reversus est spiritus ejus, et

[ocr errors]

1) Gen. 2, 7.2) Ps. 15, 9. Ps. 43, 25. (44, 26.) Prov. 16, 24. Sap. 3, 1-3. 3) Eccles. 22, 7.4) Sap. 8, 19.5) Is. 10, 18.) Ezech. 37, 10.) Matth. 10, 28.) Marc. 8. 36 s.

[ocr errors]

surrexit continuo1). Et Paulus juxta eundem: Nolite turbari, inquit, anima (yvxǹ) enim ipsius in ipso est2). Atque Jacobus tandem: Sicut enim, ait, corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est3). Sic ergo sexcenti loci in SS. Litteris occurrunt, in quibus non tantum traditur aut supponitur, hominem ex corpore et spiritu componi, sed ex quibus simul vel aperte sequitur, vel argumentando facile eruitur, unam tantum esse in homine animam, nempe rationalem.

Quae autem a Trichotomistis vel a schola recentiori pro sententia sua ex S. Scriptura adferuntur, talia non sunt, quae veritatem ejusdem demonstrent. Nam solis duobus exceptis, omnia reliqua testimonia *), quae ad trichotomiam aut recentiorem dualismum ostendendum attrahi solent, nonnisi phrasibus diversis eandem sententiam ob ejus gravitatem, uti fert indoles poësis Hebraicae, repetunt, ita ut ex his locis potius contrarium, quam quod adversarii sibi in illis deprehendere videntur, sequatur, videlicet inter uz atque ¬vɛõμɑ nullum discrimen locum habere, sed utroque vocabulo unum idemque significari. Verum et duo illi loci, ex epistolis Pauli ad Hebraeos et priori ad Thessalonicenses depromti, minime, tres esse in homine partes, demonstrant. Nam in priori loco haec habentur: Vivus est enim sermo Dei (quo minatur poenas, quia exsecutioni datur), et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae, ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum, et intentionum cordis, düxvovμevos ἄχρι μερισμοῦ ψυχῆς τε καὶ πνεύματος, ἁρμῶν τε καὶ μυελῶν, καὶ κριτικὸς ἐνθυμήσεων καὶ ἐννοιῶν καρδίας 5). Quibus Apostolus manifeste tantum dicere vult, sermonem Dei non esse otiosum, aut effectu suo frustrari, sed eum vivere, atque vim suam exserere, prout in reddendis praemiis, ita in poenis comminatis certo infligendis, esseque quovis ancipiti gladio penetrantiorem, non forsan tantum, quoniam intima nostra quam maxime commovet, sed quia transgressiones, quantumvis occultas, acerrime puniet, ita ut mentem ipsam, partem animae sensitivam et intellectivam, compages et medullas, cogitationes et intentiones, quasi dissecet. Unde ex hoc loco tam

1) Luc. 8, 54 s. Cf. 23, 46. Act. 7, 59. - 2) Act. 20, 10.3) Jac. 2, 26.) Sap. 15, 11. 16, 14. 9, 15. Baruch. 2, 17. 18. Ps. 33, 19. 76, 7. 102, 1. 142, 3—4. Job. 7, 11. 12, 10. Is. 26, 9. Luc. 1, 46-47. Act. 4, 32. etc. 5) Hebr. 4, 12.

parum discrimen inter vzv et avsõua statui potest, quam inter καρδίαν ἐνθυμουμένην et ἐννοοῦσην '). Alter autem locus ita se habet: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Αὐτὸς δὲ ὁ Θεὸς τῆς εἰρήνης ἁγιάσαι ὑμᾶς ὁλοτελεῖς, καὶ ὁλόκληρον ὑμῶν τὸ πνεῦμα καὶ ἡ ψυχὴ καὶ τὸ σῶμα ἀμέμπτως ἐν τῇ παρουσίᾳ τ. κ. F. Ι. Χ. τηρηθείη 3). Ubi Paulus epistolam clausurus Thessalonicensibus exoptat a Deo, ut eos omni ex parte perfectos reddat, et ipsi puri ab omni peccato, quod vel mentis intellectuali vel sensitiva parte, seu quacunque mentis facultate, vel etiam corpore seu actu externo committitur, serventur, et puri inveniantur in adventu Domini, quando reddet unicuique secundum opera sua 3). Unde eadem loci hujus ratio est cum superiori. Accedit, si ex duobus locis allegatis duo spiritus seu duae animae assumerentur: ex illo effato Christi: Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua, ἐν ὅλῃ τῇ καρδίᾳ σου, καὶ ἐν ὅλῃ τῇ ψυχῇ σου, καὶ ἐν ὅλῃ τῇ διανοίᾳ Gov1), tres adeo spiritus assumendos esse, sequeretur.

B. Quod ad SS. Patres attinet: ad unum omnes tradunt, hominem ex corpore et spiritu componi. Porro plurimi eorum has duas tantum hominis partes constituunt, atque omnes errorem Gnosticorum, qui animam alteram sensibilem, alteram rationalem in homine statuebant, ac Manichaeorum, qui animam bonam et malam in illo affirmabant, uno ore damnant 5). Attamen ex singulis duorum vel trium loquendi formulis passim non satis accuratis tres hominis partes saepe consequi videntur, atque interdum revera consequuntur. Sed nullus est inter Patres trichotomiam (sensu latiori acceptam) docens, qui non alibi dichotomiam statuat, nullusque, qui discrimen inter vxv et avεõua intercedens sat clare ac definite explicare valeat). Ab excitandis tamen eorum

[ocr errors]

1) Cf. Ambros. De paradiso. c. 14. n. 68. Opp. T. 1. c. 176. De Abrah. 1. 2. c. 1. n. 1. Ib. c. 313. Cf. Estius, Comment, in P. Epist. et Cath. ad. h. 1. ed. Mogunt. 1843. T. 6. p. 123 ss. 2) 1. Thess. 5,23.3) Cf. Estius, op. cit. ad h. 1. ed. c. pag. 60 s. - Matth. 22, 37. — 5) Cf. Thumann, die Bestandtheile des Men*) schen. Bamb. 1846. p. 35 ss. 6) Cf. Tertull. Adv. Marc. l. 5. c. 15. Opp. V. 2. p. 388 s. coll. c. l. 4. c. 37. p. 332. et De Poenit. c. 3. V. 1. p. 190. Ephrem Syr. Adv. Scrut. Serm. 18. Opp. s. 1. Rom. 1737-43. T. 3. p. 34. coll. De Inspir. Opp. gr. 1. Rom. 1732-46. T. 2. p. 223.

« PredošláPokračovať »