Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ille ego qui in Satyris non ultimus esse poëtis
Dicor et obscurum composuisse librum.
Ex Flacco gravida peperit me Fulvia mater;

Tu mihi, Cornute docte, magister eras:
Quatuor in studio nec adhuc ego lustra peregi :
Cumque opus haud facile fingere Musa dedit.
Ante expectatum Lachesis me pressit acerbo
Funere: Dic, Persi (Lector amice) vale.

In aversa pagina legitur Argumentum in opus Persii :
Corrigit in prima laudantes molle poëma :
Perversos mores ac impia vota secunda:
Molles et pigros satirarum tertia mordet:
Corrigit in quarta juvenem satis ambitiosum:
Libertate opus est ex quinta philosophanti :
Qui miseri vivunt per sextam rodit avaros.

Prologi Persiani litera initialis N quadrata coloribus, purpureo, viridique et auro distincta est, et uterque paginæ primæ margo floribus pulchre ad vivum pictis ornatus. Textus dein glossis verbalibus iisque levioribus interlinearibus, credo in usum princi

pis alumni, perspersus nihil fere singulare habet, quod Casaubonus non viderit, et judicaverit, plerumque improbarit. Speciminis tamen causa prologum damus, cum tertius præsertim versus aliam lectionem, Casau⚫ bono certe haud memoratam, inferat :

Nec fonte labra prolui caballino
Nec in bicipiti somniasse parnaso
Memini me ut sic repente poëta prodirem
Heliconiadasque pallidamque pirenem.
Illis relinquo quorum imagines lambunt
Hederæ sequaces, ipse semipagonus
Ad sacra fatum carmen affero nostrum.
Quis expedivit psittaco suum chære
Picasque docuit nostra verba conari?
Magister artis, ingeniique largitor
Venter, negatas artifex sequi voces.
Quod si dolosi spes refulserit numi:
Corvos poëtas, et poëtridas picas

Cantare credas perpegaseum melos.

Satirarum dein literæ initiales O, manus defecerit. In Sat. 1. 2. sqq. H, N, R, V, A desunt, quod artificis sic interpuncti leguntur :

Quis leget hec? min tu istud ais?

Nemo? hercule nemo.

Vel duo vel? Nemo. turpe et miserabile. quare?

Sed mittamus cetera Codicis apo- dere queat ad emendandum textum,

graphi, forsan ex ed. aliqua vetustiore descripti, cum parum inde acce

menda plura ipse admiserit.

Sub finem fol. 24. (a) (tot enim habet Ms.) legitur :

A. Persii Flacci Satirarum finis.

Tum subjicitur, quod Palatinis certe haud ingratum fuerit: Illustrissimum principem Philippum comitem palatinum Rheni et ducem Bavarie sacri Romani Imperii archidapiferum principem electorem accedat ad Caliopen carmen heroicum

Illustrissimo Principi Philippo, &c.

Suo genitori Ludwico, &c.

S. P. D.

Si placet has reserans genitor clarissime chartas
Nostre primicias Muse hec lege carmina: nostra
Si sint dicenda, quæ ex prosa carmina feci.

Vale.

Si placet has chartas clementia vestra recludat
Illustris princeps pater et legat hec metra nostra
Si sint dicenda, quæ ex prosa carmina feci.

Fol. 24. (b.) quæ ultima est pag. aspersa leguntur varia Adæ Wernheri in quendam Augustinum-Brechtel,

(credo Rohrbacensem) ludicra s. in vectiva, quæ nihil huc pertinent.

RECENSUS EDITIONUM

PERSII,

LONGE AUCTIOR FABRICIO-ERNESTIANO ET IN QUATUOR

ETATES DIGESTUS

PERSII ETAS 1. natalis 1469-1499.; quæ ad Persium tum separatim sine loco et anno, tum Romæ ap. Udalr. Gallum (an. 1470.) cum Juvenale editum origines refert. Has exceperunt Brixienses ab an. 1473. et Mediolanenses Zarotinæ ab an. 1474.; Venetæ dein, quarum 1. cum Comm. Barth. Fontii prodiit 1480. Ab alterius commentatoris Jo. Britannici cura commendatur Brixiensis II. 1481. Uterque juncti comparent in Veneta vi. 1491. Persius vero vel solus, vel cum Juvenale edi consuevit. Sine anno et loco: Persii Satyræ; quam scriptor Catal. Bibl. Hulsis anæ omnium principem censet ex versu, qui in fine legitur: Explicit ignotus per totum Persius orbem.

- Persii Flacci nobilissimi Satyrici unicus, sed elegantissimus Satyrarum liber fol. occurrit in Cat. Bibl. Uffenbach. T. 11. App. Incunab. artis typogr. Additt. n. 346. p. 817.

-

4. Persius cum glossis Scipionis Ferrarii Georgii filii de Monferrato, memoratur Engelio in Bibl. select. p. 123. Idem Scipio etiam in Val. Flacci Argonaut. glossas edidit.

Sine anno, Persii Satyræ; cujus ed. vetustatem, certe in Gallia principatum, colligit scriptor Cat. Bibl. Huls. ex versibus in fine:

Delph. et Var. Clas.

Pers.

T

Excepit claros Andegavense poëtas

Ut studium, Persi, tu cito sculptus ades:
Gallorum egregias sic sculptus perge per Urbes,

Ut possit spatium cernere glossa suum.

1474 Ferrariensis, fol. Persius memoratur Fabricio.

1475 Lovaniensis, fol. Persius- per Joannem de Westphalio, arte characterisaudi novissima,' ut in fine dicitur. Ita Fabricius. 1480 Veneta 1. Fontii, fol. Auli Persii Flacci poëtæ Satyrarum opus. Constat 28. foliis iisque signatis, sed caret paginarum numero et custode. Præmissa Bartholomæi Fontii dedicatio ad Laur. de Medicis. Textum notæ ambiunt. In fine legitur: 'A. Persii Flacci Satyrarum finis MCCCCLXXX. Venetiis.'

1482 Daventriæ, fol. Persius. Vid. Corn. a Beughem incuuab. Typogr. p. 105.

Veneta 11. fol. min. Persii Satyræ cum Comm. B. Fontii, per Bapt. de Tortis. Extat in Bibl. Archipal. Manhemi.

Veneta III. fol. Persii Satyræ, cum Comm. Barth. Fontii.-A. Persii Flacci Satyrarum finis. Anno M.CCCC.LXXXII. Mensis Decembris die XXIV. per me Magistrum Renaldum de Novimagio Theutonicum Venetiis impressum.

De his duabus Venetis vide Beughem. 1. c. pag. 105. Bauerum 1. c. p. 185. Goetzium in memorab. Bibl. Dresd. T. III. p. 120. n. 207. et Catal. Bibl. Trajectino-Batavæ (editum 1718. f.) in Libr. f. p. 87.

1484 Veneta IV. fol. Persius, cum Comm. Fontii-per Bapt. de Tortis, teste Fabricio.

1485 Veneta v. fol. Persius, cum Comm. Fontii per Anton. de

Bactibobus. Cf. Lengnich Beiträge zur Kenntniss seltener Bücher &c. 2 Theil. p. 120. Extat quoque in Bibl. Archipal. Manhem. hujus anni editio.

1491 Veneta VI. fol. Persius cum Comm. Jo. Britannici Brixiani et Barthol. Fontii.-Impressum Venetiis per Bernardinum Benalium Bergomensem et Matheum Capcasam Parmensem anno nativ, Dom. MCCCCXCI. d. III. Aug. Sic in Engelii Bibl. select. p. 115. sub Terent. et in Cat. librorum in Bibl. Gœtting. in duplo extantium an. 1784. p. 16. n. 120. (b.)

1492 Veneta VII. fol. Persius c, Comm. Jo. Britannici per Barth. de Ragozzonibus. Vid. Lengnichii Beitræge &c. P. II. p. 120,

1494 Veueta IX. fol. Persius c. n. Jo. Brit. et B. Fontii.-Venetiis

sumptibus Jo. de Tridino; castig. a Barth. Merula. 1495 Veneta x. fol. Persius, c. Comm. B. Fontii.

1497 Veneta XI. fol. Persius.

ÆTAS II.

PERSII 1499-1585 auctioris scholiis veteribus, quæ sub Cornuti nomine feruntur. Ea nimirum 1499. primus protulit Jo. Bonardus sacerdos Veronensis, dein curatius Rob. Stephanus 1544. locupletiora autem Elias Vinetus 1560. Textus vero inde et ab Aldina 1501. (cujus filia videtur Juntina 1513.) a Parisina Colinæi, Lugdunensibus Seb. Gryphii 1534. et 1538. Parisina R. Stephani 1544. Basiliensi Frobeniana Cælii Sec. Curionis 1551. Pictaviensi Vineti. 1560, Plantiniana Pulmanni 1565, et Basil. Th. Freigüi profecit.-Novi Commentatores accessere Ph. Beroaldus, et Ang. Politianus 1507. Jo. Murmellius Ruremundanus, et Jo. Bapt. Plautius 1516. Jod. Badius Ascensius 1523. qui et Plautii, Murmellii, Britannici, Ælii Ant. Nebrissensis ac Jo. Scoppæ curis suas leviores conjunctiores edidit, et ab an. 1525 Herm. Buschius, cujus obss. in Sat. 1. Murmellianæ edd. sibi vindicarunt, et Des. Erasmus Roterod. Ascensianæ filia melior est Frobeniana Curionis ; quem excepit novus Commentator Ant. Foquelinus. Denique paraphrastæ munus sibi sumsit Nic. Frischlinus. Tacemus alios. 1499 Veneta XII. cum picturis, fol. Persius cum Comm. Cornuti philosophi, Jo. Britannici et Barth. Fontii- Impressum Venetiis sumptu diligentissimi viri Joannis de Tridino.'-In hujus ed. capite est epist. Jo. Bonardi, sacerdotis Veronensis ad Angelum Marcellum, Patricium Venetum: in qua se dicit Cornuti Comm. diu lacerum et valde depravatum operosa industria sua restituisse et Tacuino exprimendum dedisse. Extabat bis in clar. Jo. Aug. Ernestii Bibl. teste Catal. p. 172. n. 2565. et 2595.

1500 Lugdun. 4. Persius c. Comm. Jo. Britannici. Extat in Bibl. Archipal. Manhem.

Brixiensis IV. fol. Persius c. Comm. Jo. Britannici et ex ejus recognitione per Jac. Britannicum.

1502 Lipsiæ, fol. Persius. Vid. Goetze Merkwürdigkeiten der Dresdner Bibl. T. 1. p. 179. n. 219.

1506 Lugd. 8. Persius c. interpr. Jo. Britannici. Extabat in Bibl.

« PredošláPokračovať »