Obrázky na stránke
PDF
ePub

Scit risisse vafer, multum gaudere paratus,
Si Cynico barbam petulans nonaria vellat.

His mane edictum, post prandia Callirhoën do.

per tabella exaratas, et lineas Geometrarum descriptas in arena sulcata: ceterum proclivis est ad lætandum valde, si quando meretrix lasciva barbam vellicet Cynico. Istis matutino tempore decretum, post prandium vero Callirhoën concedo.

NOTE

132 Multum gaudere paratus] In eo tantum navus et vafer, ut derideat eruditorum serias occupationes: quique gaudet, Philosophos ludibrio haberi.

133 Cynico] Pro quibuslibet Philosophis nominat Cynicos Persius. Porro secta illa valde erat odiosa ob mordacitatem, ob quam Cynici dicti sunt illi. Laërtius de Diogene refert, quod interrogatus quare canis appellaretur, respondit: quia in eos qui dant, blandior sum; in eos qui non dant, oblatro; malos autem mordeo. Alii ab obscœnitate Cynicos volunt nomen habuisse. Vide Laërt. I. VI.

Barbam] Atrox erat injuria et ludibrium barbam vellere alicui tanquam fatuo nimirum et stolido. Hor. Sat. 1. 3. sub finem. Porro Philosophi barbam promissam alere affectabant: hincque sapientem barbam vocat Horatius. Vide infra Sat. Iv. 1.

Vellat] Ut Lais Diogeni, qui meretricem hanc amavit, ut testatur Athen. 1. XII.

Nonaria] Meretrix juvenibus perniciosa, ut quidam volunt, sic dicta a Nonis, quæ inter infaustos dies censebantur: Macrob. 1. 1. vel potius,

quæ prostat ab hora nona, et a prandio, cum jam negotiis homines sunt minus occupati.

134 His] Talibus hominibus imperitis et ineptis, artium liberalium ac scientiarum incapacibus, mando et indulgeo occupationes dignas se, nempe quæstum et voluptates.

Mane edictum] Forum mane petant, ubi Prætoris edicta excipiant, vacent avaritiæ et fœnori exigendo.

Post prandia] Post forum prandeant ac deinde per diem reliquum indulgeant voluptati. Ea est plebi imperitæ accommodata vivendi ratio.

Callirhoën] Vel scortum aliquod famosum: vel scenicos ludos, et fabulam de Callirhoë tunc temporis exhiberi solitam; vel natationem et deambulationem ad fontem istius nominis in Attica. Contendit Marcilius referendum esse ad Neronem, qui popellum edicto vocaret, et cantaturum se Callirhoën promitteret: ut sit Persii sensus: tales ego auditores hiuc a meis Satiris ablego ad audienda Neronis inepta carmina: suamque Interpres ille fulcit opinionem ex eo quod Neronem in hac Satira Persius præcipue spectet.

SATIRA II.

AD PLOTIUM MACRINUM

DE BONA MENTE.

ARGUMENTUM.

HÆC satira est epistola gratulatoria ad Macrinum die ejus natali missa, in cujus principio amicum suum nil nisi recta a Diis petere dicit, ideoque ei magno sacrificiorum apparatu non opus esse. 4. Hinc occasionem petit ad reliquorum hominum stultitiam severe notandam, quorum vota plerumque ejusmodi sint, ut clara voce ea nuncupare erubescant. 16. Operæ pretium esse scire, quid tandem de Jove sentiaut. Etenim si in Jovis locum nequissimum quemque mortalium substituissent, eique vota sua commisissent, non posse fieri, quin is plenus indignationis Jovem ipse inclamaret. 25. Verum Deos propterea ab hominibus contemni, quod vindictam illorum non continuo experirentur, sacrificiisque propitios reddi posse, existimari. 30. Jam quasdam species hujus stultitia profert, inepta vota aviæ aut materteræ. 40. Ostendit deinde, ea sæpe Deos rogari, quæ, quo minus consequi possint homines, eos ipsos in culpa esse. 44. Hoc illustratur exemplo ejus, qui multarum pecudum sacrificiis, Mercurio oblatis, greges suos augere velit, coque ipso autem eos minnat. 51. Pergit porro: ex suis ipsorum ingeniis homines Deos metiri, pretiosasque res, quoniam sibi gratæ et acceptæ sint, etiam Diis placere, arbitrari. 68. Homines quidem in parandis sibi divitiis peccare, tamen utilitatem quandam ex suo errore capere; aurum vero in templis ne minimum quidem usum habere. 70. Colligit tandem, gratissimum munus, quod Diis offerre possimus, animum esse ad omnem virtutem probitatemque compositum, quo Superis oblato faustissima quævis ab illis nos esse impetraturos.

HUNC, Macrine, diem numera meliore lapillo,

O Macrine, recense optimo calculo diem istum, qui faustus addit tibi annos fuga

NOTÆ

1 Macrine] Intelligunt nonnulli Minutium Macrinum Brixianum, de

quo mentionem facit Plinius perhonorificam Epist. 1. 14. Verum doc

Qui tibi labentes apponit candidus annos.

Funde merum Genio. Non tu prece poscis emaci,

ees. Effunde vinum Genio. Tu voto pactitio non petis res, quas non possis cre

NOTE

tissimo cuique videtur fuisse potius Plotius quidam Macrinus, quem Persii condiscipulum existimat etiam fnisse Casaubonus. Favet certe vetus Scholiastes, qui sic habet in hunece locum: alloquitur Plotium Macrinum hominem sane eruditum et paterno se affectu diligentem, qui in domo Servilii didicerat, a quo agellum comparaverat, indulto sibi pretio aliquanto.

Hunc diem numera] Inter fanstos dies computa diem hunc, qui tibi natalis est, et quo propterea libellum hunc seu Satiram dono tibi mitto. Scilicet mos erat apud veteres natali amicorum die munusculo eos aliquo afficere: et Poëtæ quidem doctique opuscula sua deferebant. Quod hic facit Persius erga Macrinum.

[ocr errors]

Meliore lapillo] Candido nempe, quo res lætæ notabantur; sicut atro res mœstæ et infelices. Mart. Epig. IX. 53. Felix utraque lux, diesque nobis Signandi melioribus lapillis.' Pers. Sat. v. 'Illa prius creta, mox hæc carbone notasti.' Secutus Horation Sat. II. 3. Creta an carbone notandi?' Ceterum mos ille fortunatos dies albis calculis, infelices nigris numerandi, viguisse apud Thracas primum, auctor est Plinius VII. 40. At quod aliqui addunt hinc transisse ad Cretenses, non ita compertum: imo jugulat eos ille ipse, quo uno freti id affirmant, Horatii locus lib. I. ode 36. Cressa ne careat pulchra dies nota.' Ubi certe album lapillum e Creta venientem expresse designat: alioquin parum distingueret latam notam a tristi, si Cretenses perinde ac alii candidis faustos dies, infaustos nigris lapillis notare con

suevissent. Unde etiam patet, quam longe aberrent, qui citato Horatii loco legunt Thressa, pro Cressa.

2 Qui tibi labentes, &c.] Qui ævum quod quotidie elabitur, tibi producit, novum annum tibi dando et auspi cando.

Candidus] Bonus, propitius: ut explicui Sat. 1.

3 Funde merum Genio] Hor. Ep. 11. 1. Tellurem porco, Sylvanum lacte piabant; Floribus et vino Genium memorem brevis ævi.' Tibull. Eleg. 11. 4. de Genio ait: Atque satnr libo sit, madeatque mero.' Ubi ob servandum est, ceteris quidem diebus Genio litatum olim fuisse cæsa victi ma, ut patet ex Horat. Od. II. 17. 'cras Genium mero Curabis et porco bimestri, Cum famulis operum solutis.' Illud autem nunquam fiebat die natali, eo quod nollent vitam adimere eo die quo lucem acceperant: sed litabant vino, floribus, &c. ut citati mox loci innuunt: sive quia vinum hilaritatis symbolum et causa est; sive quia per flores vitæ quidem amœnitas simul et brevitas significa, batur, juxta illud Horatii citatum, 'memorem brevis ævi.' Vide Censorinum.

Genio] Id est, in honorem Genii, qui Deus erat, sub cujus tutela nasci quemlibet et vivere antiqui credebant, quem propterea quotannis colebant die natali.

Non tu prece, &c.] O Macrine optime, nou perinde ac avari injusta vota Diis nuncupas.

Emaci] Impudenter et impie cum Diis ita paciscendo: siquidem hoc vel illud mihi largimini, hæc et illa dona rependam ego vobis. Plato in

Quæ nisi seductis nequeas committere Divis.
At bona pars procerum tacita libavit acerra.

5

Haud cuivis promtum est, murmurque humilesque su

surros

Tollere de templis, et aperto vivere voto.

Mens bona, fama, fides, hæc clare, et ut audiat hospes :

dere Diis nisi semotis. Sed potentium magna pars sacrificabit thuribulo secreto. Cuilibet facile non est ex ædibus sacris amandare et verba secreta, et voces submissas; et vitam agere precationibus manifestis. Sint animus sanus, bona existimatio,

2 apponet C.-5 Perperam alii libri lihabit: non enim sic Latini loquuntur, NOTE

Eutyphrone ait quorundam petentium religionem videri mutuam Deos inter et homines nundinationem. Petronius de illis: Statim,' inquit, 'antequam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit; alius si thesaurum effoderit,' &c.

4 Seductis] Quasi seorsum ductis et clam, quia pudet ejusmodi vota palam facere et coram hominibus, quorum illos non pudet coram Diis. Alii explicant corruptis per munera: sed non placet.

Nequeas] Id est, non audeas, vel non possis sine pudore, et impune.

5 Acerra] Vas est in quo thus adolendum ponitur. Tacitam vocat per metonymiam: id est, illi taciti libant acerra. Porro acerram improprie Proceribus tribuit hic Persius: nam divites de lance copiosa libant, ut est in fine hujus Satiræ : pauperes autem acerra, id est, pauca thuris grana, et tribus, ut aiunt, digitis prehensa. Ovid. 1. iv. de Ponto Eleg. 8. Nec quæ de parva pauper Diis libat acerra; Thura minus grandi quam data lance valent.'

6 Murmurque humilesque susurros] Interpretantur fere omnes de tacitis votis et precibus: pauci, de immurmuratione qua, dum quisque Deos

rogat quod optat, voce subalta, templum confusis vocibus impleretur turbareturque: quod etiam illi ad ostentationem faciebant: unde Persius mox mens bona, &c. hæc clare. His ego astipulor, ne videatur Persius eadem sæpius inculcare.

7 Tollere de templis] Vix queas irreligiosos et impios hos precatores arcere e templis, adeo cupiditas excæcat, ut suum nefas non videant; sic urget, ut abstinere non possint. Sic apud Ovid. Fast. v. Mercator orat Mercurium: Da modo lucra mihi... et emtori verba dedisse.' Et apud Horat. Epist. 1. 16. improbus sic improbe precatur: Labra movet metuens audiri: pulchra Laverna, Da mihi fallere, da justum sanctumque videri; Noctem peccatis, et fraudibus objice nubem.'

Et aperto vivere] Nec ita facile est cuivis, non nisi bona optare, adeo ut non pudeat optata palam proferre; et sic loqui cum hominibus tanquam Dii audiant, et sic cum Diis, quasi audiant homines: quod Philosophiæ præceptum laudat Macrobius Saturnal. 1. 7.

8 Mens bona] Juvenal. Sat. x. 'Orandum est ut sit mens sana in corpore sano.' Seneca Epist. 94. 'Roga bonam mentem, bonam valeta

Illa sibi introrsum et sub lingua immurmurat: O si
Ebullit patruus, præclarum funus! et, O si

10

fidelitas, ista aperte postulantur, atque ita ut externus percipiat. At avarus hæc secum, intus, et sub lingua mussitat: utinam prodeat pompa funebris sumtuosa

sed Græci, Casaubon.-9 murmurat C.-10 ebullet Edit. Steph.-11 crepidet

dinem animi, deinde corporis.'

NOTE

Hæc clare] Honesta illa vota aperte nuncupantur, et ut audiri ab hospite non pudor sit: vel, hæc clare petuntur ad ostentandam probitatem: unde et audiri ab aliis affectat ille qui precatur. Vide supra.

Hospes] Ponitur pro quolibet ex. terno: proprie vero dicitur qui tecto excipit peregrinum et externum, pariter et qui excipitur. Tull. pro Dejotaro; Per dextram istam, quam hospes hospiti porrexisti.' Ovid. Metamor. I. "Non hospes ab hospite tutus.'

9 Illu sibi introrsum] Quædam vero non nisi clam, intra dentes, et intus petere audent, scilicet quæcum. que improba sunt et inhonesta. Duplex igitur culpat voti genus: alterum quod introrsum, et seductis Diis, quale est illud apud Horat. loco cit. lib. 1. epist. 16. et apud Ovid. loco etiam mox allato Fast. 5. qualia etiam sunt quæ hic noster Persius affert : alterum est quod fit ad ostentationem, ut dixi, et clare, et aperte; quod et audiri petitur; vocatque Persius murmur et humilem susur

rum.

10 Ebullit] Pro ebullierit; sicut dedim, pro dederim; vixet, pro vixisset; Æneid. XI. vs. 118. metaph. ab aqua ebulliente, quæ intumescit et effluit. Ita legi affirmat Casaubonus in antiquissimis codicibus. Vide Proverb. cap. 15. vs. 2. vulg. edit. Cic. Tusc. III. cap. 42. &c. Nonnulli re

fragantur tamen, et malunt ebullet, ab ebullo, as: ut sit sensus, utinam velut bulla appareat et statim postea evanescat: alludendo ad illud Terentii Varronis, homo bulla. Hujus quidem sententiæ auctores priorem velut ineptam suggillant, sed quo jure nou video.

Patruus] Patrui dixit potius quam avi optari mortem, forte quia patrui utplurimum censura molesti, ut dixi Sat. 1. Et Horat. lib. 111. ode 12. 'Metuentes patruæ verbera linguæ.'

Præclarum funus] Vel funalibus splendidum, et apparatu et exequiarum pompa magnificum. Virgil. Eneid. XI. vs. 143. Funereas rapuere faces, lucet via longo Ordine flammarum, et late discriminat agros.' Vel, quod hæredi avido expetendum et quæstuosum erit. Quidam per funus intelligunt sepulcrum: ut sensus sit: utinam aperiatur et ruat per se patrui mei sepulcrum, ut cum violare et rumpere illud non audeam, certe sic adipiscar aurum in eo conditum : nempe veteres secum jubebant suos thesauros sepeliri. Et Josephus refert e Davidis sepulcro eruta talentorum auri tria millia ab Hircano, qui sic ab obsideute se Antiocho redemerit datis trecentis. Hæc tamen opinio minus arridet. Alii explicant vocem præclarum, quasi qui funus optat videre patrui, ejus tantum gloriam et honorem intueri videatur, non suam cupiditatem ostendere.

« PredošláPokračovať »