Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

isque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat.

Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri, Jesu Christi, quatenus, et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Adrianus! catholicæ Ecclesiæ episcopus, [subscripsi].

Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Cencius Portuensis et sanctæ Rufinæ episcopus. Ego Gregorius Sabinæ episcopus.

Ego Guido presbyter-cardinalis tituli Sancti Lethaus paulus).

Grisogoni. Ego Hubaldus presbyter-cardi* TURI ams nalis tituli sanctæ Praxedis. Ego Man

m. liūí. fredus presbyter-cardinalis tituli Sanctæ Moduas

Sabinæ. Ego Bernardus presbyter-cardi

nalis tituli Sancti Clementis. Ego Johannes presbyter-cardinalis Sanctorum Johannis et Pauli tituli Pamachii. Ego Henricus presbyter-cardinalis tituli Sanctorum Nerei et Achillei. Ego Johannes presbyter-cardinalis tituli Sanctorum Silvestri et Martini. Ego Odo diaconus-cardinalis Sancti Gregorii ad velum aureum. Ego Guido diaconus-cardinalis Sanctæ Mariæ in porticu. Ego Jacinctus diaconus-cardinalis Sanctæ Mariæ in Cosmidin. Ego Johannes diaconus-cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi.

Data Laterani, per manum Rolandi sanctæ Romanæ ecclesiæ presb.-cardinalis et cancellarii, viïïi. Kal. Decembris, Indictione va, 2 Incarnationis vero Dominicæ anno M°CLVI°, pontificatus vero domni Adriani papæ IIII. anno secundo. Ibid., fol. 176.

[ocr errors]

V.-PRIVILEGIUM ALEXANDRI III. ; MODICUM DIFFERENSA PRE

CEDENTI.

Alexander episcopus, etc., dilectis filiis Ricardo abbati monasterii de Fontibus, ejusque fratribus, etc., ut supra.

Quotiens a nobis petitur quod religioni et honestati convenire

(1) This signum of Adrian 4th-OCULI MEI SEMPER AD DOMINUM-may be found also in Bullar. Rom. Cocq., tom. ii. col. 349, 361, 362, 366.

(2) The year MCLVI. was in the 4th Indiction. This pope sometimes commenced the year on the 1st of January, and sometimes on the 25th of March, and also revived the practice of designating the numeral order in which he ranked among popes of the same name. The year of his pontificate is only added occasionally in his constitutions. Vide Cocquel. Bullar. Rom., tom. c. 456-457.

er, dilecti in Domin præfatum monasie et nostra pro

dinoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impartiri suffragium.

Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus; Statuentes ut quascunque possessiones, quæcunque bona, idem monasterium in præsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblationé fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Ecclesiam .de Fontibus, et grangiam de Morker, cum tota terra de Herleshow per suas divisas plenarias, ex dono Roberti de Sartis et uxoris illius Raganildis. Grangiam de Sutuna ex dono Rogeri de Molbray et uxoris ejus Aaliz, et Radulphi de Bellun, cum terris acquisitis a Torfino filio Gospatric, et a Godwino de Clutherum et filio ejus Dolphino. Grangiam de Caiton cum terra Herberti, et via ex consensu Ricardi Pedelarrun. Grangiam de Marton cum terris in confinio ejusdem loci acquisitis. Grangiam de Kilnesey, cum dimidia carucata terræ in Bordelay. Grangiam de Couton-more, cum appendiciis suis. Grangiam de Aldeburgh, cum terra quam dedit Turgisius filius Malgeri, ex alia parte aquæ Joræ, cum communi pastura. Grangiam de Dacra cum necessariis plenarie in foresta de Niderdale, ex dono Rogeri de Molbray. Quadraginta acras, ex dono Gichell in Balderby, cum communi pastura, et tres, de Radulpho de Brysow, cum terris, silvis, pascuis, pratis, et aliis appendiciis ad supradictas grangias pertinentibus. Libertates etiam omnes, etc., ut supra (p. 77).

Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas præsumat exigere.

Si qua vero libera et absoluta persona, etc., ut supra (p. 78).

Adjicientes insuper, auctoritate apostolica interdicimus, ne quis fratres vestros, clericos vel laicos, post factam in vestro monasterio professionem, absque vestra licentia suscipere audeat vel retinere. Præsenti quoque decreto sanximus, ut episcopus, etc., ut supra (p. 78).

Sanximus autem, ne aliquis archiepiscopus vel episcopus sive cujuslibet Ordinis locum vestrum a divinis interdicat officiis, sed liceat vobis omni tempore, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce, divina officia celebrare, nisi

APPENDIX.

I.-A LETTER FROM G., BISHOP OF WHITHERNE, TO W., BISHOP OF

DURHAM, ABOUT ORDAINING CERTAIN MONKS OF FOUNTAINS.— [Cart. iii., Pr. et Conv., Dunelm., 2536.]

Venerabili in Christo patri domino W. Dei gratia Dunelmensi episcopo, G., eadem gratia Candidæ Casæ episcopus, salutem et promptissimam cum omni devotione reverentiam. Reverendæ paternitati vestræ manifestum facimus, quod cum nuper transitum faceremus per Dunelmiam, facta fuit nobis copia litterarum quas de gratia vestra concessistis viris religiosis dominis Priori et Conventui Dunelm. super ordinibus in absentia vestra celebrandis ibidem, per aliquem episcopum notum, si per eos transitum faceret. Verum cum et earum litterarum beneficio non haberemus quod ad alios ordinandos præterquam ad monachos illius ecclesiæ, et etiam ad viros religiosos vestræ diæcesios tantummodo potestatem nostram extendere possemus, de vestra tamen solita clementia ac summa benignitate plenam reportantes fiduciam, et maxime ad instantiam venerabilis in Christo patris domini Ebor. archiepiscopi, qui super hoc nos interpellavit, cujus preces vehementer credimus vos velle non recusari ; tres monachos de Fontanis, et alios tres monachos de Jerovall de licentia nostra duximus ordinandos, non eo animo ut mandati vestri fines excederemus, aut juri vestro in aliquo derogaremus, ne, quod absit, in alienam messem falcem mitteremus, immo saltem ut juxta gratiam vestram istam gratiam facere possemus, vestras supplendo vices. In cujus rei testimonium præsentes litteras nostras sigillo nostro signatas vobis mittimus patentes.

II.—THE FOUNDATION CHARTER, BY ARCHBISHOP CHICHELEY, OF

THE CISTERCIAN COLLEGE OF ST. MARY AND ST. BERNARD, OXFORD.—[MS., Univ. Coll., Oxon., J., i, 44.]

Universis sanctæ matris ecclesiæ filiis ad quos præsentes literæ pervenerint, Henricus permissione Divina Cantuariensis

(1) The Bishops concerned in this Letter seem to be Gilbert, Bishop of Whitherne, and Walter Kirkham, Bishop of Durham, circa 1249,

G.-VOL. II.

archiepiscopus, totius Angliæ primas, et apostolicæ sedis legatus, salutem, gratiam, et benedictionem, ac præsentibus fidem indubiam adhibere. Cum nuper metuendissimus princeps Henricus Dei gratia rex Angliæ et Franciæ et dominus Hiberniæ post conquæstum sextus, per suas literas patentes pro se et hæredibus suis nobis concesserit de gratia sua speciali, ut quoddam congruum et notabile mansum collegiale in honore gloriosissimæ Virginis Mariæ, Sanctique Bernardi, in vico vulgariter nuncupato Northgate strete, juxta et extra portam borealem villæ Oxoniensis, in solo nostro erigere, facere, et fundare possimus, in quo scolares monachi ordinis Cisterciensis in Universitate Oxoniensi pro tempore studentes simul poterint commorari, ac scolares prædictos monachos ordinis prædicti in mansum collegiale prædictum in solo nostro erectum congregare seu congregari facere, et ibidem Collegium perpetuum de uno Priore et Scularibus monachis dicti Ordinis in Universitate Oxoniensi pro tempore studentibus fundare valeamus, regendum per unum de ipsis Scolaribus in Priorem dicti Collegii de tempore in tempus præficiendum et assumendum, ac in reliquis gubernandum secundum ordinationes sive statuta per nos aut successores nostros Cantuarienses archiepiscopos super præmissa fundatione facienda, quæ in dictis patentibus literis liquent manifeste : volentes hujusmodi concessionem gratiosam nobis concessam, et novum in hac parte propositum, ac veram intentionem in favorem et profectum Ordinis prædicti ad finem perduci præoptatum, in honore prædictæ gloriosissimæ

Virginis Mariæ, et Sancti Bernardi, nos, Henricus, archiepis· copus, primas et legatus prædictus, auctoritate et vigore concessionis et licentiæ prædictæ, in unum mansum collegiale in vico vulgariter nuncupato Northgate-strete in parochia Sanctæ Mariæ Magdalenæ, juxta et extra portam borealem villæ Oxoniensis, in solo nostro proprio nuper per nos pro hujusmodi manso ibi faciendo perquisito factum et ædificatum, Scolares monachos ordinis Cisterciensis prædicti in Universitate prædicta studentes congregari ac simul fecimus commorari, et ibidem unum Collegium perpetuum de uno Priore scolarium prædictorum, et de Scolaribus illis et eorum successoribus in Universitate prædicta studentibus futuris perpetuis temporibus ordinamus, stabilimus, facimus et fundamus per præsentes, et Priorem illum de tempore in tempus præfici, ordinari, et gubernari in omnibus, prout inferius specialiter declaratur. Ordinamus etiam, virtute et auctoritate regiæ concessionis prædictæ, et non aliqua alia auctoritate seu jurisdictione spirituali nobis incumbente, quod Willelmus Bramley, scolaris, monachus Scolarium prædictorum, sit Prior Collegii prædicti per institutionem spiritualem et jurisdictionem ipsius Ordinis Cisterciensis ; et quod ipse et successores sui Priores ejusdem Collegii, et Scolares prædicti, et eorum successores, sint unum corpus et legitima communitas, quodque sigillum commune habeant imperpetuum. Et quod Collegium prædictum Collegium Sancti Bernardi in Oxonia nuncupetur, volentes Priorem illum et successores suos Priores Collegii prædicti pro tempore existentes in ordine prædicto et per eundem ordinem provisores monachorum studentium in Universitate prædicta, et non alio modo, nuncupari, acceptari, et teneri, ipsosque Priores omnibus et singulis beneficiis, statutis et privilegiis provisorum studentium dicti ordinis gaudere imperpetuum. Et ut Collegium antedictum perpetuis futuris temporibus sub honesto regimine conservetur, et quod Willelmus Bramley prædictus, et successores sui, necnon prædicti Scolares monachi præsentes, et eorum futuri successores, in eodem Collegio scientiæ Sacrarum Scripturarum et literarum studiis quietius insistere et operam dare possint, volumus et in quantum possumus, ex auctoritate prædictæ licentiæ domini regis nobis concessa, et non ex aliqua auctoritate ordinaria vel potestate spiritualis jurisdictionis nobis incumbentis, ne contraveniamus in aliquo privilegiis, statutis, et exemptionibus dicti ordinis quovismodo, volumus, concedimus, et ordinamus in plenam et finalem executionem et completionem fundationis nostræ antedictæ, quod omnes et singuli Priores Collegii prædicti in posterum præficiendi, ordinandi, vel deputandi, ex Scolaribus monachis dicti ordinis in eodem Collegio pro temporibus studentibus præficiantur, ordinentur et deputentur, deponantur, destituantur, et amoveantur, quotienscunque opus fuerit, per Visitatores ordinis supradicti pro tempore existentes, secundum modum et formam de institutione seu ordinatione provisorum studentium in ordine prælibato hactenus observatum, ac per generale capitulum ordinis prædicti aliter statuendum et ordinandum. Ad quod prædictus Willelmus Bramley et successores sui, ac Scolares monachi dicti Collegii, et eorum successores, quantum ad visitationem, correctionem, et jurisdictionem spiritualem in omnibus et per omnia immediate subsint et subjiciantur potestati et jurisdictioni Abbatis Cistercii, et Capituli generalis prædictorum, aut Visitatorum Commissariorum eorundem, qui pro tempore fuerint ad hujusmodi deputati, secundum privilegia, statuta, consuetudines et regulares observantias in eodem ordine hactenus observata, et non per nos nec successores nostros Cantuarienses archiepiscopos, nec per aliquos episcopos diocesanos, seu per eorum alicujus ministros in præ

« PredošláPokračovať »