Obrázky na stránke
PDF
ePub

Objiciunt autem adversarii:

1. Quodvis animans in rerum natura propria vita est praeditum; unde et homo, rerum creatarum dominus, inter omnes longe eminens, nobilissimum, quod ad corpus attinet, naturae figmentum, vita propria seu anima animali carere non potest, et quidem eo minus, quoniam ad unionem cum spiritu seu animo ineundam nonnisi corpus vivum, intelligentia praeditum, qua sola illa perficitur, aptum est1). Verum homo quidem naturae dominus est, et eapropter etiam super omnes res creatas eminet; attamen non est rerum creatarum dominus ideo, quoniam est animal nobilissimum, sed quia homo seu animal rationale exsistit, atque eminet inter omnes iterum non animali, sed humanâ sua naturâ, quae ex corpore et anima rationali est constituta. Si Deus corpus humanum non hominem, sed merum animal, externam speciem hominis prae se ferens, creare atque illi primum inter animantia locum, ut e. g. aquilae inter aves, et leoni inter quadrupedes, assignare voluisset: tunc utique corpus nostrum anima animali, et quidem nobiliori prae reliquis animantibus animare debuisset. Si autem Deus hominem vere dominum rerum creatarum constituere voluit, qui eis praesit, eisque velut rebus sibi subjectis utatur, atque ipsum propterea etiam sui juris, i. e. suarum actionum dominum constituere; qui enim sui dominus non est, eo minus dominus aliarum rerum esse potest: hominem rationalem condere, i. e. corpus cum anima rationali quoad subtantiam conjungere debuit, quum illud cum hac alius conjunctionis ineundae capax non sit; ita ut ergo etiam neutrum per se exsistat, i. e. sit quidem anima rationalis substantia, attamen incompleta, utpote destinata domina rerum visibilium, zò esse visibile a corpore recipiens, corpus autem creatum ad subsistentiam animae rationalis complendam, tò suum verum esse, i. e. vitam, ab hac anima rationali, propter quam, et hinc per quam tantum exsistit, accipiat. Quod autem adjicitur, animum seu animam rationalem nonnisi cum corpore vivo uniri posse, gratis asseritur; nam ad unionem animae rationalis cum corpore tantum requiritur, ut hoc potentia seu facultate vitae, minime autem ipsâ vitâ sit instructum. Si vero illud verum esset, per solam intelligentiam animam rationalem cum corpore conjungi posse: parvuli omni

2) Zukrigl, Die Nothwendigkeit der chr. Moral. Tüb. 1850. p. 115. Krit. Untersuch. Regensb. 1854. p. 29. 30. 80. 85. Merten, Grundriß der Metaph. Tr. 1848. p. 90 ss.

scientia destituti anima rationali prorsus carere, aut haud conjunetam cum corpore habere deberent.

2. Vita spiritualis et vita corporalis prorsus est diversa, ita ut ad unum idemque principium reduci haud possit. Corpus enim herbis et carnibus alitur ac conservatur, quibus spiritus absolute non indiget, luculentissimum documentum, illud rebus corporeis esse affinem, non autem hanc; porro corpus nonnisi sensualia appetit, quae spiritus prorsus respuit; atque efficacia sensuum est per omnia necessaria, efficacia vero spiritus per omnia libera et corporali opposita, per quam mens non parum aggravatur et in efficacitate sua, in investigando vero et sectando bono, impeditur ac perturbatur '). At, quamvis vita corporis atque vita spiritualis sensu strictiori accepta prorsus diverso modo prodatur, tamen eapropter ad diversam causam seu diversum principium reduci minime debet. Nam corpus quidem alimentis ad vitam conservandam indiget, quibus haud eget anima rationalis, quia etiam per animam rationalem vivificatum, corpus esse et ad naturam corpoream seu physicam pertinere non desinit; verum hisce alimentis nonnisi potentia corporis vivendi, non autem vita ipsa immediate conservatur aut plane efficitur; atque inde tam parum consequitur, animam corpus vivificantem corpoream esse, quam parum statui potest, ignem, quoniam adjectis continuo lignis ali debeat, esse ligneum. Deinde corpus quidem nonnisi sensualia appetit, quoniam sola facultate sentiendi praeter facultatem operandi est instructum, Verumtamen anima rationalis, non tantum in supersensualia, in verum et honestum, sed etiam pariter in sensualia seu amoena et jucunda fertur, quia minime tantum facultate cognoscendi et libere appetendi, sed et sentiendi seu felicitate fruendi est instructa, qua carni inserta eandem pariter viventem ac sentientem facit. Quodsi enim anima rationalis facultate sentiendi destitueretur, et non esset sensus capax, etiam consensus, et hinc peccati, quod ex hoc oritur, capax esse non posset. Quod quam manifeste falsum, et virtutis studio inimicum sit, nemo non videt. Tum pariter anima rationalis quidem quoad efficacitatem libera est, attamen non per omnia; nam ipsa tantum libere appetit, nequaquam autem libere, sed necessitate directe intelligit, et prae omnibus hand libere, sed necessitate se affectam sentit, prout non libere, sed necessitate exsistit ac vitam suam seu exsistentiam continuat; unde et efficacitas animae effica

138. 113.

Zukrig, die Nothw. p. 128 s. Krit. Unters. p. 89.

citati corporis per illam excitatae non est per omnia contraria, et hinc etiam vita spiritualis a vita corporis non prorsus diversa. Quod autem anima rationalis per corpus multum aggravatur, et in sua efficacitate perturbatur, sententiam nostram potius confirmat, quam infirmat aut evertit. Si enim anima rationalis, ut Ecclesia Catholica docet, forma corporis est, eique vi sua, quam sensitivam adpellant, inserta: non potest non, quemadmodum ipsa in carnem agit, rursus caro in eam, et quidem necessario agere; atque ita facile intelligitur, quomodo anima rationalis per corpus in sua efficacitate impediri et etiam perturbari possit; minime autem intelligeretur, si anima rationalis cum corpore per se exsistente, et quidem nonnisi formaliter, ut loquuntur, i. e. cogitatione, non realiter, i. e. non in unam rem, esset conjuncta. Mentitus est sane error sibi.

[ocr errors]

3. Si animus, ajunt instantes, esset vitae corporalis principium: primo animus, cujus essentia libertate absolvitur, de animatione corporis, quam voluntate efficeret, scire deberet, conjunctionemque cum corpore abrumpere posset, quod neutrum locum obtinet; deinde non posset de rebus externis aliter quam sensus judicare; tum motus haud voluntarii, sic dicti primo-primi, imo concupiscentia in homine non possent locum habere; atque denique non posset animus in morientibus corpore adhuc vigente in sua efficacia prorsus esse impeditus, et non possent, spiritu jam a corpore separato, capilli atque ungues adhuc crescere. At sententia,qua statuitur, essentiam animae rationalis libertate absolvi, seu, quod idem est, animam rationalem merum actum esse, est manifeste falsa ac insulsa; nam eâ admissâ, non tantum immortalitas animae negari, verum etiam affirmari deberet, infantes, sui haud conscios, imo etiam adultos dormientes aut sui haud compotes anima rationali carere. Anima rationalis potius est substantia, quamvis simplex, cui, ut supra ostendimus, facultas sentiendi, cognoscendi et libere appetendi inest, ad cujus itaque naturam omnino pertinet, ut etiam voluntarie efficax sit; attamen hacce sola libera efficacia illa minime conficitur, quoniam secus sibi ipsi exsistentiam dare, et efficientiam exteriorem, i. e. facultatem se a rebus aliis affectam sentiendi, et rursus in eas agendi, in se ipsa sua voluntate procreare deberet. Quodsi autem anima rationalis etiam haud voluntarie agit seu operatur, et speciatim haud voluntarie vivit ac sentit: facile perspicitur, quomodo ipsa hujusce operationis suae naturalis generatim, et efficientiae in corpus spe

1) Cf. Zutrigl, die Nothwend. p. 158 s. 163. 164. 158.

ciatim, atque eo magis eorum, quae eam dumtaxat consequuntur, immediate seu directe haud conscia sit; simulque intelligitur, quare ipsa, quae voluntate sua se corpori non conjunxit, sed voluntate omnipotenti Dei cum eo unita est, ab ipso voluntate sua separari non possit. Ceterum posset ex adversariis quaeri, num anima rationalis unionem formalem cum corpore, quam ipsi defendunt, libera voluntate efficiat, et num ejusdem immediate sibi conscia sit? et an forsan etiam de partiaria illa et mediata efficientia in carnem, quam pariter affirmant, immediate ac directe sciat. Quod vero ad alterum attinet, nimirum animam rationalem de rebus externis haud raro aliter ac sensus externos judicare: respondemus, juxta testimonium, quod adpellant conscientiae, et quod adeo ipsi adversarii extollunt, non esse sensus, sed esse eandem mentem, quae de rebus externis secundum visum, prout per sensus adfectae ipsi esse comparent, et quae secundum veritatem, prout illas aliunde esse scit, judicat. Est enim eadem mens, cui baculus aquae immersus fractus esse videtur, et quae eum simul fractum non esse cognitum habet. Quando autem ad sententiam suam firmandam adversarii asseverant, sensualia nonnisi ab anima animali seu corporea, ut suprasensualia solummodo ab anima spirituali, apprehendi seu cognosci posse: manifeste nimium, adeoque nihil probant. Ex hoc enim asserto sequeretur, animas defunctorum res nostras, quas tamen, ut Ecclesia ubique velut certum supponit, perspectas habent, non tantum ignorare, sed et operum ac laborum suorum nullam memoriam tenere; deinde Angelos, qui tamen testante S. Scriptura preces nostras Deo offerunt, atque actuum nostrorum testes et speculatores sunt, atque ipsum Deum, utpote Spiritum purissimum, cui tamen omnia nuda sunt et aperta, res, atque eventus mundanos sive necessarios sive per homines effectos, latere, quin imo animum nostrum cum corpore unitum de rebus externis nihil scire; nam si ipse incapax est, notionem rerum externarum sibi effingendi, etiam incapax esse debet, notionem hanc per animam animalem formatam recipiendi; tunc autem vere nesciretur, quare huic ergastulo sit inclusus. Porro quod si, ut demonstravimus, anima rationalis haud voluntarie operatur, et nominatim haud voluntarie sentit atque corpus sentiens reddit: facile quoque intelligitur, quomodo sensus non voluntarii in ipsa etiam inordinati enascantur, et etiam sensus corporei cum ipsa communicentur, et quomodo concupiscentia nobis insit. Accedit, sensus illos involuntarios, et quidem etiam carnales, i, e. manifeste in carne et per carnem ortos, haudquaquam imperio

[ocr errors]

rationis esse prorsus subtractos, atque animam rationalem in corpus immediate agere valere, nec non sensuum corporeorum immediate, eodem prorsus modo, quo sensuum spiritualium, sibi esse consciam. Quod neutrum locum habere posset, si anima rationalis substantialiter non esset cum corpore conjuncta. Etenim si corpus vitam propriam in se baberet, et nonnisi vinculo conjugali, ut docebant, animae rationali esset conjunctum: aperte haec immediate, sola voluntate, in corpus agere minime posset, neque sensus corporis immediate, i. e. una tamquam suos percipere. Tandem illud, animam in morientibus, quod attinet ad efficacitatem spiritualem, non raro corpore adhuc vigente, esse jam impeditam, iterum potius sententiam nostram, quam sententiam adversariorum comprobat. Nam quomodo id fieri posset, si anima rationalis et corpus propriam subsistentiam haberent, et hinc etiam independenter ab invicem operarentur, plane non perspicitur; intelligitur autem, si anima rationalis cum corpore unam efficit naturam, et hinc etiam unam per şe exsistentem substantiam. Quod si enim anima rationalis cum corpore in unam per se exsistentem conjungitur substantiam: anima rationalis legibus, quibus corpus necessario adstrictum est, pariter adstringitur, ita ut nonnisi hocce adolescente ipsa quoque expandatur, atque nonnisi in corpore sano sana, i. e. efficaciae suae attemperato efficax sit, instar lucis, quae quamvis in se lucens sit, tamen corpora nonnisi pellucida, minime autem opaca pelluceat. Quoad illud autem, corpus jam mortuum, capillos et ungues ex continuato adhuc post vitam exstinctam processu sive chemico sive mechanico protrudere: putamus, id aut aeque facile aut aeque difficulter explicari, sive causa vitae corporalis anima rationalis statuatur, sive anima animalis.

4. Quodsi autem, instant porro, anima rationalis seu spiritus in homine est, qui sensualia cogitet et appetat, non autem anima naturalis (die Naturseele): concedi necessario debet, animalia pariter spiritu esse praedita, seu animam rationalem ab anima animali non essentiâ, sed tantum gradu differre 1). Verumtamen quamvis anima rationalis praeter suprasensualia etiam possit sensualia percipere, sentire, cogitare et appetere: inde minime consequitur, animam rationalem animâ animali reipsa non praestare, seu essentiâ ab ea non differre, et quidem tam parum, quam parum inde, quoniam et spiritus finitus et spiritus infinitus cogitant, conjici pot

1) Cf. Zukrigl, l. c. p. 160.

« PredošláPokračovať »