Obrázky na stránke
PDF
ePub

1

versus postrema per lineam, aut curvam aut rectam, eamque rubram separata, et ad perpendicularem marginis lineam usque sit protracta. Notae in margine adjunctae videntur esse saęculi XV. Longitudo hujus Codicis est 7 poll. 10 lin. latitudo 4 poll.

[ocr errors]

De duobus ultimis codicibus mentio jam facta est annis 1785- 90 a celeberrimo M. J. Fr. Degen, scholae illustris Neostadii ad Aischam aeque ac Onolsbaci olim, nunc gymnasii Baruthensis Professore et Rectore in litteris, quibus ad examen autumnale invitavit, non sine maximis gratiis, quibus Comitem a Schoenborn, Maecenatis nostri Patrem, nominis immortalitate dignum pro concessa sibi, codices non nulloscomparandi, facultate prosecutus est. Dolendum modo est, quod Cl. Degen non ex tempore omnes suas notas exegetico-criticas in lucem edidit.

Quo celerius codices hi cum vulgata le. ctione conferrentur, multum attulit varia lectia notata a philosophiae candidato Georgio Fran cisco Ammon Bambergensi, qui ab incunabulis ingenii industriaeque laude non minus, quam morum probitate inter omnes condiscipulos suos ita excelluit, ut nullum sit dubium, quin aliquando munere docentis ullam scientiam non inglorius fungi possit. Pro auxilio, in quo mihi erat, publicas hic ei gratias agens, spem patriae in eo ponendam praenuntio.

Variis Horatii lectionibus, quas e Codicibus erueram, adjunxi non solum omnes priores jam impressas et mihi cognitas, sed etiam J. Marklandi notas aliquot, descriptas a margine

exemplaris, quod olim penes eum fuit, Horatii Bentleiani, quae in The Classical Journal N. XXXV for Sept. 1818. p. 126 135, et a Cl. Seebode in Bibliotheca critica 1820. I. 6, 472 et II. 1, 582 edebantur; nec non Jani Broukhusii annotationes in quaedam Horatii loca ad marginem exemplaris sui editionis Heinsianae Lugd. Bat. 1653 scriptas, et in The class. Journal N. XI. for Sept. 1812 p. 145, ac in Bibliotheca critica reimpressas. Si quis omnem codicum partim nondum usitatorum et optimarum, editionum copiam ingenio complecti desideret, adeat auctore me longe praestantem editionem Horatii a Chr. G. Mitscherlich curatam.

Bibliotheca Regia Monacensis novem gaudet Horatii codicibus, et quidem juxta folium 48 catalogi antiquioris Monacensis sub N. CLXXXI et CCCLXXV., ac juxta fol. 1659 catalogi s. Emmerami G. LXIX in 4. membr. saec. XI., F. I. in 4. saec. XI., G. X. in 8. saec. XIII., B. VIII. in 8. saec. XII., B. XXXIII. in fol. saec. XV., G. LXXVII in 4. saec. XII., E. CV. in 4. saec. XIV. Codices hos cum iis hic asservatis conferendi, iterum iterumque petenti mihi facultatem, ea adeo non concessa fuit, ut ne responso quidem diguus judicarer. Quod judicio eorum permittam, quibus constat, codices Monacenses in regiones a Bavariae finibus quam remotissimas migrasse, ut per longissimum temporis spatium exterorum Eruditorum manibus tererentur *).

*) Clariss. Wolfius, octo graecos codices Monacen. ses plures per annos Berolini se habuisse, certio

Quamvis editiones omnium longe praestantissimae sint, quibus Bibliotheca Regia Bamber. gensis potissimum ab artis typographiae incunabulis abundet; quamvis numerus earum et cura librariorum ac eruditorum benevolentia, qua conatui meo succurrerent, indies augeretur, nihilo tamen minus novissimam a C. Fea curatam, ducem sequi, satius putavi. Quem enim,

[ocr errors]

rem me fecit.
Cl. Schütz in praef. ad Cicero-
nis opera Rhet. Lips. 1804. p. IV. ait: „Itaque in
libris ad Herennium, et Ciceronis Rhetoricis, quae
vulgo de inventione inscribuntur, recensendis
primum usus sum codicibus Mstis aliquot, Au-
gustano Rhetoricorum ad Herennium, et Altor-
fino utriusque libri, quorum usum Beyschlagii et
Mannerti benevolentia etc. mihi concesserat. "
Cl. Reiske in praef. ad Libanii Soph. orat. et
declam. vol. I. Altenb, 1791. 8. p. XXI. ait:,,In
quo ei plurimum adjumenti attulerunt codices
Msti, quos sex omnino nactus est, nempe Au-
gustanos duo, Monachienses tres, Guelferbita-
num unum. p. XXXV. In Cod. Bavarico
N. CLXXIV, quem primum apello, habentur
haec etc.,,In Cod. Bav. N. CCXI., quem se-
cundum, et in Cod. Monachiensi seu Bav. N.
213, quem tertium appello, habentur haec.,,In
Cod. Augustano primo et secundo leguntur haec
Libanii. Ci. Matthiae in praef. ad Euripi-
dis trag. Lips. 1813. 8. p. VII. ait:,,Adieram eti-
am per litteras Jacobsium, petens, ut quae sub-
sidia emendandi Euripidis Bibliotheca Monacen-
sis haberet, ea mihi vel summitteret, vel ibidem
exscribenda, excerpenda, conferenda curaret.
Respondit precibus meis Viri egregii mihique
amicissimi humanitas. ,,Codicum Augustanorum
trium collationem amicissimi Hermanni bene-
volentiae debeo" etc.

[ocr errors]
[ocr errors]

post Bentleji felicem audaciam, censeam habiliorem emendandis plurimis locis, pristinoque restituendis nitori, eo, qui Romae natus et diu commoratus est, ac ingenii sagacitate quam maxime eminet? Quodsi autem authoritate ejus nimium mihi freto contigerit, ut non nunquam in errores inciderem, eo facilius veniam mihi dandam esse sperò, quo promtiorem me habes, ad meliori judicum sententiae obtemperandum. Neque minus adhibui non nulla scholia I. G. Graevii, duos priores Odarum libros illustrantia, a Cl. Fr. H. Bothe cum suis annotationibus ad omnia Horatii opera primum publicata *).

Notas breves, easque criticas et exegeticas authoris verbis adjeci, non nisi in gratiam ti ronum, et eorum, qui in legendis ejusmodi li, bris explanatione indigent.

Q. Horatii Fl. opera ad MSS. Codices Vaticanos, Chisianos, Angelicos, Barberinos, Gregorianos, Vallicellanos, aliosque, plurimis in locis emendavit, notisque illustravit, praesertim in iis, quae Romanas antiquitates spectant, Carolus Fea, IC. Bibliothecae Chistianae et Rom. antiquitatum Praefectus. Romae 1811. 8. 2. vol. Denuo recensuit adhibitisque noviss. subsidiis curavit Fr. H. Bothe etc. Editio post Principem et Romanam tertia. Heidelb. et Spirae, 2 vol. 1820/21. 8.

Fr.

H. Bothii annot. ad Horatium ejusque vitam, Suetonio tributam. Ibidem J. G. Graevii, bon. litt. Ultrajecti olim Professoris, scholia ad Horatii Odarum libros duos priores. Ex autographo Scriptoris primum edidit Fr. H. Bothe. Heidelb. His proxime accedit Q. Horatii Fl. operum editio, quam curavit G. H. Lünemann. Goetting. 1818. 8.

1821. 8.

[ocr errors]

Ut opus hoc et recentioribus typis, et candidiori charta, minorique pretio commendetur, maximam quoque adhibui curam. Unde omnem me mihi operam dedisse patet, ut nullus sit, cui consilium meum justa ex causa reprehendendum videatur.

Scribebam Bambergae VII. Cal. April,
MDCCCXXI.

« PredošláPokračovať »