Obrázky na stránke
PDF
ePub

ab Ecclesiâ recepto intelligitur id, quo aliquid, ut loquitur S. Thomas1), fit de potentia ente ens actu, seu, ut alii habent, quod materiae dat esse specificum et rem constituit in sua specie, i. e. efficit, ut res sit, quae revera est. A qua forma sensu proprio accepta, quae etiam informans dicitur, differt forma sensu latiori sumta, seu forma assistens dicta, quae rei jam constitutae et habenti esse specificum dat quoddam esse nobilius et eminentius, ut e. g. nauta navi, qui ejus cursum dirigit 2). Unde quando Concilium Viennense et postea Lateranense definit, animam rationalem seu intellectivam esse formam corporis humani, et quidem per se et essentialiter: sensus definitionis alius esse non potest, quam, animam rationalem et intellectivam esse causam, per quam corpus humanum est, quod est, adeoque non tantum, quemadmodum habet S. Thomas), ut sit animal rationale, sed etiam ut sit corpus, et quidem corpus animatum ; idque animam rationalem esse suâ substantiâ, quâ immediate corpori unitur, non intervenientibus dispositionibus quibusdam accidentalibus sive sui sive corporis, atque per se, non interveniente re aliqua alia, et hinc etiam non spiritu corporeo'). Quod etiam ex errore opposito necessario colligitur, quem Concilium decreto illo damnare voluit. Interpositum est enim decretum doctrinae Averrhoisticae Petri Joannis Olivi seu de Oliva, qui eam in scriptis suis propugnaverat. Quae quidem opera amplius non supersunt; attamen superstites sunt libri ipsius Averrhois 5), ex quibus Averrhoistae doctrinam suam hauserant, atque quod praecipuum est, constat nobis, quid in Ecclesia velut error Averrhoisticus ante et post Concilium Viennense habitum et impugnatum sit. Docuerant autem Averrhoistae, formam corporis esse animam sensitivam seu cogitativam, ex materia eductam, quae informando materiam eam in esse specifico sub animali genere constituat; animam rationalem autem esse a corpore separatam, i. e. non cum eo xarà quow seu in unam naturam conjunctam, et ipsum tantum regere, seu esse formam corporis nonnisi assistentem). Quodsi vero Concilium decreto illo sententiam,

1) Cont. Gentil. l. 2. c. 57. Opp. th. T. 18. p. 146. — 2) Cf. Zabarella, De reb. natur. Francof. 1617. L. de mente hum. c. 1. c. 915 ss. Cf. Gerson. Centil, de caus. fin. Opp. Antv. 1706. T. 4. c. 808 s. 3) Quaest. un. de anima. art. 9. T. 15. p. 392. c. 2. Cf. Sum. 1. q. 76. art. 4. ad 1. T. 20. 418. p. *) Cf. S. Thom. 1.q.76.art. 6. p. 420. Cont. Gentil. l. 2. c.68. T. 18. p. 159. — 5) Averrhois Cordub. Colligat ll. 7. Ven. 1553. — 6) Sic scribit

quae statuit, animam rationalem esse, qua corpus solummodo regatur, non autem effingatur ac vivificetur, seu non esse, ut ajunt,

Duns Scotus, qui a. 1308., adeoque a. 4. ante Conc. Viennense celebratum, mortuus est, Averrhoem docuisse, vires sensitivas non esse animae rationalís, sed esse vires ex potentia materiae evolutae formae sensitivae, quae forma corporis sit; animam rationalem vero substantiâ a corpore separatam esse, et conjungi cum corpore communicando ei suam efficientiam. Averrhoes, inquit, non dixit, vires sensitivas esse in anima rationali, sed dixit, quod sunt vires alicujus formae sensitivae nobilis eductae de potentia materiae, quae sensitiva est forma corporis, reponens hominem in specie. Posuit vero animam intellectivam secundum substantiam a corpore separatam, et conjungi homini per communicationem suae operationis. De rerum principio, q. 9. art. 2. sect. 1. Cf. S. Thom. De unit. int. cont. Averrh. Opusc. 9. T. 19. p. 246 ss. Zabarella, De mente hum. c. 3. De reb. nat. Fr. 1617. c. 918 ss. Animam rationalem non esse formam hominis, qua homo sit homo, sed esse formam assistentem, existimavit Averrhoes, qui dicit nomen actus (forma) de anima dici ferme aequivoce, quoniam de anima sentiente, et de vegetante significat formam informantem, de rationali vero significat non informantem, sed assistentem solum. Hanc (formam informantem), inquit Averrhoes, esse cogitativam, ita ut per hanc homo sit homo,non per intellectum, et generationi et interitui obnoxius. - Homini igitur formato ab hac perfecta imaginativa dicunt supervenire animam rationalem, quae dat homini quoddam esse eminentius, et supergrediens humanam naturam (ut animalem). Et c. 4. c. 921. Secundum Averrhoem est separata (anima rationalis) a corpore, nec dat esse corpori, sed ipsum regit solum: secundum Alexandrum vero regit quidem, sed neque est separata a corpore neque separabilis: at secundum Platonem non ita est abjuncta a materia, ut non det esse homini, sed eatenus est abjuncta, quatenus continet et imperat, et est a corpore separabilis: fatentur ergo Platonici informationem eo modo, quem D. Thomas posuit, ipsi namque ponunt informationem cum separabilitate. Et iterum c. 8. c. 940. Averrhoistae ad aliud figmentum confugerunt, ad distinctionem duplicis hominis, dicentes, unum esse hominem, qui est species animalis constituta per phantasiam humanam ab Averrhoe vocatam cogitativam: — alterum autem esse hominem divinum, qui per intellectum constituitur, et constat ex homine illo, qui est species animalis, et intellectu superveniente tamquam divina quadam forma: priorem igitur hominem dicunt esse in genere substantiae, ut speciem animati corporis; sed alterum posteriorem esse eminentiorem, et supergredi totam substantiae categoriam, utpote formatum divina potius forma, quam naturali, eamque esse in homine ut lumen in perspicuo: ideo inquiunt, divinam hanc formam dici posse

principium, per quod corpus sit et vivat, sed hoc potius esse animam sensitivam seu cogitativam e materia eductam, damnare voluit: manifestum est, sententiam oppositam, quemadmodum demonstravimus, animam scilicet rationalem esse, per quam, et quidem nulla anima corporea interveniente, corpus vivat et operetur, esse velut veram, revelationique divinae conformem credendam fidelibus propositam, et hinc eandem quoque ad expressa fidei Catholicae dogmata pertinere 1). Quapropter et summus Pontifex Pius IX., quum sententia damnata in libris Güntheri instauraretur, in litteris ad Card. de Geissel 15. Junii a. 1857. datis inter alia declarat: Noscimus iisdem libris laedi Catholicam sententiam ac doctrinam de homine, qui corpore et anima ita absolvatur, ut anima, eaque rationalis sit vera, per se, atque immediata corporis forma2).

D. Denique id ipsum etiam per rationem fide illustratam intelligimus. Nam quilibet quidem se spiritum cogitantem atque libere volentem, suique propterea conscium esse sentit, corporisque inquilinum, licet cum ipso intime coadunatum, scit. Has duas partes itaque admittere jam intimo sensu cogimur. Ut autem plures statuamus, non tantum nullam sufficientem rationem habemus, verum etiam per doctrinam genuinam de actibus humanis externis, nec non de redemtione per Christum prohibemur. Etenim quod ab adversariis objicitur, inter avεõμα spirituale et simplex, atque cua e diversis partibus compositum et concretum necessitudinem reciprocam intercedere non posse, nisi adsit un conciliatrix, quae conjunctionem inter utrumque perficiat: si valeret, etiam conjunctionem inter võμa et vnv aut vero oõμa et yvyn impossibilem esse demonstraret; quum чvyǹ ejusdem conditionis ac naturae cum utroque prorsus esse nequeat, sed necessario aut corporea aut simplex assumi debeat.

modo quodam informantem, et modo quodam non informantem: informat enim, quatenus dat esse illi homini eminentiori; non informantem autem, quia non perficit materiam, quae habeat potestatem ad esse, sed advenit jam homini perfecto per imaginativam ; quare non constituit hominem ut speciem animalis, neque modo ullo ipsum collocat in aliqua nova specie, sed solum diviniorem reddit illum ipsum hominem, qui in categoria substantiae est species animalis.

1) Cf. Suarez, De anim. l. 1. c. 12. 2) La civiltà catt. 3.

ser. V. 8. p. 105.

Quod vero attinet ad actus nostros externos, sive bonos sive (saltem directe) malos: hi juxta doctrinam revelationis atque effata rationis, nec non sensus communis, aeque ac actus interni ad animam tamquam dominum seu verum ac proprium auctorem, illos, prout hos, non tantum imperantem, sed et elicientem, referuntur; quod manifeste locum habere non posset, si anima rationalis causa nonnisi mediata, ut vitae, ita et operationis corporeae exsisteret. Deinde secundum doctrinam fidei, cui et pariter ratio adstipulatur, omnia mala, quae libere suscipimus, aut nobis immissa vel imposita libere sustinemus, pretium speciale poenale seu satisfactorium habent; unde eorundem perpessione in unione cum Christo, Salvatore nostro, divinae justitiae pro poenis temporalibus satisfacere, Deoque prorsus reconciliari atque poenas post absolutionem remanentes diluere valemus. Si vero corpus per se exsisteret, propriamque vitam et operationem haberet: quod ipsum sive ageret sive pateretur, proprium ipsius, i. e. mere corporale seu animale esset, et ideo manifeste omni pretio morali destitutum, actus vero voluntatis, qua passioni alicui consentimus aut eam plane imperamus, esset quidem simpliciter meritorius, propter obedientiam activam, nullo modo autem satisfactorius. Sublato autem merito satisfactorio passionum libere susceptarum, necessario quoque tollitur redemtio per Christum Dominum passione ac morte, qua vice nostra divinae justitiae satisfecit, peracta. Accedit, corpus etiam anima animali animatum unionis hypostaticae cum animo, qualis ab adversariis defenditur, capax prorsus non esse. Etenim unionis hypostaticae seu assumtionis in unam personam substantia nonnisi capax est, cui pro sua indole potentia vzoσrácsos inest, i. e. quae ratione et libera voluntate praedita sui juris seu actionum suarum auctor esse potest; quod in corpore animali aperte minime obtinet, et quod propterea etiam unionem quidem substantialem seu naturalem, nequaquam autem hypostaticam admittit.

Ex his ergo adparet, juxta doctrinam revelatam, ratione ipsa adstipulante, non tantum hominem anima rationali et corpore constare, sed et animam rationalem esse, qua corpus non solum animal rationale exsistat, sed et, proprio vitae principio destitutum, vivat et operetur.

Unde quamvis homo quasi communis ex utraque natura spirituali et corporali, angelica et mundana, sit constitutus: tamen neque anima ejus rationalis verus est Angelus, utpote quae ad unionem substantialem cum corpore facta, sola per se exsistentiam non

habet, quamvis per se sola exsistere possit, neque etiam corpus verum animal, utpote proprio vitae principio, ut ajunt, haud praeditum. Ideo autem minime statui potest, corpus humanum eapropter inferius aut vilius esse corporibus reliquorum animantium; nam quod ipsi naturâ deest, per animam rationalem longe eminentiorem ac praestantiorem suppletur.

Deinde anima rationalis quidem, quatenus corpus animat ac vivificat, a corpore minime est sejuncta aut separata; attamen hoc non obstante ex altera parte non est, prout formae rerum inanimatarum et etiam anima animalium ex materia educta, a corpore prorsus indistincta, sed ipsa secundum se quoque est aliquid absolutum, et proinde etiam potest a corpore separari et sine corpore, cujus forma est, exsistere, quamvis haec ejus exsistentia incompleta et eatenus imperfecta sit. Unde et Apostolus scribit: Qui sumus, ait, in hoc labernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.

Tum quemadmodum anima rationalis propriam habet, quamvis non completam, exsistentiam per se, et est substantia a corpore distincta, cum eo tamen intime copulata, ita etiam praeter vitam, quam cum corpore communicat, et quam in oppositione spiritualis vel moralis physicam adpellare licet, in virtute operandi ex se et sentiendi sitam, aliam adhuc sibi propriam vitam spiritualem habet, pro qua cognoscit et libere appetit seu vult, atque etiam corpori dominatur, eoque instar instrumenti sui utitur1).

Denique vita corporis quamvis sit ab anima rationali excitata et ei participata: tamen non est extra corpus, sed in corpore inhaerens, ejusque propria, utpote quod pro sua indole quidem vitâ ipsâ, non autem potentiâ seu facultate vivendi destituitur. Inde autem, quoniam vita ab anima rationali corpori participata est corporis propria, atque insuper est nonnisi physica, intelligitur, quare vita corporis vitae animae spirituali seu rationali opponatur; quemadmodum inde, quoniam causa seu principium vitae corporis est anima rationalis, percipitur, quare anima in suis functionibus seu actionibus spiritualibus a corpore quoque pendeat, et iisdem vicissim in corpus influat.

1) Unde et Gregorius Naz. corpus animae ovvɛqyóv, adjutorem, συγγενὲς καὶ ὁμόδουλον, σύνδουλον, cognatum et conservum, atque σvyxλngovóμov, cohaeredem, adpellat. Or. 14. n. 67. Opp. ed. Par. 1778. T. 1. p. 261.

« PredošláPokračovať »