Obrázky na stránke
PDF
ePub

EPISTOLA VIII.

AD CELSUM ALBINOVANUM.

Queritur, se melancholia laborare; et nonnulla amici vi tia oblique vellicat.

5

Celso gaudere, et bene rem gerere, Albinovano,
Musa rogata, refer, comiti, scribaeque Neronis.
Si quaeret, quid agam; dic, multa et pulchra minantem
Vivere nec recte, nec suaviter: haud, quia grando
Contuderit vites, oleamve momorderit aestus;
Nec, quia longinquis armentum aegrotet in agris:
Sed, quia mente minus validus, quam corpore toto,
Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum;
Fidis offendar medicis, ifascar amicis;
Cur me funesto properent arcere veterno?
Quae nocuere, sequar; fugiam, quae profore credam :
Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam.
Post haec, ut valeat; quo pacto rem gerat, et se:
Ut placeat Juveni, percontare, utque cohorti.
Si dicet, recte; primum gaudere; subinde
Praeceptum auriculis hoc instillare memento:
Ut tu fortunam; sic nos te, Celse, feremus.

10

15

EPIST. VIII. C. 1. Ad Celsum Albinovanum Comitem Neronis. 1) O Musa a me rogata, renuntia Gelso Albinovano, ut gaudeat et bene rem gerat. 3) C. 4, 6. Si quaerit pulchra minantem i. e. superbe promittentem. E. 5. Quaerit si quid. Al. multa ac. 5) C. 1, 4. vitas, oleumquè. 6) Al. in arvis. 7) C. 5. pectore. 10) Cur propterea quod etc. Z. Pearce ait: Ausim dicere Horatium scri psisse: Cum me, et qui de loci sensu bene cogitat, mihi, ut opinor, assentietur. Al. properant. 11) Quia sequar, quae nocuere, 12) C. 1. venturus. Al. amo, ventosum. 14) Al. atque coh, 17) C. 4. Celse ferentis.

N

EPISTOLA IX.

AD CLAUDIUM NERONEM

A

Septimium illi commendat, rigidumque Principem de

mulcet.

Septimius, Claudi, nimirum intelligit unus,
Quanti me facias. Nam quum rogat, et prece cogit,
Scilicet, ut tibi se laudare, et tradere coner,
Dignum mente, domoque legentis honesta Neronis.
Munere quum fungi propioris censet amici;
Quid possim videt, ac novit me valdius ipso.
Multa quidem dixi, cur excusatus abirem:
Sed timui, mea ne finxisse minora putarer,
Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
Sic ego, majoris fugiens opprobria culpae,
Frontis ad urbanae descendi praemia. Quod si
Depositum laudas ob amici jussa pudorem;
Scribe tui gregis hunc; et fortem crede, bonumque.

10

EPISTOLA X.

AD FUSCUM ARISTIUM.

Vitam rusticam prae urbana laudibus effert.

Urbis amatorem Fuscum salvere jubemus
Ruris amatores; hac in re scilicet una

Multum dissimiles; ad cetera paene gemelli:
Fraternis animis, quidquid negat alter, et alter;

EPIST. IX. 2) C. 5. regat, Al. nam cum rogat. 4) Dignum amicitia et contubernio Neronis legentis, i. ě. eligentis res honestas et viros honestos. 5) C. 6. Manere confungi. C. 5. censet propioris. 6) C. 1. agnovit pro ac novit. C. 6. Quid possum. Al. et novit, 10) C. 4. fugiens et propria. 11) Descende ad impudentiam seu inverecundiam, quae frontis perfrictae est praemium. Urbani enim perfrictioris oris esse solent quam rustici. 13) Scribe de tuo grege esse et amicorum numero.

EPISTOLA X. C. 1. Ad Fuscum dristium Grammaticum. 1) G. 5. salvare. 2) Amatores, sc. nos qui sumus. 3) Al. at caetera pens gemelli, i, e, simillimi.

[ocr errors]

Annuimus pariter veluti, notique columbi.
Tu nidum servas, ego laudo ruris amoeni
Rivos, et musco circumlita saxa, nemusque.
Quid quaeris ? vivo, et regno, simul ista reliqui,
Quae vos ad coelum, fertis rumore secundo:
Utque sacerdotis fugitivus, liba recuso;
Pane egeo jam mellitis potiore placentis.
Vivere naturae si convenienter oportet,
Ponendaeque domo quaerenda est area primum;
Novistine locum potiorem rure beato?

5

10

15

20

Est, ubi plus tepeant hiemes? ubi gratior aura..
Leniat et rabiem Canis, et momenta Leonis,
Quum semel accepit solem furibundus acutum?
Est, ubi depellat somnos minus invida cura?
Deterius Libycis olet, aut nitet herba lapillis?
Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum,
Quam quae per pronum trepidat cum murmure rivumi
Nempe inter varias nutritur silva columnas;
Laudaturque domus, longos quae prospicit agros:
Naturam expellas furca; tamen usque recurret;
Et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
Certius accipiet damnum propiusve medullis;

25

5) Al. noti vetulique. Lambin. vetulis, notisque. 6) Nidum, Gl. civitatem, qua natus es. 7) Musco, Gl. genus herbae, quae in aqua nascitur. 9) Al. in coelum effertis. 10) Út improbus sacerdotis servus, qui liba edere consuevit, tandem desiderat panem. 11) C. 5. meliore. 13) C. 4. Quaerendaque sine est. Al. Ponendaque domo, l'onendaeque domus. 15) Estne locus ullus, ubi etc. 0. 5. umbra pro aura. 16) Leonis, cum sol ad Leonem venerit. 18) Al. divellat. 19) Bentl. tapecis pro lapillis. Numquid herba deterius aut olet aut nitet, quam lapilli, i, e. marmora ex Numidia advecta, ex quibus Romae fiunt pavimenta? 22) Apparet enim vitam rusticam suaviorem esse, quam urbanam, quia divités, quasi natura duce, in suis aedificiis urhem ruri similem reddere student., Nam arbores in hortis spatiosis conserunt etc. 23) Longos, i. e. longe remotos. 24) Bentl. expelles. 25) C. 1. vestigia, Gl. fastigia ut C. 6. Al. prorumpet. 26) Is non, qui cum purpura Sidonia comparare lanas succo Aquinati tinctas etc. 27) Aquinates purpurae similes sunt, multum ergo imperiti falluntur. C. 5. potentia fuccum, succum, sucum. 28) C. 4, 5, 6. propiusqué. Al. propriusve.

30

35

Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
Quem res plus nimio delectavere secundae;
Mutatae quatient. Si quid mirabere; pones
Invitus: fuge magna: lícet sub paupere tecto
Reges et regum vita praecurrere amicos.
Cervus equum pugna melior communibus herbis
Pellebat, donec, minor in certamine longo,
Imploravit opes hominis; frenumque recepit:
Sed, postquam victor violens, discessit ab hoste;
Non equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic, qui pauperiem veritus, potiore metallis
Libertate caret; dominum vehet improbus, atque 40
Serviet aeternum; quia parvo nesciet uti.
Cui non conveniet sua res; ut calceus olim,
Si pede major erit, subvertet; si minor, uret.
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi;
Nec me dimittes incastigatum, ubi plura
Cogere, quam satis est, ac non cessare videbor.
Imperat, aut servit collecta pecunia cuique;
Tortum digna sequi potius, quam ducere funem.
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae ;
Excepto, quod non simul esses, cetera laetus.

45%

g

+50

89) Al. potuit verum distinguere falso. 30) Ċ. 4. nimium. 31) C.1. potes. 33) Al. praecedere, praecellere. 37) Bentl. violens victo; al. violens victor. 58) C. 5. nec. Al. pellit ab ore. 39) Al. metallo. 40) Bentl. vehit. 41) C. 5. qui. Al. aeterno - nesciat. 42) C. 1. celceus. 43) C. 4, 5, 6. urget pro uret, i. e. pedem laedet. 44) C. 4. vivas, C.5. sua. 45) G.1, 5. dimittas. 47) C. 5. cuiquam. 48) Qui debet potius servire, quam imperare. 49) Haec dictabam puero meo scribenti, ut ad te mitterem. Al. templum putre; Cuning. fanum post putre. Vacuna fuit Dea Sabinorum, Romanis Victoria, cujus templum putre aevo Horatii restitutum fuit.

1

1

EPISTOLA XI.

AD BULLATI U M.

Ad vitam beatam parum, aut nihil referre, quo quisque loco habitet.

5

Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos?
Quid concinna Samos? quid Croesi regia Sardis?
Smyrna quid, et Colophon? majora minorave fama?
Cunctane prac Campo, et Tiberino flumine sordent?
An venit in votum Attalicis ex urbibus una?
An Lebedum laudas, odio maris, atque viarum?
Scis, Lebedus quid sit; Gabiis desertior, atque
Fidenis vicus: tamen illic vivere vellem,
Oblitusque meorum, obliviscendus et illis,
Neptunum procul e terra spectare furentem.

[ocr errors]

15

neque, qui Capua Romam petit, imbre, lutoque,
Adspersus, volet in caupona vivere: nec, qui
Frigus collegit, furnos et balnea laudat,
Ut fortunatam plene praestantia vitam.
Nec, si te validus jactaverit Auster in alto;
Idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos et Mitylene pulchra facit, quod
Paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet, ac vultum servat Fortuna benignum; 20
Romae laudetur Samos, et Chios, et Rhodos absens.

EPISTOLA XI. 2) C.4. Croesi quid. 3) C. 4. minoraque. Al. minorave. 4) An cuncta illa videntur vitia, conparatione facta cum campo Martio et Roma. C. 5. sordet. Al. prae caupo. 6) C. 5. Lebadon. 7) Al. quam sit. Gabiorum ruinae detectae fuerunt a. 1792 ad lacum di Castiglione, ubi statuae et inscriptiones multae repertae sunt. 8) C. 4, 5. mallem. C. 6. ficis. Al. vicis. 10) C. 4. ex terra. 15) Al. Nec te si. -16) C. 5. navim. Al. trans Aegaeum navem. 17) Incolumi homini sanae mentis. 18) Vestis densa solstitio aestivo, i. e. aestate inutilis; vestis tenuis vero, qua juvenes in campo Martio se exercentes utebantur. Al. immanibus auris, nivalibus austris. 19) Quod fa cit natatio in Tiberi per hiemem. Quis enim tunc nata ret? C. 5. Tiburis. 20) C. 6. et vultum. 21) C.6. laudatuP

« PredošláPokračovať »