Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATIRA III.

ARGUMENTUM.

MOLLEM ac desidiosam juventutem Romanam, opibus et nobilitate fretam, acriter Persius sub persona philosophi Stoici perstringit. Sententiarum ordo hic est. Dormiunt juvenes delicatuli in multam diem. 4.; excitati somno morosi surgunt, accingunt se labori, desidiæque crimen vanis excusationibus effugere tentant. 14. Hanc rationem puerilem magna cum indignatione exprobrat magister adultis, monstratque, eos sibimetipsis verba dare non magistro, sibique nocere sumina mollitie depravatos. 22. Formandi fingendique ad virtutis præcepta animi nunc maxime tempus instare. 24.; divitias ac nobilitatem ad bene beateque vivendum minime sufficere. 29. Quarum rerum externarum splendorem oculos quidem posse perstringere imperitorum, sapientis non item. 30. Miserrimam esse conditionem eorum, qui relicta virtute scirent, quid perdidissent. 34. Id quod magis illustratur brevi digressione in virtutis præstantiam et conscientiæ stimulos, quibus illius desertores ceu Furiarum tædis exagitantur. 43. Communem quidem puerorum morem, quam aversi a rectis studiis esse soleant, quibusque rebus ludicris maxime teneantur, exemplo ex sua ipsius pueritia ducto demonstrat. 51. Sed illos, cum jam ex ephebis excesserint, atque id ætatis sint, ut rectum a pravo dignoscere queant, nihilominus tamen mira quadam negligentia in deligendo sibi certo aliquo vitæ genere esse, ideoque sine omni futuri cura. 62. In tempore si adhibeatur medicina, magnum ejus usum esse; perditis autem semel moribus sapientiæ præcepta raro mederi. 76. Doctrinarum quidem magistri a stupidis derideri, tetricamque ipsorum ac morosam philosophiam, ut vulgo perhibeant, non curari 87.; exemplo tamen ab ægroto sumto demonstrat, quam periculosum sit, medici consilia neglexisse, sæpissimeque mortem hujus neglectus pœnam esse. 106. Ut corporis morbi nonnunquam lateant, eoque vehementius vim suam subito exerere soleant: sic etiam animi commotiones, occasione oblatæ, solere se ostendere. 111. Magnam igitur curam nobis adhibendam esse, ut, etiamsi vim alicujus morbi non sentiamus, omnem tamen diligentiam in nobismetipsis tutandis futurisque morbis cum corporis tum animi occurrendo ponamus.

NEMPE hoc assidue ? jam clarum mane fenestras
Intrat, et angustas extendit lumine rimas.
Stertimus, indomitum quod despumare Falernum
Sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra.

Scilicet ista continuo? Jam splendidum lumen matutinum ingreditur fenestras, et luce auget arctas rimulas. Indulgemus somno, qui valeat concoquere vinum coctu difficile, quando Solis umbra attingit quintam lineam. Ecce quidnam facis? Stella

1 Nempe hæc Ms. Gal.-9 Findor Casaub. Edit. Omnes membranæ nostræ

NOTE

1 Nempe hoc, &c.] Quotidie scilicet hæc eadem ages et in clarum diem stertes? inquit præceptor ad discipulos, Philosophus, inquam, ad juvenes sibi commissos, et suam in disciplinam traditos.

Mane] Est clarus dies, teste Macrobio, quem lege Saturnal. 1. 3. et Gell. III. 2.

2 Extendit] Latiores rimas apparere faciunt radii solares intromissi.

3 Stertimus] Subtimidam increpationem in prima persona hic observant nonnulli, et condiscipulum potius quam magistrum indicari volunt; sed quid obest magistrum ita discipulos increpare et quidem acriter?

Indomitum Falernum] Athen. 1. 1. Campanum illud vinum difficulter concoqui affirmat.

Despumare] Metaph. a musto, vel etiam re fere qualibet, quæ non coquitur, nisi actis spumis.

4 Quinta dum linea tangitur umbru] Hypallage. Id est, dum in solari horologio umbra tangit quintam lineam, adeoque notat horam quintam. Duo hic explicanda: alterum, quomodo intelligatur hora illa quinta : alterum est, solaris horologii antiquitas. Quod ad primum attinet, observandum quoties apud Auctores seu Græcos seu Latinos horarum fit mentio, semper accipiendas horas diei naturalis, sicut

hic apud Persium. Distinguunt nempe diem, alium civilem, alium naturalem. Hic ab Ortu Solis ad Occasum extenditur; ille, noctem simul et diem continet, et in horas viginti quatuor distribuitur. Porro diem civilem alii aliter 'definierunt; Persæ et Babylonii, inter duos Solis exortus: Egyptii, Athenienses, et nunc Itali, Occasu Solis: Etrusci et Umbri, meridiebus: alii mediis noctibus, ut Romani olim, et nos hodie, aliique, facimus. At dies naturalis (de quo hic est mentio), qui modo brevior, modo longior pro ratione temporum et climatum, dividitur in horas seu partes duodecim inter se æquales, longiores quidem æstate, cum longior est dies, hyeme vero breviores. Hujus hora prima est Solis ortus, sexta meridies, duodecima Solis occasus. Itaque Romæ, ubi dies longior solstitialis est horarum ferme quindecim, hora illa quinta circa solstitium æstivum recideret ad nostram decimam cum tribus quadrantibus; et circa Caniculam, de qua hic Persius, esset hora ipsa undecima, aut non muito secus. Vide Plin. 11. 76. et 77. et l. vII. cap. ultimo. Macrob. Sat. 1. 3. Col. Rhodigin. XII. 9. Alex. ab Alex. iv. 20. Quod spectat ad horologia solaria, illorumque antiquitatem, si Plinio fides, primus eorum inventor fuit

En quid agis? siccas insana Canicula messes

Jam dudum coquit, et patula pecus omne sub ulmo est;
Unus ait comitum. "Verumne? itane? ocyus adsit
Huc aliquis! nemon'?' Turgescit vitrea bilis :
Finditur Arcadia pecuaria rudere credas.

5

canicularis sanitati noxia jam pridem adurit aridas segetes: et grex omnis sub ulmo umbrosa jacet ; inquit unus e sociis. Hoccine verum est? An sic se res habet? Quamprimum isthuc veniat quispiam : nullusne veniet? Bilis pellucida intumescit in me: ita rumpor vociferando: ut putes rudere pecora Arcadica. Mox codex,

habent findor: quare ita distingue: Turgescit vitrea bilis: Findor: ut Arcadia, &c. Pro credas, membranæ dicas. Ausonius, asinos quoque rudere dicas.'

NOTE

Anaximenes Milesius. Hoc tamen Anaximandro Anaximenis magistro tribuunt Diogenes Laërtius 1. 11. Vitruvius, et alii. Romæ vero illorum usus esse cœpit bello Punico primo, ut habet Plinius loco citato. Antiquiora tamen illa constat ex sacris Codicibus 1. IV. Regum, c. 20. ubi de horologio Achaz, et de Sole per decem lineas retrogrediente. Quamvis enim in textu Hebraico vox nulla significans lineas aut horologium ibi reperiatur, sed tantum gradus; et Achaz non habuerit horologium lineis et gnomone perfectum, ut nos hodie habemus; at gradus ei fuisse arte dispositos, et horas diei per umbram Solis indicantes, colligere est ex D. Hieronymo Commentar. in Isaiam ita scribente: Datur signum ut Sol decem gradibus revertatur, quos nos juxta Symmachum in lineas et horologium vertimus, qui gradus intellexit in lineis, ut manifestiorem sensum legentibus faceret: sive ita exstructi erant gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens horarum spatia terminaret.'

[ocr errors]

5 Canicula] Constellatio, quæ dum Sol in Leone est, oritur. Vide Plin. 11. 40. Unde ab Horatio, Vesani stella Leonis: a Persio vero, insana dicitur, quia morbos procreat bene mul

[ocr errors]

tos, ob æstum et vehementiam: item canes in rabiem agit. Hinc Horat. Sat. 1. 6. vocat, 'Rabiosi tempora signi.'

6 Patula pecus omne sub ulmo est] Dum meridianus æstus defervescat, greges in umbram deducuntur. Virg. Ecl. 11. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant.'

[ocr errors]

7 Unus ait comitum] Hæc plerique referunt ad priorem sententiam. Sed non abs re contendit Casaubonus finiendam ante hæc verba præceptoris increpationem: ut verba hæc, unus ait comitum, Persii sint narrantis: et quæ sequuntur, sint expergiscentium discipulorum.

Ocyus adsit] Adsit protinus famu. lus, et vestes afferat, ut surgam quamprimum.

8 Vitrea bilis] Quasi vitro similis, quæ in vultu iracundo appareat. Hor. Sat. 1. 3. Splendidam bilem' dixit. Alii interpretantur, inflata, intumescens, ut vitrum.

9 Finditur] Laxat habenas iracundiæ petulans adolescens, et quia ad laborem et studium non sponte trahitur, iram in famulos exonerat. Quidam legunt, Findor: ut Arcadiæ, &c.

Arcadia] Regio est Peloponesi multos et magnos alens asinos.

Jam liber, et bicolor positis membrana capillis,
Inque manus chartæ nodosaque venit arundo.
Tunc queritur, crassus calamo quod pendeat humor;
Nigra quod infusa vanescat sepia lympha;
Dilutas queritur geminet quod fistula guttas.

O miser, inque dies ultra miser! huccine rerum

10

15

et pergamenum duplici_colore, pilis depositis, et papyrus, et calamus nodos habens manibus inseruntur. Tum conqueritur quod spissus liquor hæreat in penna: deinde, quod uter sepic humor vanus fiat, aqua instillata: postea conqueritur quod calamus duplicet stillas liquidas. O infelix! et in dies futurus magis infelix, an

Casaubon. Findor, ut Archadia C.-10 positis bicolor Ms. R. et Ms. Gal.12 Nunc queritur Ms. R. querimur C.-13 Nigra sed C.-14 querimur Edit.

NOTE

10 Liber] Proprie est arborum cortex, in quo scribi solebat ante inventum chartæ usum. Vide infra.

Bicolor] Quia membrana crocea erat ea parte qua pilos habet, altera vero qua adhæret visceri, candidior: 'bicolor, quod pars crocea, pars glutinata apud antiquos erat,' ait vetus Interpres. Variis etiam coloribus inficiebantur membranæ, inquiunt alii. Sed cavendum ne confundant operculum libri cum membrana in qua scribebatur, ut monet Casaubonus.

Positis membrana capillis] Non desunt qui interpretentur de capillis adolescentis istius pexis et comtis : sed refragantur plurimi iique doctissimi, et intelligunt de pilis membranæ abrasis pumice, atque adeo depositis et demtis. Certe textus ipse sensum hunc adjuvat.

11 Charta] Repertus chartæ usus sub Alexandro, teste Varrone. Antea scribebant in foliis arborum et in corticibus: deinde in chartis quæ fiebant e foliis papyri arboris in Egypto crescentis. Demum sub Eumene Rege inventæ sunt Pergami membranæ, quæ inde Pergamenæ dictæ sunt.

bant. Persius variatis nominibus, arundinem, calamum, fistulam, vocat. 12 Pendeat] Non fluat atramentum e calamo, et quasi pendulum hæreat ob nimiam crassitiem.

13 Nigra quod, &c.] Modo querebatur quod atramentum nimis spissum esset, jam dicit dilutius esse, et scripturam non apparere, aut suum potius non habere colorem.

Sepia] Metonymia, pro, sepiæ piscis humore atro, qui atramento simi

lis: quem etiam pro atramento fuisse apud Afros, ait vetus Interpres. De sepiæ natura et industria, vide Plin. IX. 29. et XXXII. 10. in fine.

14 Dilutas queritur] Addit et propter affusam aquam adeo liquidum factum esse atramentum, ut papyrum maculet, uberius effluens quam par sit.

15 O miser] Qui tot et tam vanas pigritiæ excusationes prætendit,quam miser est!

Huccine rerum venimus] Adeone vile est sapientiæ studium, ut tam lente et oscitanter captetur? Porro observat Casaubonus juvenes quos hic redarguit magister ille, non fuisse ea ætate, ut ista puerilia causaArundo] Veteres arundine pinge- rentur, sed alias solitos afferre igna

Venimus? At cur non potius, teneroque palumbo

Et similis regum pueris, pappare minutum
Poscis, et iratus mammæ lallare recusas?

'An tali studeam calamo?' Cui verba? quid istas Succinis ambages? tibi luditur: effluis amens.

20

eo rerum devenimus? Sed quare non magis par molli columbæ pullo, et filiis Regum, petis teneram escam attritam, et excandescens contra nutricem, repellis cantilenam lalla? Studione incumbam cum ejusmodi penna? Cuinam verba das? Quorsum has tergiversationes succlamas? Pro te alca jacitur. Dilaberis stulte; contemtui eris.

Steph. et C.-16 palumbo Ms. R. aut cur ... palumbo Ms. Gal.-19 En tali Ms. R.-20 effluis amens: sic legendum, non et fluis. Casaubon.-22 Fortasse scriNOTE

viæ excusationes haud multo nugis illis graviores: unde per similitudinem ironicam a magistro exagitentur.

16 At cur non potius] Increpatio acris et sarcastica. Cum res serias, quale est Philosophiæ studium, tam pigre capessas, quin potius ad alia omnino incumbis? Illud desere, et mollitiei te totum da; et cum nolis laborare ut vir, nugare ut puer; immo ad ipsam redi infantiam, in qua nec labores ad mandendos cibos, sed præmansos et attritos capias.

Teneroque palumbo] Cui mater semicoctum e suo ventriculo cibum extractum in os inserit, ut facilius molliusque alatur.

17 Regum pueris] Qui deliciis et imperio innutriti omnia ad libidinem suam fieri volunt, nec grave quicquam suscipiunt aut molestum. Ita apud veteres notari solebant corruptis homines moribus, inquit Casaubonus, est similis Regum pueris, puta alicujus Sardanapali.

Pappare] Infinitivus pro nomine substantivo, ut Sat. 1. 'Nostrum illud vivere triste.' Sensus est: quin petis cibos jam præmansos et comminutos, quos facilius, et sine ullo labore deglutias? Cibum puerulorum papas, et potum buas antiqui appel

labant: unde pappare, est ejusmodi cibos captare. Plaut. in Epidico: Novo liberto opus est quod pappet. Dabitur, præbebo cibum.'

18 Iratus mammæ] Pater tata, nutrix et mater mamma pueris olim vocabatur, teste Catone. Non ergo intelligendum est de ubere nutricis, quasi lac sugere ille puer recuset, sed potius nolit dormire ad solitam cantilenam, lalla, a nutrice vel matre sæpius repetitam: quod delicatuli pueri morositatem redarguit.

Lallare] Est repetere sæpius vocem lalla, quod solenne est nutricibus, ut cantiunculis istis somnum puerulo concilient.

Lallare recusas] Respuis nutricis blandimenta, et pertinaci vagitu contra illam irascens, somnum admittere

recusas.

19 An tali studeam calamo] Pertinax adolescens cum agnoscere culpam deberet moresque corrigere ; inanes potius suæ ignaviæ excusationes quæritat.

Cui verba] Reponit magister; itane speras nobis imponere?

20 Tibi luditur] Tua res agitur: quod tempus teris, tibi non mihi perit.

Effluis amens] Te ipse perdis, teipsum jugulas.

« PredošláPokračovať »