Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ponderibus modulisque suis ratio utitur? ac res,
Ut quaeque est, ita suppliciis delicta coërcet?
Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus, 80
Semesos pisces trepidumque ligurrierit jus,
In cruce suffigat; Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Majus peccatum est! Paullum deliquit amicus;
(Quod nisi concedas, habeare insuavis); acerbus 85
Odisti, et fugis, ut Rusonem debitor aeris:
Qui nisi, quum tristes misero venere Calendae,
Mercedem, aut nuinmos unde unde extricat; amaras
Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit.
Comminxit lectum potus, mensave catillum
Evandri manibus tritum, dejecit; ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi? Quid faciam, si furtum fecerit aut si
Prodiderit commissa fide? sponsumve negarit?
Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Quum ventum ad verum est: sensus, moresque repu-
gnant;

90

95

Atque ipsa utilitas, justi prope mater, et aequi.
Quum prorepserunt primis animalia terris,
Mutum, et turpe pecus, glandem, atque cubilia pro-

pter,

100

Unguibus, et pugnis; dein fustibus, atque ita porro

81) Jus agitatum motu tremulum. Al. tepidum, frigidum ligurierit. 82) Bentl. Labieno. Secund. al. M. Antistius Labeo fuit praetorius, juris peritus, contuinax et importunus, multa nimis libere in C. Augustum dixit, quare Hor. eum insanum dixit. Sed Bentley et Wieland affir. mant, hunc Labeonem fuisse alium hominem obscurum tunc insanis ineptiis famosum. 85) Bentl. ita distinguitį: insuavis, acerbus odisti. g6) Al. Drusonem, foeneratorem acerbum pessimumque historiarum scriptorem. Al. Risonem, Rosonem, Rissonem, Rufonem, Buffonem, Trusonem. 87 Kalendis creditam pecuniam reddebant ¡debiAl. Kalendae. 88) Mercedem aut nummos, i. e. usuras aut sortem. 89) Porrecto jugulo, quasi morti addicendus esset. 9) Bentl. tortum, i. e. rota figuli fabrefactum, catinum antiquissimum, quo usus est Evander, Pallantis Arcadiae regis nepos, coelator et plastes statuarum. 93) C. 1. jocundus. 94) Al. furtum si. 95) Fide, i. e. fidei. Al sponsumque. 96) Queis sc. Stoicis. Fea: Quis. Post fere subintellige omnia. 99) Al. animalia glebis. 100) Al. ac turpe. 101) Al. hinc pugnis, licet hine dissociet, quod et conjungit.

tores.

105

110

Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus :
Donec verba, quibus voces, sensusque notarent,
Nominaque invenere: dehinc absistere bello,
Oppida coeperunt munire, et ponere leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa; sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quas, Venerem incertam rapientes, more ferarum,
Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.
Jura inventa metu injusti, fateare necesse est;
Tempora si, fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis.
Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, 115.
Qui teneros caules alieni fregerit horti;
Et qui nocturnus sacra Divum legerit. Adsit
Regula, peccatis quae poenas irroget aequas;
Ne scutica dignum, horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula caedas meritum majora subire
Verbera, non vereor: quum dicas esse pares res
Furta latrociniis; et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus, et solus formosus, et.est rex;
Cur optas, quod habes? Non nosti, quid pater, inquit,
Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi nunquam
Nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens. Qut?
Ut, quamvis tacet, Hermogenes; cantor tamen, atque

120

125

106) Al.

,102) Usus, indigentia. 104) Al. obsistere bello. ne qui, ne quis adulter. 107) Al. deterrima. Gunnus hic pro mulier sumitur. 109) Al. incestam, i. e. omnibus expositam. 110) C. 1. acditior. 111) Inju.sti, inutilis. 112) Fastos, libros consulares. 114) Diversis, contrariis. Petendis sc. licitis. 115) Vincet pro evincet. 116) Bentl. infregerit, Gl. rapuerit, 117) Al. Divum sacra. Al. Ut quisacra Dis sublegerit vel collegerit. 120) Al. Nam ferula caedas, Nam ferula ut caedas. 124) Ironice ob Stoicorum paradoxon, sapientem esse omnia. 125) Al. formosus solus. 126, Chrysippus, doctor subtilissimus, ob eximiam auctoritatem a Stoicis pater vocabatur. Al. Num nosti. 127) Chrysippus, Solensis Cilix, Stoicus, ingenio acerrimo. Al crepidas neque fecit, Nec soleas umquam. 128) Bentl. Qui? pro quo, quomodo, 189) C. 1. atque cantor tamen. M. Hermogenes Tigellius, Sardus, libertinus, cantor celebris

Optimus est modulator: ut Alfenus vafer, omni
Abjecto instrumento artis, clausaque taberna,
Tonsor erat sapiens operis: sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi, barham
Lascivi pueri: quos tu nisi fuste coërces,
Urgeris turba circum te stante, miserque
Rumperis, et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam; dum tu quadrante lavatum
Rex ibis; neque te quisquam stipator, ineptum
Praeter Crispinum, sectabitur: et mihi dulces
Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici:
Inque vicem illorum patiar delicta libenter;
Privatusque magis vivam te rege beatus.

130

135

140

SATIRA IV.

Satiricorum poetarum, ac suam praesertim in scribendo licentiam excusat.

Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque, poëtae,
Atque alii, quorum Comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur,
Quod mocchus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce sequutus,
Mutatis tantum pedibus, numerisque; facetus,
Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,

130) Hor. loquitur hic non de Alieno jurisperito, sed de alio. (Conf. Ev. Ottonis thes. jur. Rom. V, 3. 1643) Al. Alphenus, Alfinius, Alfinus. 132) Al. Sutor erat - sic protinus omnis. 133) Al. Opifex; sic rex solus. Vellent tibi bar. bam. 134) Subintelligatur hic affinitas sectae Stoicae cum Cynica. Bentl. ni pro nisi. 137) A1. Nec longum. 189) Crispinus, qui Stoicain sectam versibus descripsit. Al. at mihi dulces. 140) C. 1. peccabo. Al. peccavero.

SATIRA IV. Al. IN OBTRECTATORES SUOS. 1) Hi tres comediarum scriptores egregii fuerunt in castigandis vitiis. 8) Bentl. ac fur, al. et fur. Sub malus intellige vafer, astutus. 6) Lucilius, cognomine Bassus, eximius satiricus apud Romanos. 7) Alio metro usi sunt antiqui illi poetae, qui comoedias scripserunt, alio vero Lucilius, sc. heroico, qui satiras composuit. (8) Emunctae naris, i, e. acri judicio.

10

15

20

Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles :
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem;
Scribendi recte: nam ut multum, nil moror. Ecce,
Crispinus minimo me provocat. Accipe, si vis;
Accipiam tabulas. Detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus, uter plus scribere possit.
Di bene fecerunt, inopis me, quodque pusilli
Finxerunt animi, raro, et perpauca loquentis.
At tu conclusas hircinis follibus auras,
Usque laborantes dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capsis, et imagine: quum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis; ob hanc rem,
Quod sunt, quos genus hoc minime juvat; utpote plures
Culpari dignos. Quemvis media elige turba;
Aut ab avaritia, aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum.
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere:
Hic mutat merces surgente a Sole ad eum, quo
Vespertina tepet regio: quin per mala praeceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine; ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poëtas.
Foenum habet in cornu, longe fuge: dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico:
Et, quodcunque semel chartis illeverit, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire, lacuque

25

30

35

11) Erat aliquid imitatione dignum. 18) Al. non moror. 14) Bentl. nummo, al. mimo pro minimo, sc. digito, i. e.. alterum contemptim in certamen provocare. 15) Al. Ac eipe jam -dentur. 16) C. 1. posset. 18) Bentl. loquentem. 20) C. 1. laborantis. Bentl. emolliat, al. ferrum dum. 21) Fannius Quadratus, conviva Hermogenis Tigellii, scriptor sui admiratione inflatus, Horatii obtruncator, cui non petenti Senatus detulit capsas, quibus libri ejus in Augusti bibliotheca reponerentur, una cum sua imagine, ad memoriam ejus prodendam, 25) Beutl. et Wieland; arripe; al. eripe, extrahe, erue, i. e. occupa, comprehende, excute. 26) C. 1. miser. Wiel. et Bentl. ob avaritiam. 28) Albius, insanus quidam signorum et vasorum rum amator, stupet statuis ex aere Corinthio factis. 30) Al. patet regið, al. teget. 33) Bentl. et Wiel. poetam, ut ad solum Horatium referatur. Omnes metuunt, qui sunt vitiosi, et his malis dediti. 34) Al. fenum h.i. c., est sermo vulgi in poetas, qui acres sunt in homines vitiosos. 36) Al. Et quoscunque. 37) ▲ furnis publicis s. fontibus.

aeneo

45

Et pueros, et anus. Agedum, pauca accipe contra,
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poëtas,
Excerpam numero. Neque enim concludere versum 40
Dixeris esse satis: neque, si quis scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse poëtam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorein.
Idcirco quidam, comoedia, necne poëma
Esset, quaesivere: quod acer spiritus, ac vis,
Nec verbis, nec rebus inest; nisi quod pede certo
Differt sermoni sermo merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius; uxorem grandi cum dote recusat;
Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? Ergo

Non satis est puris versum perscribere verbis;
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc;
Olim quae scripsit Lucilius; eripias si

50

55

Tempora certa, modosque; et quod prius ordine verbum est,

Posterius facias, praeponens ultima primis:
Non, ut si solvas: Postquam discordia tetra
Belli ferratos postes portasque refregit:
Invenias etiam disjecti membra poëtae.
Hactenus haec alias justum sit, necne, poëma,
Nunc illud tantum quaeram: meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat, et Caprius, rauci male, cumque libellis :
Magnus uterque timor latronibus: at hene si quis,
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.

60

65

39 Al. poetis. 40) Versum certis pedibus claudere. 41) Al. si qui. 44) Sonaturum pro soniturum. 47) Bentl. interpungit ita: Differt sermoni, sermo merus. 49) C. 1. insa. nit. 50) Al. recuset. 51) Al. ambulet. 52) Al. Pompinius. Quam est haec Horatiana et tacita objurgatio Pomponii luxuriose viventis. 54) Al. praescribere. 58) Tempora certa, i. e. syllabarum quantitatem. 60) Non ita invenies, quemadmodum si solvas hunc versum Eunianum, sc. Postquam etc. 62) Al. Invenies. 65) Hoc satirae vel comoediae genus scribendi. Sulcius causarum actor latronumque accusator acerrimus, sic et Caprius. Al. Sulgius, Fulgius, Fulcius, Vulgius. 68) Puris, sc. a caede,

« PredošláPokračovať »