Obrázky na stránke
PDF
ePub

4

&c. In cujus, &c. T. R. apud Karliolum, duodecimo die Aprilis, anno, &c. 35o.—[No. xiv. p. 21.]1

Nos autem concessiones et confirmationes prædictas ratas habentes et gratas, eas, pro nobis et hæredibus nostris, quantum in nobis est, nunc abbati et monachis dicti loci de Fontibus, et eorum successoribus approbamus et confirmamus, sicut carta et literæ prædictæ rationabiliter testantur, et prout ipsi et eorum prædecessores terras, tenementa, abbatiam, et grangias prædicta, hactenus rationabiliter tenuerunt, et libertatibus et quietanciis prædictis rationabiliter usi sunt et gavisi. In cujus, &c. T. R. apud Westmonasterium, xxxo. die Maii.

Pro una marca regi soluta in hanaperio.

XXIV.—PRO ABBATE ET CONVENTU DE FOUNTAYNES.—[Ex Rotul.
Memorand. in Scacc, 27 Edw. III., inter "Brevia directa
Baronibus de termino sanctæ Trinitatis, annno 27° regis Ed-
wardi tercii a Conquestu."]

Rex, Thesaurario et Baronibus suis de Scaccario, salutem. Volentes certis de causis certiorari si abbas et conventus de Fountaynes aliqua terras seu tenementa teneant de nobis in capite, et si ipsa abbathia de Fountaynes de fundatione aliquorum progenitorum nostrorum existat, vobis mandamus quod, scrutatis rotulis et memorandis scaccarii prædicti præmissa tangentibus, nos de eo quod inde inveneritis reddatis in Cancellaria nostra, sub sigillo scaccarii prædicti, distincte et aperte, sine dilatione, certiores, hoc breve remittentes. Teste me ipso apud Westmonasterium, tercio die Julii, anno regni nostri Angliæ vicesimo septimo, regni vero nostri Franciæ quartodecimo.

Hoc breve remittitur Cancellario indorsatum.sic. Scrutatis rotulis scaccarii, pretextu hujus brevis, non est compertum in eisdem quod abbas et conventus de Fountaynes tenent aliqua terras seu tenementa de rege in capite, nec etiam quod abbathia de Fountaynes sit de fundatione aliquorum progenitorum regis.

XXV.-CARTA REGIS EDWARDI TERTII, DE PERPETUA EXONERA-
CIONE CORRODII, EX CERTA SCIENTIA IPSIUS REGIS.

Edwardus, Dei gratia, rex Angliæ et Franciæ et dominus

(1) This is the charter of king Richard I., cited in the Plea of the Court of Exchequer, (page 37) which was pending when the present confirmation was obtained and enrolled with the pleadings.

Hiberniæ, omnibus ad quos præsentes literæ pervenerint, salutem. Sciatis quod, cum nuper pro eo quod dilecti nobis in Christo abbas et conventus de Fontibus concesserunt, ad requisitionem nostram, Johanni de Waltham, nuper nuntio nostro, jam defuncto, quandam sustentationem ad totam vitam suam, de domo sua prædicta recipiendam, volentes securitati ipsorum abbatis et conventus providere in hac parte, concesserimus, pro nobis et hæredibus nostris, eisdem abbati et conventui quod concessio sua prædicta, præfato nuntio nostro de sustentacione prædicta, sic ad nostram requisitionem et de eorum libera voluntate facta, non cederet eis in prejudicium nec traheretur in consequentiam in futurum, nec quod ipsi vel eorum successores, occasione concessionis prædictæ, de alia sustentatione vel pensione aliis concedenda per nos vel hæredes nostros aliqualiter onerarentur, sed inde imperpetuum essent quieti, et nos, postmodum, non obstantibus eisdem literis, mandaverimus præfatis abbati et conventui quod Johanni de Chirteseye, servienti nostro, talem sustentationem de domo sua prædicta, qualem prædictus Johannes de Waltham, ad rogatum nostrum, habuit in eadem concederent.

Et quia, scrutatis rotulis, tam de cancellaria quam de scaccario nostris, non est compertum quod prædicti abbas et conventus tenent aliqua terras seu tenementa de nobis in capite, nec quod abbatia de Fontibus est de fundatione aliquorum progenitorum nostrorum, per quod ad hujusmodi sustentationem concedendam teneantur.

Nos, eo pretextu, volentes tranquillitati et quieti ipsorum abbatis et conventus, ne ipsi vel eorum successores, per sinistram suggestionem, vel procurationem aliquorum hujusmodi occasione sustentationis, vel pensionis, ad mandata nostra vel hæredum nostrorum concedendæ, prægraventur in futurum, uberius providere, ex habundanti et ex certa scientia, eosdem abbatem et conventum, de sustentatione prædicta, prædicto Johanni de Chirteseye, seu cuicumque alii personæ, ad mandata nostra vel hæredum nostrorum, de cætero, concedenda, pro nobis et hæredibus nostris exoneramus per præsentes. Volentes et concedentes, pro nobis et hæredibus nostris, quod præfati abbas et conventus et eorum successores, de hujusmodi sustentatione sive pensione, sint quieti imperpetuum. In cujus rei &c. Teste meipso apud Westmonasterium, xxiio die Julij, anno regni nostri Angliæ vicesimo septimo, regni vero nostri Franciæ decimo quarto. Fol. 8.

[Per ipsum Regem, nuniciante Ricardo de Norwico.]1

(1) Enrolled on Rot. Pat., 27 Edw. III., p. ii. m. 18.

XXVI.—PRO ABBATE DE FONTIBUS EX EXEMPLIFICATIONE.—[Ex Rotul. Pat., 36 Edwardi III., pars ii. m. 17.]

Rex, omnibus ad quos &c. salutem. Inspeximus cartam celebris memoriæ domini Ricardi, dudum regis Angliæ, progenitoris nostri, in hæc verba. Ricardus, Dei gratia, rex Angliæ. [Ut Ut supra, No. viii. p. 8.]

Nos, autem, cartam prædictam, ad requisitionem dilecti nobis in Christo, nunc abbatis loci prædicti, duximus exemplificandam, per præsentes. In cujus &c. Teste rege, apud Westmonasterium, xxixo die Octobris.

XXVII.-PRO ABBATE DE FONTIBUS, DE CONFIRMATIONE REGIS EDWARDI TERTII.-[Ex Rotul. Chart., 40 Edwardi III., n. 8.

Rex eisdem, salutem. Inspeximus literas patentes celebris memoriæ domini Edwardi, nuper regis Angliæ, avi nostri, in hæc verba.

Edwardus, Dei gratia, rex Angliæ, &c. Inspeximus cartam celebris memoriæ domini Ricardi, quondam regis Angliæ, progenitoris nostri, in hæc verba. Ricardus, Dei gratia, &c.- Ut supra, No. viii. p. 8.] Quam quidem cartam, propter rupturam sigilli eidem carta appositi, de verbo ad verbum, duximus per præsentes exemplificandam. In cujus rei &c. Teste meipso, apud. Karliolum, duodecimo die Aprilis, anno regni nostri tricesimo quinto.-[No. xiv. p. 21.]

Nos, autem, concessiones et confirmationes prædictas, ratas habentes et gratas, eas, pro nobis et hæredibus nostris, quantum in nobis est, approbamus, et dilectis in Christo, nunc abbati et monachis loci prædicti et successoribus suis, tenore præsentium confirmamus, prout cartæ et literæ prædictæ plenius testantur.

Præterea, ob devotionem et affectionem quas ad beatam et gloriosam virginem Mariam, in cujus honore ecclesia abbatiæ prædictæ dedicata existit, gerimus et habemus, volentes præfatis abbati et monachis gratiam facere specialem, concessimus, et hac carta nostra confirmavimus, pro nobis et hæredibus nostris, eisdem abbati et monachis, quod licet ipsi vel eorum prædecessores aliqua vel aliquibus libertatum vel quietanciarum in dictis cartis et literis contentarum, aliquo casu emergente, hactenus usi et gavisi non fuerint, ipsi tamen abbas et monachi et eorum suc

cessores, omnibus et singulis libertatibus et quietanciis in dictis cartis et literis contentis, de cætero, plene gaudeant et utantur, absque impedimento nostri vel hæredum nostrorum, justiciorum, escaetorum, vicecomitum, aut aliorum ballivorum seu ministrorum nostrorum quorumcumque. Hiis testibus, venerabilibus patribus, S. Elien., cancellario. J. Bathon. et Wellen., thesaurario, nostris episcopis; Johanne, duce Lancastriæ, Edmundo comite Cantebrigiæ, filiis nostris carissimis; Ricardo, Arundell. et Surr., Humfrido de Bohun, Herefordiæ et Essexiæ, comitibus; Johanne atte Lee, senescallo. hospitii nostri, et aliis. Data per manum nostram, apud Claryndon, vicesimo sexto die Junii.' Per breve de privato sigillo.

XXVIII.—PRO ABBATE DE FONTIBUS DE CONFIRMATIONE.—[Ex Rotul. Pat., 3 Ric. II., pars iii. m. 19.]

Rex omnibus ad quos, &c. Inspeximus cartam domini Edwardi regis Angliæ, avi nostri, in hæc verba.

Edwardus, Dei gratia, rex Angliæ, dominus Hiberniæ, &c. Inspeximus literas patentes celebris memoriæ domini Edwardi nuper regis Angliæ, avi nostri, in hæc verba, Edwardus, Dei gratia, &c.-Ut supra, No. xxvii. p. 46.]

Nos, autem, concessiones et confirmationes supradictas ratas habentes et gratas, eas, pro nobis et hæredibus nostris, quantum in nobis est, acceptamus, approbamus, ratificamus, et eas dilectis nobis in Christo, nunc abbati et ejusdem loci conventui et eorum successoribus, tenore præsentium, concedimus et confirmamus, prout cartæ et literæ prædictæ rationabiliter testantur. In cujus, &c. Teste rege, apud Westmonasterium, xvio die

Aprilis.

Pro quadraginta solidis solutis in hanaperio.

XXIX. [CARTA REGIS RICARDI SECUNDI, DE INSPECTIONE CARTÆ REGIS EDWARDI TERTII.]

Ricardus, Dei gratia, rex Angliæ, &c., salutem.

Inspeximus cartam domini Edwardi, nuper regis Angliæ, avi nostri, factam in hæc verba. Edwardus, Dei gratia, rex

(1) On the same day, the abbot and convent obtained from king Edward III., a confirmation of the third charter granted to them by king Richard I. See No. x., page 13.

Angliæ, &c., salutem.' Inspeximus cartam celebris memoriæ domini Ricardi quondam regis Angliæ, progenitoris nostri in hæc verba. Ricardus, Dei gratia, &c.-[No. x. p. 13.]

Nos autem, cartam ipsius avi nostri prædictam et omnia contenta in eadem, rata habentes et grata, ea pro nobis et hæredibus nostris, quantum in nobis est, acceptamus, approbamus, ratificamus, et nunc abbati et monachis loci prædicti et eorum successoribus, tenore præsentium, concedimus et confirmamus, prout carta ipsius avi nostri prædicta plenius testatur. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud Westmonasterium quinto die Marcii, anno regni nostri nono. Fol. 10.

XXX.- -DE

[Pro decem libris solutis in hanaperio.] 2

CONFIRMATIONE

PRO ABBATE DE FONTIBUS.-[Ex Rotulo Pat., 3 Henrici VI., pars ii. memb. 2.]

Rex omnibus ad quos, &c., salutem. Inspeximus literas patentes domini Ricardi, nuper regis Angliæ, prædecessoris nostri, factas in hæc verba. Ricardus, Dei gratia, rex Angliæ et Franciæ, &c. Inspeximus cartam domini Edwardi, nuper regis Angliæ, avi nostri, factam in hæc verba, Edwardus, Dei gratia, &c.-[No. xxix. p. 47.] Inspeximus cartam celebris memoriæ domini Ricardi, quondam regis Angliæ, progenitoris nostri, in hæc verba, Ricardus, Dei gratia, &c.-[No. x. p. 13.]

Nos autem easdem literas prædicti nuper regis, de hujusmodi concessionibus, libertatibus et quietanciis, minime revocatis, de avisamento et assensu dominorum spiritualium et temporalium, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, anno regni nostri primo, tento existenti, approbamus, ratificamus, confirmamus, prout literæ prædictæ rationabiliter testantur, et prout eisdem

(1) This charter of 40 Edward III., is attested by the same witnesses as his charter No. 27, p. 46, and is in every other respect a copy of it, except that the present inspects the charter of Richard I. (No. x. p. 13), and the former the charter of that monarch which forms No. viii. p. 8, of the preceding text; so that both these charters of Richard I. were confirmed by Edward III. on the same day, though only No. 8 is enrolled on his Charter Roll.

(2) Enrolled on the Patent Roll, 9 Ric. II., p. ii. m. 25.

On the same day when King Richard II. granted the charter recited above, he confirmed to the abbey of Fountains, by Letters Patent, of which the original under the great seal is preserved at Studley-Royal, two charters of John de Mowbray, Lord of the Isle of Axholme and Honor of Brembre, dated respectively, June 24th, 1356, and May 13th, 1858, and confirmatory of two grants of his father, John de Mowbray. The one relates to the Grange of Aldborough, the Forest of Niderdale and other estates in Kirkbyshire and elsewhere, and is dated April 8th, 1317; the other to an agreement made with the abbot of Fountains, March 7th, 1338, relative to the exercise of certain privileges within the Free Chace of Niderdale.-Rot. Pat., 9 E. II. p. 2, m. 26.

« PredošláPokračovať »