Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATIRA V.

AD MAGISTRUM SUUM

ANNEUM CORNUTUM.

ARGUMENTUM.

UT gratissimum erga Cornutum, præceptorem suum, animum declaret poëta, utitur lepida sententiarum conformatione. Scilicet ad rei magnitudinem, quæ verbis æquari non possit, declarandam, poëtæ sibi optare solent centum ora et linguas, Homerum secuti; quorum more et instituto Persius quoque hoc loco utitur, subindeque se a Cornuto interpellatum fingit. Quorsum hæc? quippe neque carmen aliquod sublime condas, neque in argumento aliquo tragico verseris, neque omnino pravum hujus sæculi morem, quo tcnnes et jejunæ res ingenti strepitu verborum ac tumultu, ut gravissimæ, efferuntur, in animum induxeris sequi; sed vitæ humanæ consuetudinem, indies magis magisque in deterius delabentem, acerrimo sale defricare tibi propositum sit; quin huc igitur verba et sententias dirigis? 18. Enimvero, Persius subjicit, Huic rerum vanitati equidem nullus studeo; animi mei recessus tibi ut aperirem, ostenderemque, quanto amore te complecterer, vota poëtarum, vel in minutis rebus a nonnullis inepte adhibita, in maxima re et meo sensu gravissima, mea feci. 29. Recensum jam instituit omnium beneficiorum, quibus a Cornuto puer affectus sit, declaratque, quantum ejus institutioni et præceptis debeat. 40. Familiaritatis deinde mentionem facit, quæ sibi cum illo semper intercesserit, intimæ 44, studiorumque communium morumque similitudinis. 62. Hinc deflectit ad Stoicum aliquod dogma de libertate, quo sapiens solus liber perhibetur, transitione admodum felici. Animo enim gratissimo reputans, quantum ipse Stoicorum disciplinæ debeat, ex illorumque ratione ad vitam cum animi tranquillitate et constantia transigendam profecerit, suo ipsius exemplo monet juvenes, ut eadem opportu nitate utantur, neque occasionem discendi differant. 72. Ad bene autem et beate vivendum libertate opus esse, non ista, quæ in Damæ, agasonis cujusdam, persona ridetur, civili. 82. Docet porro, quid sit ex Stoicorum sententia, ita vivere, ut velis, id est, veræ libertatis vim et naturam, quæ a prætore, philosophiæ ignaro, non possit cuiquam impertiri. 95. Ad omnia, quæcamque velis, facienda requiri accuratam omnium rerum cognitionem 104, libertatemque sine cognitione veri, rerumque vel expetendarum vel fugiendarum ratione, et animo ab omnibus cupiditatibus motibusque vehementiori

bus vacuo ac soluto ne cogitari quidem posse. 118. Non posse fieri, ut aliquis sapiens idemque stultus sit, sed vel omnino sapiens vel omnino stultus. 123. Ut domini in servos, sic cupiditatum in ipsos dominos esse imperium æque severum. 131. Quod ut amplius confirmet, exemplo utitur, a mercatoris avaritia petito, ad omnia facinora illum impellente 139; contra pugnantem inducit luxuriam, mercatoris animum in diversa trahentem 153, qui miser, alterutro vitio declinato, in alterum præcipitem se necessario daturus sit. 160. Jam ad aliam similitudinem transit, ab amante aliquo sumtam, qui valedicere amicæ cum apud animum statuerit, illico ad eam pristina caritate retrahatur. 169. Quibus rebus monstrat Noster, ne illum quidem liberum esse, qui imperium in vitia ad tempus exercere possit 175, multo minus eos libertatem nactos censendos esse, quos ambitione religionibusque per vices excitatos turbatos que semper conspiciamus.

VATIBUS hic mos est, centum sibi poscere voces,
Centum ora, et linguas optare in carmina centum,

Ea est consuetudo Poëtis, sibi exoptare centenas voces, ora centena, et centenas linguas in versus exposcere; sive componatur ab eis Tragedia ab histrione tristi pro

2 Carmine Ms. R. et Ms. Gal.

NOTE

1 Vatibus] Scita et elegans in primis hæc Satira duas habet partes. In priori quid debeat Cornuto præceptori luculenter et officiose profitetur Persius. In altera, nimirum a versu 73. in quo vera libertas consistat, graviter explicat: atque ex placito Stoicorum egregie asserit solum sapientem liberum esse. Quod fere idem asseverabat Apostolus Paulus cum ait: qui facit peccatum, servus est peccati.

Hic mos est, &c.] Poëtæ nimirum Epici, quin et Oratores interdum, solent ea figura uti, quoties grande quidpiam aut arduum volunt expri

mere.

Centum sibi poscere voces, &c.] Homerus Iliad. 1. ovd' et poi déka μèv γλῶσσαι, δέκα δὲ στόματ ̓ εἶεν. Hunc

secutus Hostius Poëta lib. rr. Belli Istrici, (ut refert Macrobius, Saturnal. lib. vr. cap. 3.) sic habet: 'Non si mihi linguæ Centum atque ora sient totidem, vocesque liquatæ.' Postea Virgil. Georgic. 2. pariter et Æneid. 6. hunc eundem versum habet, 'Non mihi si centum linguæ sint, oraque centum.' Hos alii passim imitati, ut Sil. Ital. lib. IV. Non mihi Mæoniæ redeat si gloria linguæ, Centenasque pater det Phœbus rumpere voces.' Claudianus in Panegyrico Probini: 'Non mihi centenis resonent si vocibus ora.' Sic etiam Oratores, ut Quintil. in fine Declam. 6. Omnia licet' (inquit) 'huc revocemus præterita, et ad canendas unius laudes, universorum Vatum scriptorumque ora consentiant, vincet tamen res ista

Fabula seu moesto ponatur hianda tragœdo,

Vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.

nuntianda; sive describant plagas Parthi emittentis sagittas ex inguine. Ad quid

mille linguas,' &c. Et S. Hieron. in Epitaphio Paulæ sic exorditur: 'Si cuncta corporis mei membra verterentur in linguas, et omnes artus humana voce resonarent, nihil dignum sanctæ ac venerabilis Paulæ virtutibus dicerem.' Vide Cassiodor. ep. 1. lib. 11. &c.

3 Fabula seu mæœsto ponatur, &c.] Seu Carmen Tragicum scribant, seu Heroicum.

Fabula] Hoc nomine significatur omnis fictio, non tantum rei totius, qualis ab Aphthonio et ab aliis communiter intelligitur; sed et quando rei veræ adjuncta quædam affinguntur, et sermo personis attribuitur, non quem habuere, sed qualem habere potuerunt aut debuerunt. Et sic Dramatica quævis Poëmata fabulæ dicuntur. Hic pro Tragedia sumitur, in qua ex adjunctis rei quædam mutari perinde aut fingi, ut dictum est, non est nefas, dummodo similia vero sint omnia, et bene singula cohæreant, juxta Horat. in Arte Poëtica, v. 151. Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum.' Et v. 338. Ficta voluptatis causa sint proxima veris, Nec quodcumque volet poscat sibi fabula credi, Neu pransæ Lamiæ vivum puerum extrahat alve.'

[ocr errors]

Masto] Utplurimum in Tragœdiis tristes occurrunt casus, atque, ut loquitur Theophrastus, ἡροϊκῆς τύχης πεploraσis. Unde Archelao Macedoniæ Regi, ut de se Tragœdiam scriberet petenti, abnuens respondit Euripides, immo rogare se Deos ac precari ne quid unquam Tragœdiæ proprium bono Principi accideret. Horatius

[ocr errors]

in Arte, vs. 102. Si vis me flere, do lendum est Primum ipsi tibi. Tunc tua me infortunia lædent, Telephe, vel Peleu. Tristia mæstum Vultum verba decent,' &c. Cave autem ne de tristi catastrophe ac luctuoso fine intelligas. Nec enim exitus ac finis Tragœdiæ solet aut debet esse tristis magis quam Comœdiæ: in quo Lubinus et alii recentiores hallucinantur. Nomen porro Tragicomœdiæ in qua vulgo putant contra e tristibus initiis finem esse lætiorem, merum est commentum, inauditumque apud veteres. Scalig. Poët. lib. vi. cap. 3. et alibi. Vossius Instit. Poët. lib. II. cap. 24. Stiblinus in Eurip. Trag. Theophrastus apud Diomed. lib. 111. Certe Euripidis et Sophoclis Tragœdiæ sæpe finem habent et catastrophen, quam principia lætiorem: Tragicomœdiæ tamen apud illos mentio nulla; nec titulus iste unquam inscriptus apud antiquos reperitur. Testes Euripidis Hecuba, Orestes, Alcestes, utraque Iphigenia, &c.

Hianda] Maguo quidem spiritu et voce gravi recitanda, sicut res illic graves, sublimis et grandis stylus. Juvenal. Sat. VI. 'Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu.'

Tragado] Tragœdus est Actor Tragœdiarum, Tragicus autem earum Scriptor.

4 Vulnera seu Parthi] Quæ Romani Parthis, aut Romanis etiam Parthi intulerunt in bellis sub Augusto, immo et sub Nerone gestis; de quibus Poëtæ carmina condebant Cæsaribus adulantes. De Bellis Parthicis Cornel. Tacit. Annal. lib. XII. et sequent. Sueton. Justin.

Parthi] Populi fuere in Asia O

Quorsum hæc? aut quantas robusti carminis offas Ingeris, ut par sit centeno gutture niti?

Grande locuturi nebulas Helicone legunto,

Si quibus aut Procnes, aut si quibus olla Thyestæ

5

ista? Vel quam magnas offas fortis versus infers, ut opus sit fulciri centum fauci bus? Ingens aliquid scripturi colligant nubes ex Helicone: et si quibusdam rel Prognes, vel si aliquibus Thyestæ lebes bulliet: quæ cœna agenda frequenter ab

6 Quidam gurgite: sed omnes veteres gutture. Casaubon.

NOTE

rientales, Romanorum hostes infensissimi, sagittandi periti valde, et fugain simulando vincere assueti. Unde Virgil. Georgic. 111. 'Fidentemque fuga Parthum versisque sagittis.' Ducentis ab inguine ferrum] Locus profecto anceps. Interpretantur vulgo, sagittas e vulnere extrahentis et in hostes retorquentis. At audacior videtur interpretatio. Casaub. vult a Persio intelligi quartum jaculandi modum Parthis proprium, nempe ex inguine; cum sagittas emitterent et tela, alii ex humero, alii e capite seu ex auricula dextra, alii e pectore seu mamma; citatque Propertium, lib. IV. Eleg. scilicet 11. de Gallis, ubi vulgo legunt: 'Illi virgatis jaculantis ab agmine braccis.' Legit vero Casaubonus illic, ab inguine, sed, an jure, ipse viderit. Certe malim cum Marcilio explicare Persium hic, de Parthis lethaliter in inguine vulneratis, et sagittas extrahendo, morientibus. Numquid enim Romani Poëtæ in Epicis Carminibus, de quibus Persius hoc loco, laudassent Parthos tela vibrantes, et Romanis mortem inferentes, potius quam victores Parthorum Romanos? Quod tamen dicendum foret, si vulnera sumerentur hic active, ut sentit Casaubonus.

Ferrum] Sagittas ferro armatas in cuspide. Synecdoche.

5 Quorsum hæc] Fingit Persius adesse Cornutum præceptorem, et redarguere sic: unde vero tibi, o Persi, turgidum illud Satiræ proœmium?

Aut quantas robusti carminis offas ingeris] Eccur tantas verborum ampullas adhibes?

Robusti carminis] Heroici, vel Tragici. Tu nimirum non Satiram scribere sed Epos videris.

Offas] Offa dicitur cibi globulus aut frustum. Hic metaphorice significat inflatum carmen.

6 Ut par sit centeno gutture niti] Velut ad trajiciendas offas illas grandiores, sive ad proferendos versus adeo turgentes.

7 Nebulas] Similia nebulis, inania, quamvis specie magna. Horat. in Arte, nugas canoras, vocat: et nubes et inania captare eos dicit, qui turgidum scribunt carmen,

Helicone legunto] Invocando Musas et Apollinem. Vide in Prologo.

8 Si quibus aut Procnes, &c.] Si qui volent scribere Tragœdiam vel de Procne Pandionis Atheniensium Regis filia, Terei Thracum Regis uxore: vel de Atreo et Thyeste fratribus apud Argos seu Mycenas regnantibus, invidentibus sibi invicem, et in sese pariter sævientibus.

Procnes] Quæ Tereo marito filium Ityn apposuit epulandum, dolore

Fervebit, sæpe insulso cœnanda Glyconi.

Tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino,
Folle premis ventos; nec clauso murmure raucus
Nescio quid tecum grave cornicaris inepte;

· 10

insipido Glycone. Tu nec spiritum comprimis laboranti folle, dum metallum in fornace excoquitur: nec raucus susurro apud te insulse garris nescio quid grande; nec

NOTE.

percita quod Philomelam sororem ille vitiasset. Ovid. Metamorphos. VI. Fab. 7.

Olla Thyesta] Qui suos ipse filios inscius comedit in olla coctos et appositos in cibum ab Atreo fratre, incestam illius cum Europa uxore sua vindicante. Vide Senecam Tragic. in Thyeste.

laborantibus.

Nec ita scribis aut loqueris, ut folles inflare videaris: adeoque ab ineptis hujus sæculi Poëtis ambitiose recitantibus quam longe abes!

Coquitur dum massa camino] In fornace ardenti metallum; sic animo inter meditandum fervescente carmen fingitur.

9 Fervebit] Allegoria ab olla in qua 11 Anhelanti folle premis ventos] Afervente cocti sunt filii Terei et Thy-ërem follibus inclusum et stridentem estæ et allusio ad Tragœdiæ stylum concitatum et vehementem.

Cananda] Repræsentanda cœna Terei et Thyestæ proprios filios devorantium. Quod tamen in Scena exhiberi vetat Horatius in Arte, his versibus: Non tamen intus Digna geri promes in scenam, multaque tolles Ex oculis, quæ mox narret facundia præsens. Nec pueros coram populo Medæa trucidet; Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus; Aut in avem Progne vertatur,' &c.

[ocr errors]

Glyconi] Fatuo Tragado, tempore Neronis, qui trita argumenta sæpins ad nauseam reponeret. De similibus Martial. Epig. x. 4. Qui legis Œdipodem, caligantemque Thyesten, Colchidas, et Scyllas; quid nisi monstra legis?' &c. Hinc insulsum vocat Persius, ut ait vetus Scholiastes, 'crat enim ille nescius jocari: quanquam populo mire placuit, et ideo a Nerone manumissus est,' &c.

10 Tu neque anhelanti, &c.] Tu magno conatu versus magnificos non profers, magno anhelitu, et pulmonibus

exagitant fabri ad fornacem accendendam: ingenium autem meditando, ac fingendo, secum luctando sæpe, et in omnes partes vertendo, Poëtæ discruciant: pulmones item fatigant, recitando carmen præsertim inflatum et turgidum, quale hic Persius reprehendit, imitatus nempe Horatium lib. I. satir. 4. At tu conclusas hircinis follibus auras Usque laborantes dum ferrum molliat ignis, Ut mavis imitare.' Juvenalis autem hos secutus de Causidicis ait, satir. vII. Tunc immensa cavi spirant mendacia folles.' Et Martialis: A nostris procul est omnis vesica libellis, Musa nec insano syrmate nostra tumet.'

12 Nescio quid grave] Carmen quod tibi placeat soli, magnumque videatur.

Cornicaris] Nec tu, more cornicum, voces emittis e gutture, compressas, impeditas, strangulatas, palato supplantatas, de quibus fuse satir. 1. Locum hunc respexit D. Hieron. cam ait ep. IV. 'Alii intra se nescio quid

cornicantes tumentia verba trutinantur,' &c.

« PredošláPokračovať »