Obrázky na stránke
PDF
ePub

38; Li.

satyrarum primum, ultimum pars prima, et liber de arte poetica inedium locum teneat. Desideratur Odarum liber primus, secundus ini. tium ducit a versu 12 Odae IX, et desinit cum versu 28. Od. XVIII., Od. XIX et XX desunt, Aeque libri tertii Od. I. v. i

19,

Od. VI. v. 15 48, Od. VII. 1 -- 13; Libri quarti Od. I. v. 26 - 40, Od. II., III., et IV. v.1bri primi Satyr. VI. v. 80 — 127; Libri secundi Saf. I. v. 24

73, VI. Ù. 82 — 117; Libri primi Epift. I. finis et II. initium, Libri secundi Ep. I. v. 38 - 51 et v. 63 75, Ep. III. v. 239 334 desunt.

Plura praeterea folia di. scissa doleo. Solum Epodon integrum ad nostram pervenit aetatém. Quod' inter sex codices nostros hic solus Q. Horatii satyras continet, memoratu adhuc dignum judico. Manus altera inter versus, et tertia vel quarta ad utrumque marginem notas adjecit, quibus incuria bib. liopegi abscissis, si restituendis non impar fuissem, alterum adhuc volumen prodiisset. Omnis Codex I. constat ex centua et triginta foliis, quorum quaevis pagina 23 -- 24 versibus inscripta est, et quodvis est 10 poll. 6 lin. Bavar. longitudinis et 7 poll, latitudinis.

Inter plures codices, quos strenuus artium et scientiarum fautor Josephus Heller, defuncti mercatoris Bambergae filius, ad restituendas Classicorum Latinorum litteras authenticas exi. mia cum liberalitate mihi concessit, quam maxime eminet ille, ex quo Liber de arte poetica, 8. Epistola tertia Libri secundi Q. Horatii cum usitatis editionibus comparanda erat.

Qui Codex, chartaceus et 10 foliorum amplitudine, non

)

tam vetustate, specimine II. operi buic adjecto probata, quam textus varietate excellit, ut pa. tet ex litteris subscriptis: ,,In arte poetica Ho. ratius finit feliciter per fratrem Jacobum Dam Lectorem Bernensem anno 1485 in octava apo. stolorum Petri et Pauli et tempore Parisionatus sui anno primo." Quaevis pagina complectitur 22 - 23 versus, ac quodvis folium est longitudinis 12 poll. 5 lin., et latitudinis 7 poll. 8 lin. Idem volumen codicis continet adhuc plures alios Autores Classicos, ex quibus praecipue Juvenalis commemorandus est.

Quibus laboribus actis contigit mihi prae. terlapso autumno, uť a plurimum eximio Do. mino Comite Erwino Francisco Damiano Josepho a Schoenborn, qui Ordinum regni Bavarici curiae superiori non minori liberalitate quam sapientia a. 1819 praefuit, veniam peterem, codices Autorum Linguae Latinae Classicorum, in Bibliotheca ejus Gaibacensi asservatos, invi- . cem comparandi. Quibus meis precibus tanta benevolentia indulsit, ut paucis post diebus omnem codicum thesaurum mihi mitteret. Quodsi benevolentiam et liberalitatem, qua celeberrima familia Comitum a Schoenborn per centum et triginta annos, ab Archiepiscopo nempe Moguntino et Episcopo Bambergensi Lothario Francisco ad nostrum Maecenatem usque, tum artes et scientias, tum officinas et agriculturam prosequitur, etiam reliqui nobili genere nati moribus suis exprimerent, qui de ordinis hujus praerogativis indignaretur, arbitror esse omnino neminem. Ex codicibus his comparavi primo il. lum in 8 in Bibliotheca Gaibacensi numero

[ocr errors]
[ocr errors]

.

2799 insignitum, qui praeter Q. Horatii Librum de arte poetica etiam Benivoli Guidontis Musi. cam'et L. A. Senecae Cord. exordia cum con: clusionibus continet. Liber artis poeticae su. perscriptus est septem foliis et dimidio, quorum quodvis est longitudinis 6 poll. 6 lin., latitudi- . nis 4 poll. 6 lin., ac quaevis pagina triginta et tres versus habet.

Juxta specimen III. a me datum litterae saeculi XI. esse videntur ad normam Mabillonii de re dipl. p. 369 N. 5 6 Ex autographo Majoris monasterii, eae vero glossarum saec. XIV'et XV.

Alter Codex Gaibacensis in 4., N. 1804 insignitus, continet praeter Q. Horatii Odarum Libros quatuor, Librum Epodon, Carmen sae. culare et duos Libros Epistolarum (excepta illa ad Pisones), etiam P. Theoduli Eclogas cum comm., Auli Persii Flacci sex satyras in duplo cum comm., P. Ovidii N. Libros duos de reme. dio amoris, Maximiani glossas in P. Ovidium de Ponto, et Statii Achilleidos quinque libros glossularum. Ipse codex Q. Horatii, aeque ac reliquae partes istius voluminis, variis scriptoribus originem suam debet. Pars prior, sc. Oda. rum ad Carmen saeculare usque, complectitur viginti quinque folia, quorum quaevis pagina in duplici columna 36 - 46 versus habet. Pars posterior, sc. Epistolarum, continet etiam viginti quinque folia, in quorum quavis pagina triginta versus cum notis, serius inter versus et ad utrumque marginem adjectis, numerantur. Juxta specimina a me sub N. IV. a. et b. data litterae Odarum videntur esse saeculi

[ocr errors]

XII. ad normam Mabillonii de re dipl. p. 371 Chartario Casauriersi, eae vero notarum saec. XIV et XV. In fine hujus codicis legitur: „Expliciunt Odae Oratii feliciter MCXXV.“ Litterae Epistolarum aeque ac illae glossarum ejusdem sunt antiquitatis. Longitudo utriusque hujus codicis est 8 poll. 3 lin., latitudo 6 poll.

2 lin.

Q. Ho.

Tertiu's Codex Gaibacensis in 8., sub N. 2045, complectitur praeter Q. Horatii Epist. li. bros duos, excepta illa ad Pisones, a. 1332 scriptos: a) dicta moralia Monachi ignoti versibus expressa, b) Sedulii carmen paschale de Chrifti miraculis, finitum a. 1331 sabbatho ante Laetare, c) Aur. Prudentii Clem. psychonachiam, finitam a. 1331 paulo post festum palmarum, d) P. Ovidii libros de arte amatoria. Tatii Epistolae, quarum decima quinta libri primi ad versum 26 in duas divisa est partes, habent septendecim folia, quorum quodlibet, colore rubro flavescenti scriptum, continet 47 versus, super lineas imbuto calamo tractas, notis ad quindecim primas Epistolas libri primi, ad marginem et non nullis inter versus, forsan initio saec. XVI. adjectis, et maxima ex parte vix legendis. Tam in medio, quam in fine versuum, occurrunt non raro commata et puncta, ex quo antiquissimi manuscripti exemplum esse patet. Quod clarius adhuc apparet ex abbre. viaturis, v. g. n. pro enim, , pro esse, & p. est, xp. et, h' p. hoc, h- p. haec, scę p. scilicet,

, 03 p. oportet, ni p. nisi, so p. secundae, st p.

sc sl

cum

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

simul, & p. licet, q? p. quia, ad p. aliquid. ģ p. quae, 5tendere p. contendere etc. Exempla or. thographiae sunt: scencet p. censet, nichil

p. nihil, michi p. mihi, perhennes p. perennes, hore p. ore, inpransus, inbres, dinoscet, percuncteris, bacis, oris p. horis, hiis p. his, prophanis, locamur p. loquamur, dampnis, obpug. nat, quotiens, omerus, archiloci, velud , sol. lempne, lacesfiti, elicona, milibus, attemptas, achademi, ungui. Littera i superlineata est. Ultima Epistola desinit his verbis:

,,Explicit liber epistolarū oratii. Finito. 'anno dni Ñ. ccc. xxx.° II.“, quae sequuntur majoribus litteris: „Penna fuit utilis et palma fuit puerilis." Si codicis tabulam V. conferam cum specimine Mabillonii de re dipl. p. 373. N. 6. Ex Codice S. G. N. 302, subnotati eum -anni esse, nullus dubito. Longitudo Cod. est 8 poll. 6 lin. - latitudo 4 poll. 6 lin.

Quartus Codex Gaibacensis in 8., sub N. 2446, complectitur : a) Alani mon. Cist. Anticlau. dianum, b) Juvenalis satyras; c) Q. Horatii Epistolas XVI. libri primi usque ad v. 69: 0ccidere noli; Epist. III. libri secundi ad Pisones, Ep.. XVI – XX libri primi et Ep. I. II. libri secundi. Juxta specimina a me sub N. VI. a. et b. data constat, partem priorem Epistolarum esse vetustiorem, licet litterae minus elegantes sint, et collatam cum Mabillonii Tab. XIII. p. 369. N. 5 - 6 Ex autographo, in medium sae.

5 culi XI. incidere. Posterioris Epistolarum pare tis ea peculiaris est indoles, ut littera cujusvis

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »