Obrázky na stránke
PDF
ePub

ODE XXXVI.

IN HONOREM PLOTII NUMIDAE.

Ob ejus ex Hispania reditum gaudio exsultat.

Metrum Carm. 3.9

Et thure, et fidibus juvat

Placare, et vituli sanguine debito Custodes Numidae Deos;

Qui nunc Hesperia sospes ab ultima,

Caris multa sodalibus,

Nulli plura tamen dividit oscula,

Quam dulci Lamiae; memor

5

Actae non alio rege puertiae,

Mutataeque simul togae.

Cressa ne careat pulchra dies nota:

10

Neu promtae modus amphorae,

T

Neu morem in Salium sit requies pedum:

Neu multi Damalis meri

[blocks in formation]

est.

ODE XXXVI. 4) C.4. in ultima. Ab ea nempe Hispaniae parte, quae in Occidentis ultima parte sita 7) Aelio Lamiae suo. 8) C. 4. et C. Gu. pueritiae, sc. rege puerorum. 10) C. 4. et Gu. nec Cressa s. Cretensis: Creta, i. e. albo signo notetur dies 11) Al. Nec. 12) Salii fuerunt sacerdotes, Martis. C. Gu. Ne in morempedum requies. 15 Damalis Numidae amica, mulier bibacissima. Bentl. Damalis meri Bassus. 14) C. 4. amictide. Poculum capacissimum uno haustu exhauriendum. Thraces fuerunt acerrimi potores. 16) C. Gu. nec breve lilium, petrosilium, quod diu viret. 17) Graevius: Omnis. 18) C. Gu. Deponant. 19) C. 4. adultera. 20) Al. hederis.

[blocks in formation]

Illos hortatur ad indulgendum genio ob victoriam Actiacam Augusti.

Metrum Carm. 9.

Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus; nunc Saliaribus

Ornare pulvinar Deorum

Tempus erat dapibus, sodales.

Antehac nefas, depromere Caecubum
Cellis avitis; dum Capitolio

Regina dementes ruinas,

Funus et imperio parabat, Contaminato cum grege turpium Morbo virorum; quidlibet impotens Sperare, fortunaque dulci

Ebria. Sed minuit furorem

Vix una sospes navis ab ignibus:
Mentemque lymphatam Mareotico
Redegit in veros timores

Caesar, ab Italia volantem

Remis adurgens, accipiter velut`

Molles columbas, aut leporem citus
Venator in campis nivalis

Haemoniae daret ut catenis

Fatale monstrum: quae generosius
Perire quaerens, nec muliebriter
Expavit ensem, nec latentes

10

15

20

ODE XXXVII. 2) Salii se invitare solebant epulis lautis. 4) Al. erit, vel est. Saliorum epulae erant apparatissimae. 5) Apud Caecubos, Campaniae populos, nascitur vinum generosum. 9) Turpium eunuchorum, quod nomen generale tribuitur spadonibus et castratis. io) Bentl. Opprobriorum pro morbo virorum. Al. verbo pro morbo. 14) Vinum nobilissimum ad Mareotidem paludem super Alexandria natum. C. Gu. Mentem lymphaticam a mareotico. 15) Al. ad veros. 20) Thessalia, ab antiquo rege Haemone, venationis tempore nivalis dicta. 21) Fatale monstrum est mulier horrendae cupiditatis. 23) Graev. Nec se contulit in oras remotas et avias classe celeri, ut ibi lateret.

Classe cita reparavit oras;
Ausa et jacentem visere regiam
Vultu sereno, fortis et asperas
Tractare serpentes, ut atrum
Corpore combiberet venenum;
Deliberata morte ferocior:
Saevis Liburnis scilicet invidens,
Privata deduci superbo

Non humilis mulier triumpho.

ODE XXXVIII.

AD PUERUM MINISTRUM.

30

Vult famulum suum nihil aliud adhibere ad externum convivii apparatum, quam myrtum.

Metrum Carm. 2.

Persicos odi, puer, apparatus;
Displicent nexae philyra coronae;
Mitte sectari, rosa quo locorum
Sera moretur.

Simplici myrto nihil allabores
Sedulus, curo; neque te ministrum
Dedecet myrtus, neque me sub arcta
Vite bibentem.

5

24) Al. repetivit, reseravit, penetravit, repedavit. 25) Bentl. tacentem. 26, C. Gu. fortis asperas. 30) Invidens, i. e. nolens navibus ad triumphum Caesaris Romam advehi. 32) Cleopatra mulier non ignobilis, sed generosissima.

ODE XXXVIII. C. Gu. Ad Puerum. 1) Persica convivia erant apparatissima. 2) C. 4. philera. 3) Omitte, sc.. noli. 6) Al. Sedulus curae.

Sunt, qui duas adhuc odas supposititias libro primo addunt, Romae in Horatio manuscripto Bibliothecae Palatinae a Cl. Casp. Pallavicino repertas.

ODE XXXIX., Ad Julium Florum.

Discolor grandem gravat uva ramum:
Instat Autumnus; glacialis anno
Mox Hiems volvente aderit, capillis
Horrida canis.

Jam licet Nymphas trepide fugaces
Insequi lento pede detinendas;
Et labris captae, simulantis iram,
Oscula figi.

Jam licet vino madidos vetusto
De die laetum recitare carmen;
Flore, si te des, hilarem licebit
Sumere noctem.

Jam vide curas aquilone sparsas!

Mens viri fortis sibi constat, utrum
Serius leti citiusve tristi

Advolat aura.

ODE XXXX.

Dulci libello nemo sodalium
Forfan meorum carior exstitit;
De te merenti quid fidelis
Officium Domino rependes?
Te Roma cautum territat ardua;
Depone vanos invidiae metus;
Urbisque, fidens dignitati,

En

Per plateas animosus audi.

quo furentes Eumenidum choros Disjecit almo fulmine Jupiter!

Huic ara stabit, fama cantu

Perpetuo celebranda crescet.

5

10

15

5

10

ODE XXXIX. 15) 16) citiusne tristis advolat hora.
ODE XXXX. 3) Al. quod. 8) Al. aude. 10) Al. Dejecit.

11) Fors hic, i. e. eo loco, quo dejectae furiae.

G

Q. HORATII FLACCI
CARMINUM

LIBER SECUNDU S.

ODE. I.

OLLION

AD C. ASINIUM POLLIONEM.

Pollionem monet, ut tragoediarum scripturam tantisper ntermittat, dum Respublica sit composita. Deinde commendat illius scripta.

[ocr errors]

Metrum idem quod Lib. I. Carm. 9.

Motum ex Metello consule civicum,
Bellique caussas, et vitia, et modos,
Ludumque Fortunae, gravesque
Principum amicitias, et arma
Nondum expiatis uncta cruóribus,
Periculosae plenum opus aleae,
Tractas; et incedis per ignes
Suppositos cineri dolose.
Paullum severae Musa tragoediae
Desit theatris: mox, ubi publicas
Res ordinaris, grande munus

10

LIBER SECUNDUS. ODE I. Al. Ad Pollionem "Tragoedum, qui fuit insignis et rebus gestis et ingenii monuentis. 1) Inde a Metelli consulatu. 2) Vitia sc. Urbis, et rationem, quam tenuerunt aut tuendi suam diguitatem, aut augendi. 5) Graev. Vicissitudines rerum, et noxias reipublicae Triumvirorum societates. 5) Bentl. tincta. Graev. Nondum pax Deorum impetrata est propter caedem civium et scelera, quae commissa sunt in bello civili. 8) Al. Subpositis. 9) Musa est Melpomene. Graev. Jam tempus non permittit scribere tragoedias; mox ubi consulatu functus fueris, scribes illas stilo Attico, quali usi sunt Sophocles et Euripides. 10) Al, Absit. 11) C. Gu. et grande,

« PredošláPokračovať »