Obrázky na stránke
PDF
ePub

IURIS CIVILIS

EDITIO STEREOTYPA QUARTA

VOLUMEN SECUNDUM

CODEX IUSTINIANUS

RECOGNOVIT

PAULUS KRUEGER

BEROLINI

APUD WEIDMANNOS

MDCCCLXXXVIII.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]

III

Codicis Iustiniani editio quae iam prodit certa coniectura reperire licuit. neque minore

minor ex maiore mea repetita est additis variis lectionibus eis, quibus careri non posse videbatur. quibus ut cum fructu lectores uti possint, librorum manu scriptorum, quibus recensio mea nititur, ceteraeque suppellectilis criticae condicionem breviter exponam.

Praestantissimi omnium antiquissimique libri saeculo VI vel VII scripti fragmenta extant in libro Veronensi (V).` is liber olim Codicem integrum complexus est: reliqui libri Codicem in duas partes divisum exhibent, ut in aliis libri I–VIIII, in aliis libri X-XII scripti sint.

Prioris partis libri derivati sunt ex Codicis Epitoma, quae vix quartam Codicis partem continebat. genuina huius Epitomae forma non extat, sed auctam nonnullis supplementis ex integro Codice additis repraesentant libri Pistoriensis (P) saec. X vel XI, Parisiensis 4516 (L) saec. XI, Darmstadiensis (D) saec. XII: ex eiusdem propaginis libro auctor legis Romanae canonice comptae (A) saeculo VIIII constitutionum syllogen mutuatus est. libri a saeculo XI exeunte exarati ex libris Epitomae auctae ita promanarunt, ut suppletis ex integri Codicis exemplis constitutionibus Latinis quae adhuc deerant (desiderabatur autem plus quam dimidia pars) reliqua ad eadem exempla castigarentur. huius classis antiquissimis libris Casinate (C) et Berolinensi 273 (R) usus sum: quorum librorum ubi utriusque lectio mendosa est aut alteruter deficit, alios eiusdem classis libros (MNQUW) adscivi. in lectionibus Epitomae auctae adscribendis libros Parisiensem et Darmstadiensem qui cum Pistoriensi conspirare solent praetermisi,

Librorum X, XI, XII codices ultra saeculum XII extremum retrahi non possunt. fundamentum editionis esse volui libros antiquissimos Parisiensem 4537 (K) saec. XII extr. et Oxoniensem (0) saec. XIII: horum ubi alteruter deficit vel utriusque contextus pessumdatus est, lectiones libri Vindobonensis 2130 (I) saec. XIII aliorumque librorum scriptorum (dett.) vel etiam editorum subieci.

Tradita per libros manu scriptos lectio neque mendis neque hiatibus ex librariorum neglegentia ortis caret: nonnulla etiam data opera omissa sunt. cui damno reparando alia subsidia praesto mihi fuere. atque in eis quidem constitutionibus, quarum pristina forma Codicibus Gregoriano Hermogeniano Theodosiano vel Novellis ante Iustinianum latis traditur, veram lectionem plerumque

[ocr errors]

ad eam restituendam adiumento fuerunt versiones indices adnotationes commentatorum Graecorum Iustiniani aequalium aut paulo recentiorum, quae in Basilicis aliisque iuris Graeci collectionibus extant.

In eis quae data opera omissa sunt restituendis partim eadem illa partim alia subsidia suppetunt: truncae autem sunt constitutionum inscriptiones subscriptionesque. inscriptiones enim in omnibus libris ne Veronensi quidem excepto communem breviatoris licentiam subisse, quae e nominibus eorum hominum, ad quos constitutiones datae sunt, uno electo ceteros recideret, epitoma Codicis quae Summa Perusina vocatur (S) abunde nos docuit. atque hoc quidem damnum in libri quarti parte posteriore ex Summa Perusina reparari potuit: in reliquis Codicis partibus pauci tantum eiusmodi hiatus ex aliis constitutionum collectionibus vel ex legibus iungendis vel etiam ex Iustinianis Institutionibus explentur.

Subscriptiones veterum codicum librarii omissis quibusdam quae inutilia visa sunt in breve contraxerunt, recentiorum librarii fere omnino abiecerunt. omnino abiecerunt. quarum subscriptionum quae ita perierunt in libris novem prioribus plerasque Haloander ex libro manu scripto Egnatiano nunc deperdito restituit, in posterioribus libris nonnulla Cuiacius e libris iam item amissis, plurima supplementa Theodosianus Codex suppeditavit.

Graecas constitutiones libri scripti omittunt excepto Veronensi, qui quattuor constitutionum Graecarum fragmenta servavit. plerumque tamen ipsa constitutionum verba vel indices earum e iuris Graeci libris restituere licuit: qui indices in hac editione ita ab ipsis constitutionibus distincti sunt, ut versuum initia paululum intra solitum spatium retraherentur. inscriptiones Graecarum constitutionum ex temporis ordine passim supplevi, ac tacite quidem: supplementa ista uncinis quadratis inclusi. punctis indicavi, quam sedem olim habuerunt eae constitutiones, quarum ne indices quidem aetatem tulerunt.

Latinarum quoque constitutionum earum, quae Iustiniani sub diversis titulis iteraverunt, paucae in libris nostris exciderunt: has é geminis legibus ita restitui ut stellulas singulis versibus praeponerem.

Graece scriptorum interpretatio Latina in notis aut infra notas addita est.

Scripsi Berolini die xv m. Martii 1877.

[graphic]
[graphic]

IV

A

B

[ocr errors]

SIGNORUM EXPLICATIO.

8. 9. 11. 12.

lex Romana canonice compta, cui insunt haec: 2, 3, 6. 12. 17. 20. 2, 4, 27. 38. 39. 41. 2, 11, 1. 8. 10. 20. 22. 2, 12, 6. 2, 19, 4. 7. 9. 12. 2, 27, 1. 2, 34, 1. 3, 12. 3, 15, 1. 3, 16. 3, 22, 1. 4. 3, 28, 17. 19. 21. 23. 27. 28. 35 pr. 3, 29, 2. 3. 3, 32, 2. 7. 15. 22. 27. 3, 34, 1. 2. 4. 10—13. 3, 35, 1—5. 3, 39, 5. 6. 3, 44, 12. 4, 1, 2. 4, 19, 2. 4, 20, 5. 6. 14. 17. 19. 4, 22, 1. 4. 4, 24, 2. 3. 12. 4, 32, 27. 4, 34, 1. 10. 4, 38, 14. 4, 42. 4, 43. 4, 44, 2. 4, 65, 3. 15. 33. 5, 4, 26. 5, 5, 2. 8. 5, 9, 2. 6, 1, 1. 4. 6, 2, 2. 6, 22, 4. 6, 35, 12. 6, 42, 3 pr. § 1. 7, 6, 1 § 3. 3*. 7, 11, 4. 7, 13, 2. 3. 7, 33, 1. 2. 10. 12. 7. 35, 1—6. 7, 40, 1. 2. 7, 49. 8, 4, 7. 8, 52. Basilica

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

=

U Vercellensis 127 saec. XII ad praefationes (pag. 1-4) V Veronensis LXII saec. VI vel VII, in quo extant haec 4, 48, 2-4, 49, 17. 4, 54, 9 fin.-4, 60, 1. 4, 64, 74, 65, 21. 5, 17, 10—5, 18, 5. 5, 24, 1--5, 24, 8 in. 5, 24, 11 -5, 28, 8. 5, 31, 8-5, 32, 11. 5,37,3—5, 37, 22, 2*. 5, 40, 1 -5, 43, 9 in. 5, 50, 2-5, 59, 5, 1. 5, 71, 2—5, 75, 1. 6, 2, 21, 5—6, 3, 1. 6, 4, 4, 23—6, 7, 3. 6, 13, 1—6, 20, 4. 6, 21,4 —6, 23, 15. 7,4,7—17. 7,40,2-7, 43, 2. 7,54, 2—-7, 58, 3. 7, 62, 39, 1' fin.-7, 63, 5, 1. 7, 66—7, 71, 4. 8, 1-8, 4, 7. 8, 13, 4-27. 8, 16, 4-8,17, 11. 8, 30, 3—8, 33, 3, 5. 8, 38, 3 -8, 40, 7. 8, 41, 4-8, 42, 16. 8, 44, 27—8, 47, 10, 3. 8, 53, 23-8, 53, 35, 3*. 11, 62, 6-11. 11, 62, 12-14. 12, 33, 5, 3 -12, 33, 8, 2. 12, 35, 18, 1-12, 36, 4 pr. Cf. librum meum qui inscriptus est Codicis Iustiniani fragmenta Veronensia. Berolini 1874.

[ocr errors]

W Vaticanus 1427 saec. XII ad praefationes (pag. 1

[merged small][merged small][ocr errors]

Coll. Collatio legum Mosaicarum et Romanarum Const. = Constitutionum ecclesiasticarum collectio, quae indices constitutionum 1, 1 13 cum paratitlis complectitur: cf. Voëlli et Iustelli bibliotheca iuris canonici veteris, Parisiis 1661 p. 1217 seqq.

Cui. Cuiacii lectiones e libris manu scriptis enotatae in editione librorum X-XII

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Utinensis excerpta libri Utinensis (cf. Haenel in praefatione Novellarum a Iuliano epitomatarum p. X), cui insunt 7, 2, 9-11. 14. 7, 4, 8. 12. 7, 7, 1. 7, 10, 1. 4—7 ab litterulae ad codicum notas adscriptae distinguunt scripturam primitivam (e. g. Ra) et emendatam (R) tv litterulis ad codicum notas adpositis distinguitur codicis scriptura (e. g. R') a diversa lectione, quae in eodem codice praemisso vocabulo vel sive alias adnotata est (Ro)

? interrogationis signum codicum notis postpositum ad proxime praecedentem notam solam referendum est dett. libri deteriores

edd.

[ocr errors]

editiones

[graphic]

inc(ertus) ins(erit) pr(incipium) suppl(et)

Haec in adnotatione leguntur. in contextu editionis solita inscriptionum subscriptionumque compendia retenta sunt, quorum haec explicare sufficiet:

in inscriptionibus pp. est praefectus praetorio, pu. praefectus urbi,

in subscriptionibus d. data, dn. Iustiniano pp. A. domino nostro Iustiniano perpetuo Augusto (ad annos 528. 533. 534), pp. proposita (initio subscriptionum), pp. d. proposita die, s. d. sub die, vc. vir clarissimus, vv. cc. viri clarissimi

« PredošláPokračovať »