Obrázky na stránke
PDF
ePub

causa respexerit, diffinitioni debeat interesse.

Addidistis quoque ad hoc, ut si quis abbas, pro inutilitate et pusillanimitate sua, se viderit ab abbatiæ onere relaxandum ab abbate illius domus de qua domus sua exivit, postulet humiliter relaxari. Qui petitioni ejus non leviter acquiescet, nec quicquam inde auctoritate sua efficiet, sed congregatis aliquantis abbatibus de Ordine vestro, cum eorum consilio peraget quod inde pariter cognoverint adimplendum.

Si quis autem abbatum Ordinis vestri sanctæ regulæ vel Ordinis contemptor vel prævaricator, aut commissorum sibi fratrum vitiis consentiens apparuerit, abbas matris ecclesiæ per seipsum, vel per Priorem suum, aut quomodo melius cognoverit expedire, usque quater, ut corrigatur admoneat. Quod si, post hanc admonitionem, nec culpam suam corrigere, nec a susceptæ provisionis officio cedere voluerit, aliquanti abbates vestri Ordinis in nomine Domini congregentur, et communicato consilio, si viderint opportunum, eum a regimine submoveant abbatiæ, ac postmodum alter qui dignus sit, consilio et voluntate majoris abbatis, a monachis ejusdem ecclesiæ simul et abbatibus, si qui ad eam pertinent, eligatur. Si autem is qui deponitur, aut ejus monachi, datæ in eum sententiæ contumaciter decreverint reluctandum, abbas matris ecclesiæ cæterique abbates plenam habeant auctoritatem censura eos districtionis ecclesiasticæ cohercendi. De quibus sane, si aliquis reversus ad cor, de sua contumacia resipiscens matris suæ misericordiam humiliter postulaverit, illius exemplo qui totam substantiam suam male vivendo prodegerat, sicut filius poenitens recipiatur. Sine qua utique causa multo semper studio attendenda, monachum cujuslibet abbatiæ in alteram abbatiam ad habitandum nullo modo recipi debere sanxistis.

Adjicientes, itidem, ut si forte abbates Ordinis vestri matrem vestram Cistercii ecclesiam a sacræ religionis observantia exorbitare perspexerint, ipsius loci abbatem per tres primos abbates de Firmitate, scilicet, de Pontiniaco et de Claravalle, usque quater, ut corrigatur, et subditos suos corrigere laboret, ammoneant; et omnia quæ de aliis abbatibus supradiximus, circa ipsum adimpleantur, excepto quod si cedere sponte noluerit, nec deponere, nec si contumax apparuerit, excommunicationis eum sententia poterunt innodare, donec, aut in generali capitulo, aut, si forte illud sine grandi periculo nequiverit expectari, convocatis abbatibus qui de Cistercio exierunt et aliquibus eorum, ipsi communi consilio virum inutilem ab officio abbatis amoveant, et tam ipsi

(1) Luc. xv. v. 13.

quam monachi Cistercienses alium idoneum abbatem ei studeant subrogare. In illum porro qui depositus fuerit et monachos ejus, si recalcitrare præsumpserint, sicut de aliis abbatibus constitutum est, sententiam severitatis ecclesiasticæ, prout melius viderint expedire, non dubitent promulgare. De quibus, si post hæc aliquis, culpam suæ contumaciæ recognoscens, ad quamlibet trium prædictarum ecclesiarum se salutis causa contulerit, sicut domesticus ecclesiæ recipiatur, quousque prout conveniens fuerit suæ restituatur ecclesiæ. Interim autem annuus abbatem conventus non apud Cistercium, sed ubi a tribus prænominatis abbatibus provisum fuerit, celebretur.

Præsenti etiam capitulo subnexuistis ut liceat unicuique matri ecclesiæ Ordinis vestri, tam de monachis quam de abbatibus ipsis ecclesiarum quæ ab ipsa processisse noscuntur, sibi quæcunque voluerit, si tamen dignus extiterit, assumere in abbatem. Personam autem de alio ordine, nulla ecclesiarum vestrarum sibi eligat in pastorem, sicut nec vestri ordinis aliquam monasteriis aliis statuistis ordinari posse abbatem.

Hæc nimirum, dilectissimi filii, de multis Institutionibus Ordinis vestri excerpsimus, et propriis curavimus capitulis designari. Adjicientes quod nullus episcoporum, abbatiis vel grangiis vestris, aliquam religiosorum seu sæcularium habitationem, unde vobis inquietatio possit provenire, superædificari permittat. Nemo etiam professos vestros, monachos aut conversos, sine licentia abbatum suorum, recipiat, aut susceptos audeat retinere.

Quia vero singula quæ ad religionis profectum et animarum salutem regulariter ordinastis, præsenti abbreviationi nequiverunt annecti, nos cum his quæ præscripta sunt, omnia quæ continentur in Carta vestra quæ appellatur Charitatis, et quæcunque inter vos religionis intuitu regulariter statuistis, auctoritate apostolica roboramus; vobis, vestrisque successoribus, et omnibus qui Ordinem vestrum professi fuerint, inviolabiliter perpetuis temporibus decernimus observanda.

De cætero quia propositum firmum habetis habitationi vestræ loci extra conversationem sæcularium eligendi, grangias vestras, sicut et atria ecclesiarum, a pravorum incursu ac violentia, liberas et quietas fore statuimus, ut nullus ibi hominem capere spoliare, verberare, aut rapinam exercere præsumat, in virtute Spiritus Sancti, inhibemus.

Sancientes etiam, ut propter communia interdicta terrarum, nulla ecclesiarum vestrarum a divinis compellatur officiis abstinere.

Interdicimus item, ne aliqua omnino persona fratres Ordinis

(1) In the Confirmation of Eugenius is added, “ Sed liceat omnibus de Ordine vestro, excom

oculi

[ocr errors]

SCS

nie

vestri audeat ad sæcularia judicia provocare ; sed si quisquam sibi adversus eos aliquid crediderit de jure competere, sub ecclesiastici judicis examine experiendi habeat facultatem.

Decernimus ergo, ut nulli omnino liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel præscriptas Institutiones vestras ausu temerario violare. Si quis autem, etc., ut supra.

Ego Anastasius? ca-
tholicæ Ecclesiæ epis-
copus (subscripsi].

Ego Hymarus Tus-
pehus paulus).

culanus episcopus.
2uas tasus

Ego Hugo Hostiensis
V új.

episcopus. Ego Gre-
gorius presbyter-car-

dinalis tituli Sancti Calixti. Ego Hubaldus presbyter-cardinalis tituli Sanctæ Praxedis. Ego Manfredus presbyter-cardinalis tituli Sanctæ Sabinæ. Ego Aubertus presbyter-cardinalis tituli Sanctæ Anastasiæ. Ego Julius presbyter-cardinalis tituli Sancti Marcelli. Ego Guido presbyter-cardinalis tituli Pastoris. Ego Johannes presbytercardinalis Sanctorum Johannis et Pauli tituli Pamachï. Ego Henricus presbyter-cardinalis tituli Sanctorum Nerei et Achillei. Ego Odo diaconus-cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum. Ego Guido diaconus-cardinalis Sanctæ Mariæ in porticu. Ego Johannes diaconus-cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi. Ego Girardus diaconus-cardinalis Sanctæ Mariæ in via lata. Ego Odo diaconus-cardinalis Sancti Nicholai in carcere Tulliano.

Data Laterani, per manum Rollandi Sanctæ Romanæ ecclesiæ presb.-card. et cancellarij, vo Id. Decembris, Indictione 11, Incarnationis Dominicæ M°C°LIII”, pontificatus vero dompni Anastasii papæ IIII., anno primo.

Ibid., fol. 24.

zmmoe

IV.—PRIVILEGIUM ADRIANI IIIII DE PROTECTIONE; CONFIRMA

TIONE LOCORUM; IMMUNITATE DECIMARUM ; CONFIRMATIONE LIBERTATUM REGIARUM ; EXEMPTIONE ABBATIS A JURISDICTIONE EPISCOPI, ETC.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Rimunicatis et interdictis ejectis, clausis januis, summissa voce fratribus suis divina celebrare solemnia.”

F1) Vide, “Anastasii P.P. signum et subscriptio.” (Bullar. Rom. Cocquel., tom. ii. col. 340.) “ Locus sigilli, CUSTODI ME DOMINE UT PUPILLAM OCULI," without the monogram of benediction. Ibid., col. 345.

(2) This Pope-Nicholas Breakspear, an Englishman-was elected 5 Dec., 1154, died 1 Sep.,

cardo abbati ecclesiæ de Fontibus ejusque fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, imperpetuum.

Officii nostri nos ammonet et invitat auctoritas pro ecclesiarum statu satagere, et earum quieti ac tranquillitati, auxiliante Domino, salubriter providere.

Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quæcunque bona eadem ecclesia in præsentiarum juste et canonice possidet, aut, in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Ecclesiam de Fontibus, et grangiam de Morcher, cum tota terra de Herleshow, per suas divisas plenarias, ex dono Roberti Sarez et uxoris illius Raganildis,' et terram de dono Willielmi de Percy, et terram quam dedit Ricardus Pedelarrun? et Normannus filius Uctredi, et terram quam Aldelinus de Aldefelde dedit vobis, et terram quæ erat in calumpnia inter Herleshow et Bertrannum de Bulmer quam ipse quietam clamavit. Grangiam de Sutton, cum terris, ex dono Rogeri de Molbray et uxoris ejus Aaliz, et Radulphi de Bellun, cum terris acquisitis a Torphino filio Gosipatric, et a Godwyno de Clutherum, et filio ejus Dolfin. Grangiam de Caiton,3 cum terra Herberti, et via ex concessu Ricardi Pedelarrun, et terram quæ erat in calumpnia inter Caitonam et Merchingtonam. Grangiam de Kylnesey, cum terra quam Copsi de Redmer quietam clamavit. Grangiam de Cowton-More cum appendiciis suis. Grangiam de Daker, cum necessariis plenarie in Foresta de Niderdale, ex dono Rogeri de Molbray. Grangiam de Aldeburgh, cum terra quam dedit Turgisius filius Malgeri. Sex acras terræ de dono Gichel in Balderby, et tres de Radulpho de Brisow cum cæteris terris, silvis, pascuis, pratis, et aliis appendiciis ad supradictas grangias pertinentibus. Libertates etiam omnes seu immunitates ac regias consuetudines a karissimo filio nostro Henrico4 Anglorum rege rationabiliter vobis et ecclesiæ vestræ indultas, et scripti sui pagina roboratas, auctoritate apostolica confirmamus, et illibatas perpetuis temporibus statuimus permanere.

1159. Bullar. Rom. Cocq., t. ii. col. 348; but L'Art de Verefier says, “fut elu pape 3 Decembre, 1154.”- Vit et Epist. Labboei S. Conc., t. xxi. 785-830.-Baron., tom. xix. p. 77-149.-Muratori Rer. Ital. Scr., t. iii. p. 1, p. 440, p. 2, col. 371.-Ciac., tom. i. c. 1055-1070.–Platina, p. 177. -Jaffè Regest., p. 658. (1) See vol. i. page 54.

(2) Ibid., p. 157. (3) Ibid., p. 55. (4) See the present volume, Nos. iii, iv. V., pp. 3-5.

Sane laborum novalium vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus omnino clericus sive laicus a vobis decimas exigere præsumat. Adjicientes præterea constituimus, ut si super decimis inter vos et aliquam personam ecclesiasticam, cum consensu archidiaconi vel episcopi sui, compositio rationabiliter facta est, rata perpetuis temporibus et inconcussa persistat.

Si qua vero libera et absoluta persona, pro redemptione animæ suæ, vestro monasterio se conferre voluerit, sucipiendi eam liberam facultatem habeatis. Addentes etiam, auctoritate apostolica interdicimus, ne quis fratres vestros, clericos sive laicos, post factam in monasterio vestro professionem, absque vestra licentia suscipere audeat vel retinere.

Præsenti quoque decreto sanximus, ut episcopus in cujus episcopatu ecclesia vestra consistit, nec regularem electionem abbatis vestri unquam impediat, nec de removendo ac deponendo eo qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis Ordinis, et auctoritatem privilegiorum suorum se ullatenus intromittat. Sanximus autem, ne quis archiepiscopus vel episcopus sive cujuslibet ordinis locum vestrum a divinis interdicat officiis, sed liceat vobis omni tempore, clausis januis et exclusis excommunicatis et interdictis, divina officia celebrare, nisi abbatis vel fratrum ipsius loci evidens et manifesta culpa extiterit.

Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna sollicitudine providentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum sive grangiarum vestrarum, nullus violentiam vel rapinam, sive furtum facere, vel hominem capere audeat. Et si quis super hoc temerario ausu præsumpserit, tanquam sacrilegus judicetur, et excommunicationis ultione plectatur. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat præfatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis pro futura. Salva sedis apostolicæ auctoritate, et diæcesani episcopi canonica reverentia.

Si qua igitur, infuturum, ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honor

« PredošláPokračovať »