Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATIRA VI.

AD CESIUM BASSUM.

ARGUMENTUM.

SATIRA hæc ad Cæsium Bassum scripta de legitimo divitiarum usu agit. In principio amicum Noster certiorem facit, se in præsentia Lunæ, Liguriæ oppido, summo otio frui procul a curis et omni invidia. 17. Alios aliter sentire, sæpeque eorum, qui eodem temporis puncto nati sint, studia esse diversissima. 19. Se, quamvis alii diversum vitæ genus sequantur, suo more vivere, parcumque et sobrium sine sordibus esse velle. 24. Annuos reditus licere consumi. 26. Si quid inopinati accidisset, non dubitandum, de patrimonio ipso aliquid detrahere. 32. In colligendis opibus hæredis, ne funus minus splendidum curet, rationem habere, stultum esse. 41. Si vel legitimus hæreditatem, sumtibus factis imminutam, se aditurum esse negasset, hæredem sibi omnino non defuturum. 56. Nihil interesse, quonam loco ille natus sit, omnes enim homines cognatione quadam inter se jungi. 60. Rem familiarem viventis esse, nihilque habere hæredem, quod jure suo postulare possit; quodcumque esset relictum, æqui bonique ipsi consulendum, lucrique -insperati loco habendum esse. 71. Stulti esse, vitæ commoditatibus ipsum carere propter avaritiæ sordes, ut hæredes posteri vitam dissolutam et omni voluptatum genere plenam agant. 74. Sic enim semper existimandum, hujusmodi hominum cupiditati opes maximas, omni modo congestas, nunquam esse satis facturas, ut ne vel sic quidem sit, quod speres, fore, ut gratiam illorum hac ratione merearis.

ADMOVIT jam bruma foco te, Basse, Sabino?

O Basse, jamne hyems te compulit ad caminum Sabinum? Numquid cithara, et

NOTE

1 Admovit jam bruma, &c.] Avaros exagitat Persius hac Satira, quam ad amicum in Sabinis hyemantem, et lucubrandi causa secedentem scribit,

ipse apud oram Ligusticam eodem consilio receptus et Roma digressus. Hinc statim intellige alia fuisse æstate domicilia, alia hyeme: et ad

Jamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chorda?
Mire opifex numeris veterum primordia rerum,

fides jam tibi vigent plectro severo? o admirande artifex, metris intendere prin

2 Hæc vetus est lectio, non Tetrico; quæ tamen eodem redit: nam Tetricus Mons Sabinorum, cujus gentis mores severiores etiam tum fuerunt, quando reliquæ Italiæ solutior jam disciplina. Casaubon.-3 primordia co

NOTE

villas non tantum valetudinis gratia, et verno tempore, secedere solitos; sed et qualibet tempestate, ut studio vel scriptioni indulgerent. Constat ex Tullio Epist. ad Attic. Sueton. in Augusto, cap. 72. Horat. Epist. 1. 7. et 15. et aliis.

Bruma] Quasi ẞpaxeîa huépa, inquit Festus. Dies anni brevissimi circa solstitium hyemale. Ovid. Fast. 1. 'Bruma novi prima est, veterisque novissima Solis.'

paulo ante vixisse, et 'post Horatium Lyrici Carminis laudem tulisse,' ait.

Sabino] Sabina terra agro Romano contigua veterem appellationem etiamnum retinet.

2 Jamne lyra] Jamne Lyricis Carminibus more tuo egregiam navas operam?

Lyra] Lyræ inventor Mercurius traditur. Vide Macrob. Saturnal. I. 19. Alex. ab Alex. 11. 25.

Tetrico vivunt tibi pectine chorda] An chordæ citharæ jam a te pulsantur pectine, et graves soni redduntur? Tetrico in gravibus ac seriis argumentis, et Stoico dignis, ut aiunt aliqui. Fuit apud Sabinos mons nomine Tetricus, sed nihil ad rem.

Basse] Ambigunt eruditi quis iste Bassus. Plures certe fuerunt hujus nominis viri, sed cognomina et artes seu instituta dissentiunt. De Aufidio Basso belli Germanici Scriptore, et de Saleio Basso Epico Poëta, quos laudat Quintilianus x. 1. non est hic mentio. Agellius m. cap. ult. item 1. v. c. 7. et alibi meminit C. Bassi, qui de vocabulorum origine scite et lepide scripsit, at soluta oratione: atque adeo non est hic Persianus Bassus, etiamsi veterum primordia vocum legas et cum vulgo intelligas. Superest igitur ut veterem Scholias-origines sen rerum, seu vocabulorum,

tem sequamur: sic habet: 'Hanc Satiram scribit Persius ad Cæsium Bassum Poëtam Lyricum, quem fama est in prædiis suis positum, ardente Vesuvio monte Campaniæ, et late ignibus abundanti, cum villa sua ustum esse. Hic ergo, dum viveret, Roma ad Sabinos necessario transibat, ubi brumali tempore, in calido loco carmina scribebat.' Favet Quintil. loco cit. qui Cæsium Bassum

Vivunt] Dum muta jacet lyra, veluti mortua est: at cum pulsatur moveturque, tum loqui et vivere videtur.

3 Mire opifex numeris, &c.] Tu qui peritus es fidibus aptare, et Carmine Lyrico describere primordia et

&c.

Veterum primordia vocum] Legit Casaubonus, primordia rerum, ut intelligatur historia primi temporis; nec enim legitur usquam, inquit, scripsisse Casius Bassus de Originibus vocum. Explicant alii de vocibus antiquatis et obsoletis, quas Bassus versibus suis insereret non sine arte et decore. Alii veterum primordia tocum dicunt esse ipsam Poësim,

Atque marem strepitum fidis intendisse Latina;
Mox juvenes agitare jocos, et pollice honesto
Egregius lusisse senes! Mihi nunc Ligus ora

5

cipia antiquorum vocabulorum, et masculum sonitum Latinæ chorda; deinde agere ludos juvenum, et canere senes illustres digito decoro. Mihi vero jam tepescit ex

rum Ms. R.-5 aptare Ms. Gal.-6 Egregios Edd. vulg.

NOTÆ

quippe quæ ante prosam a Scriptoribus usurpata fuerit. Ex Plin. vII. 56. et Horat. ad Pisones, qui ait, 'Fuit hæc sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis.-Dictæ per carmina sortes; Et vitæ monstrata via est,' &c. Verum utraque hæc interpretatio longe petita videtur. Malim igitur cum Casaubono, et aliis quibusdam, θεογονίαν et μυθι Toplav intelligere, per veterum rerum primordia.

4 Atque marem strepitum, &c.] Solers scribere forte et generosum Carmen Lyricum, de quo Horatius ad Pisones: Musa dedit fidibus Divos, puerosque Deorum, Et pugilem victorem, et equum certamine primum, Et juvenum curas, et libera vina referre.' Et Od. 13. 1. 11. ait Alcæum plenius aureo cecinisse plectro dura navis, dura fugæ mala, dura belli.

Marem] Sic Horatius ad Pisones: 'Post hunc insignis Homerus Tyrtæusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit.'

5 Mox juvenes agitare jocos] Juveniles curas, amores, ludos, convivia describere. Horatius loco citato paulo ante.

Pollice honesto] Tangens citharam pollice honesto, id est, insignes virtute viros, heroum facta celebrans, nobili Carmine et glorioso conatu, lusisse ac cecinisse. Virgil. Ecl. 1. Ludere quæ vellem calamo permisit agresti.'

6 Mihi nunc Ligus ora intepet] Dum tu in Sabinis secessu gaudes et liberali otio; ego pariter urbe cessi, et quietus ago ́iñ Lunensi villa, ubi fruor aëre temperato, et tepore maritimæ regionis. Porro addunt veteres Glossæ, secessisse illuc Persium in Liguriæ fines, videlicet propter Ful viam Sisenniam matrem suam, quæ, post mortem prioris viri, ibi nupta erat.'

[ocr errors]

Ligus ora] Liguria Italiæ pars in longum protensa versus Meridiem, a Narbonensi Gallia ad Thusciam,secundum maris littus. Hodie, Ora Genuensis, a Genua civitate principe nuncupata.

7 Intepet] Sive ob situm inter mon. tes, sive ob agitationem vicini maris, quæ quidem major hyberno tempore. Cic. 1. 11. de Natura Deorum, n. 26.

Fidis intendisse Latina] Apud Græcos Lyrici Poëtæ novem memorantur, Stesichorus, Bacchilidės, Ibicus, Anacreon, Pindarus, Simonides, Alcman, Alcæus, Sappho, quibus addunt aliqui Corynnam, ut decas implea-Maria agitata ventis ita tepescunt, tur; at apud Latinos duo tantum claruere, Horatius et Cæsius Bassus, ut ait Quintil. x. 1. jam cit.

Intendisse] Intensio nervorum in eithara varios varia sonos et modos facit.

ut intelligi facile possit in tantis illis humoribus inclusum esse calorem: nec enim ille externus et adventitius habendus est tepor, sed ex intimis maris partibus agitatione excitatus; quod nostris quoque corporibus con

Intepet, hybernatque meum mare, qua latus ingens
Dant scopuli, et multa littus se valle receptat.
Lunai portum est opera cognoscere, cives.
Cor jubet hoc Ennî, postquam destertuit esse

10

tremitas Liguria, et meum mare est in hybernis, ubi rupes protendunt amplum latus, et ora sese colligit multiplici convalle. Ŏ cives, juvat nosse portum Lunæ. Ennii cor id præcipit, posteaquam desiit somniare se esse Mæonidem Quintum ex pavone

-9 Sic Edd. plurimæ: at quædam habent Lunai pretium. cognoscite C.— NOTE

tingit, cum motu atque agitatione aulai, pictai, et alii diphthongum solrecalescunt.'

[ocr errors][merged small][merged small]

Qua latus ingens dant scopuli] Loci descriptio. Scilicet prominent in mare scopuli seu rupes multiplices, et montes excelsi Lunæ portum circumcludentes. Strabo, 1. v. Sic Virg. Æn. IX. Qua se subducere colles Incipiunt,' &c.

8 Multa littus se valle receptat] Ubi sinum fecit natura, et deflexum littus in formam Lunæ curvatur; nomenque inde datum. Porro Lunæ portus, ut ait Strabo, loco citato, amplus valde et capax, multos intra se portus amplectitur magnæ profunditatis universos, adeo ut omnium qui maris teneant imperium, facile fieret receptaculum.

9 Lunai portum] Lunai per diæresim, pro Luna. Sic Virgil. aquai,

ventes. Luna urbs Hetruriæ antiquissima, in Liguria confinio, ad ostia Macræ fluvii: cui in Episcopali dignitate modo successit Sarzana, quæ nova Luna dici potest. Lunæ vero portus certe maximus, seu verius sinus Liguriæ, inter portum Veneris et portum Erycis, ambitu viginti millia passuum patens: hodie, Golfo della Spezzia, sic denominatus ab oppido Spetia, quod situm est in intimo recessu. Ferrar. Celsis' undique montibus circumcingitur, qui prospectum longe pelagi præbeant: nam et Sardiniæ et magna utriusque littoris pars cernitur. Strabo. Primum oppidum Hetruriæ, Luna, portu nobile. Plin. III. 5. et XIV. 6. ait Lunensia vina palmam ferre inter Hetrusca. Celebratur etiam Lunense marmor, 1. xxxvi.

Est operæ, &c.] Supple, pretium; id est, utile et jucundum est tam amænum portus Lunæ situm cognoscere, ejusque descriptionem petere ex Ennio, quam in Annal. sic incipit: Est operæ pretium, o cives, cognoscere portum Lunæ.'

10 Cor jubet hoc Enni] Id est, hoc nobis imperat Ennius vir cordatus et sapiens. Nam cor vitæ fons et radix ponitur etiam pro mente et sapientia. Porro versum hunc ad suum carmen de Ennii carminibus translatum a

Mæonides Quintus pavone ex Pythagoreo.

Hic ego securus vulgi, et quid præparet Auster

Pythagora. Ego Persius isthic dego non anxius sermonum plebis; et parum

Persio notant veteres Glossæ.

NOTE

In

Enni] Ennius, Epicus Poëta inter Latinos post Liv. Andronicum vetustissimus, Annales Populi Romani scripsit, et alia quædam, quorum fragmenta duntaxat supersunt. Ennio elucebat ingenium acre, eruditio multiplex, cultus, modestia, comitas, probitas, fides, &c. Et cum triplicem linguam calleret, Græcam, Oscam, Latinam, dicere solitus erat tria se corda habere. Crinitus, Gellius, xvII. 17. Cic. Tuse. Quæst. 1. num. 34. Epitaphium Ennii ab ipso scriptum refert: Aspicite, o cives, senis Ennii imagini' formam.

Hic

vestrum panxit maxima facta patrum. Nemo me lacrymis decoret, nec funera fletu Faxit, Cur? Volito vivu' per ora virum.' Horat. Epist. ii. 1. Ennius et sapiens, et fortis, et alter Homerus, Ut critici dicunt, leviter curare videtur Quo promissa cadant, et somnia Pythagorea.'

Postquam destertuit, &c.] Tum hoc jubet, cum sapit maxime, et cum vere est Quintus Ennius, nec jam somniat esse se Homerum, seu habere se animam Homeri. Vel ut ait Marcilius, Persii mens est: postquam Annalium initio Ennius narravit somnium suum de apparente sibi Homero, et affirmante suam olim animam jam Ennii esse, &c. tum portus Lunæ descriptionem aggressus jubet attendere, hoc versiculo, est operæ pretium, &c. ut supra. Huc pertinet quod in Prologo scripsit Persius, vs. 2.

11 Maonides] Ita dictus Homerus vel a Mæonia patria, vel quod esset Mæonis filius.

Quintus] Ennii prænomen est, quicquid nugati sint aliqui de quinta ab

Homero metempsychosi. Turn. xxx. 7. Casaub. alii.

Pavone ex Pythagoreo] Id est, Postquam Ennius fingere desiit immigrasse in se animam Homeri, a quo illa in pavonem, ac deinde in Pythagoram; postea vero in Ennium transiisset. Diog. Laërt. 1. v. ait, Pythagoram dicere solitum animam suam primum fuisse Ethalidis, qui Mercurii filius habitus est, ab Euthalide in Euphorbum, ab hoc in Hermothimum, post in Pyrrhum Delium piscatorem, denique in Pythagoram transmigrasse. Ovid. Met. xv. 3. Pythagoram ita loquentem inducit,

[ocr errors]

Ipse ego (nam memini) Trojani tempore belli Panthoides Euphorbus eram,' &c. Persius hic deridet aniles illas opiniones de metempsychosi Pythagorica. Quod et fecit Tertull, Lib. de Anima, cap. 24. et seq. cap. vero 33. sic habet: 'pavum se meminit Homerus Ennio somniante: sed Poëtis nec vigilantibus credam,' &c. Et cap. 34. In pavone tunderetur Homerus, sicut in Pythagora Euphorbus.' Idem Tertullianus, Lib. de Resurrect. carnis, cap. 1. num. 7. ' ut in Pythagoram Euphorbus, Homerus in pavum recenseantur.' Pariter S. Hieron, Apoll, 111. adversus Ruffinum, paulo ante finem. Et Lactantius Firmianus, 111. 18. et vII. 23. ubi sic ait: Pythagoras transire animas in nova corpora disputavit, sed inepte: -et seipsum ex Euphorbo fuisse reparatum.'

12 Hic ego] In portu Lunæ versor, ut jam dictum. Securus vulgi, parum curans rumores populares; procul a vulgari strepitu, et ambitione.

Et quid præparet Auster] Quid mor.

« PredošláPokračovať »