Obrázky na stránke
PDF
ePub

CARMEN XXXVIII.

AD PUERUM.

Persicos odi, puer, apparatus;
Displicent nexae philyra coronae;
Mitte sectari, rosa quo locorum
Sera moretur.

Simplici myrto nihil allabores
Sedulus curo: neque te ministrum
Dedecet myrtus neque me sub arta
Vite bibentem.

5

v. 6. curo, Codd. paene omnes; curae, Cod. Bodl. et sic Cuningh. et Doer.; cura (imperat.), coni. Bentl., quam coniecturam probavit Klotzius, Lectt. Venus. p. 236, ita tamen, ut cura ablativum esse voluerit. Minime autem mutanda erat vuigata lectio, cum hoc vel maxime se curare dicat poeta, ne quid puer myrto, quae sola sufficiat, nimis sedulus superaddere velit. Verbum curo oppositum est praegressis odi et displicent, neque igitur quid iubeat fieri, dicit Horatius, sed quid maxime sibi placeat, quid potissimum cupiat et amplectatur. R.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Q. HORATII FLACCI

CAR

MINUM

LIBER SECUNDUS.

CARMEN L

AD ASINIUM POLLIONE M.

Motum ex Metello consule civicum
Bellique causas et vitia et modos

CARMEN I.

In nullis, quantum equidem animadverti, Horatii carminibus magis hallucinati sunt interpretes, quam in diiudicandis iis, ubi excelsiore spiritu poeta exsurgit et lyrica arte h. e. liberiore vinculo sententias inter se coniungit. Itaque super huius quoque carminis sublimitate eminentis consilio mirae prolatae sunt argutiae, quas repetere et refellere cum molestum tum ab instituto nostro alienum est. C. Asinius Pollio, vir consularis, quem belli pacisque artibus pariter ac literarum ingeniique, quo praeclarum tragoediarum scriptorem se praestitit, gloria inter Romanos excelluisse satis constat, cum iam eo contulisset studia sua, ut belli civilis historiam scriberet, Horatius eum in hoc carmine ad illud opus strenue perficiendum non sine magna eius laude adhortatur atque excitat. Sententiarum nexus est hic: bellorum civilium ori

ginem, inde ab eo tempore, quo Metellus consul fuit, repetendam, et rationem, qua illa gesta sunt, enarrare aggressus es, Pollio. Est sane tanti, ut tamdiu, donec ultimam manum suscepto operi imposueris, animum paulisper a tragoediarum scribendarum studio avertas. Quam vivis coloribus omnia in illa bellorum civilium descriptione expressa erunt! Iam nunc ipsis pugnis, quas descripturus es, interesse mihi videor! iam nunc adumbrata fortissimorum ducum imago animo meo obversatur! iam nunc mente percipio, quomodo totus terrarum orbis praeter atrocem animum Catonis subactus et quanta strages in Africa edita sit! Quis campus enim Romanorum civium sanguine non pollutus est? In quam terram fama de bellorum civilium calamitate non penetravit? Quem gurgitem, quem fluvium, quod mare non commaculavit civium caedes? Sed quo abripior

Ludumque Fortunae gravesque

Principum amicitias et arma Nondum expiatis uncta cruoribus, Periculosae plenum opus aleae, Tractas et incedis per ignes Suppositos cineri doloso.

Paullum severae Musa tragoediae Desit theatris: mox ubi publicas

v. 5. tincta, Bentl. de coniectura.

[ocr errors]

ego, qui non gravioris, sed levioris tantum argumenti carmina canere Caeterum cum bellorum possum ! civilium historiae in XVII libris a Pollione expositae alii quoque scriptores (velut Tacit. Ann. IV. 34. Sueton. Caes. 30. et de Cl. Gramm. 10. Appian. de B. C. p. 479.) tam honorificam mentionem iniecerint; profecto eam non aetatem tulisse maxime dolendum est. [Cf. Thorbecke, de Asinii Pollionis vita ac studiis doctrinae, et quae nos disseruimus de tragica eius indole in Commentat. de Re Trag. Rom. p. 53 sq. R.] - Pollionis autem laudes inprimis complectuntur quarta et octava Ecloga Virgilii, qui illi aeque atque Horatio amicus et pa

tronus extitit.

v. 1-8. Mot. ex Met. c. civ. Pollio, cum a societate illa, quam U. C. DCXCIV. Q. Caecilio Metello Celere, Lucio Afranio Coss. tres viri principes, Caesar, Pompeius, Crassus contra rempublicam inierunt, primam bellorum civilium originem repeteret; inde quoque eorum historiam detexere exorsus est. motus civicus (ut rabies civica Od. III. 24. 26.), seditio, quae inter cives movetur, iam pro initio belli civilis. — vitia, temere, a Pompeianis inprimis, capta consilia.

[ocr errors]

mo

[blocks in formation]

dos refer ad omnem rationem, qua bellum pro cuiusque partis consilio Ludumet viribus gestum est. que Fortunae, fortunae vicissitudines. graves, exitiosas. uncta h. e. polluta, ut infr. Epod. 5. 19: ora turpis ranae sanguine uncta.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Res ordinaris, grande munus
Cecropio repetes cothurno,
Insigne maestis praesidium reis
Et consulenti, Pollio, curiae,

Cui laurus aeternos honores
Dalmatico peperit triumpho.

Iam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis aures, iam litui strepunt,
Iam fulgor armorum fugaces
Terret equos equitumque voltus.
Audire magnos iam videor duces

v. 16. Delmatico, Orellius ex Cod. Bern. antiquissimo. dere, coni. Bentl. R.

est composita. Facere enim dicun-
tur poetae et historiarum scriptores,
quod describunt.grande mun.
Cecrop. repet. cothurn. tragici poe-
tae partes de integro sustinebis;
repetere grande munus, ad grave
tragoedias scribendi studium redire,
Cecropio cothurno, sublimiore,
quem illud exigit, spiritu. Cecro-
pius, Atticus; fuerunt autem nobi-
lissimi tragoediarum scriptores At-
tici sive Athenienses, Aeschylus,
Sophocles, Euripides. —cothurnus,
calceus altior, quo in tragoediis
utebantur, pro ipsa tragoedia vel
sublimiore scribendi genere, uti
soccus, calceus humilior, pro co-
moedia vel humiliore scribendi ge-
nere; infr. in Epist. ad Pis. v. 90:
carmina prope socco digna et v. 280.
de Aeschylo: Et docuit magnumque
loqui nitique cothurno. Et hinc Vir-
gilius Eclog. X. 8. Pollionem So-
phocli aequiparans, eius carmina
sola Sophocleo cothurno digna esse
ait.
Insigne maestis peperit
triumpho, pro vulgari: o Pollio, vir
consultissime et victoriarum gloria
clarissime. consulenti curiae, se-
natui de rebus gravioribus delibe-

[blocks in formation]

ranti. Dalmat. triumph. Pollio, de Parthinis proprie, populo Illyrico, contra quos missus fuerat ab Antonio, triumphum egit a. 715. Dio XLVIII. 41. Appian. de B. C. V. 75. p. 1135. qui quidem triumphus honorificentiore nomine dictus est Dalmaticus.

v. 17-24. Sequitur locus longe pulcherrimus. Iam nunc oculis suis subiecta esse ait poeta, quae Pollio pro insigni, qua polleat, dicendi arte adumbraturus sit. Tribuit igitur ei laudem, in qua summa histo riarum scriptoris virtus cernitur. perstringis, feris, impellis. Terret equos equitumque voltus, equi enim armorum fulgore consternantur et equitum vultus periculo imminente pallescit. Audire magnos iam videor duces cett. sensus: iam auribus percipere mihi videor voces et iussa, quibus magni et egregii duces milites ad pugnam exhortantur, et sic praesens quasi cognosco, quomodo praeter invictum Catonis animum totus terrarum orbis subactus sit. Aud. mag. iam. vid. duc, explicant: iam audire mihi videor te recitantem de magnis ducibus cett.

Non indecoro pulvere sordidos,

Et cuncta terrarum subacta

Praeter atrocem animum Catonis.

25

Iuno et deorum quisquis amicior
Afris inulta cesserat impotens
Tellure, victorum nepotes
Rettulit inferias Iugurthae.

Quis non Latino sanguine pinguior

non

Et

sed sic omnis huius loci vis tollitur; lector enim Pollionis de bellis civilibus historiae non legere de pugnis, sed in ipsa pugna simul versari sibi videtur; audit cornuum murmur et lituorum strepitum, videt consternatos equos; auribus igitur percipere quoque sibi videtur ipsas ducum militibus imperantium voces. indec. pulv. sord. decori enim est viro forti pulvis in pugna collectus; hinc supr. I. 6. 15: Meriones pulvere Troio niger dicitur. cuncta cett. verbum audire iam non in propria significatione repetendum, sed vel pro: cognoscere, intelligere, videre, accipiendum, vel eiusmodi verbum ex noto loquendi genere, quod zeugma dicitur, supplendum est. praeter atroc. anim. Cat. praeter Catonem, virum pervicacissimum, qui, cum mori quam tyranni vultum adspicere mallet (Cic. Offic. I. 31. Vell. II. 49. Flor. IV. 2. Senec. de Provid. 2. et Epist. 95.), manum sibi Uticae intulit; itaque eius animi constantia et pervicacia cum atrocitate coniuncta fuit.

v. 25-28. Iniecta Catonis mentio ducit poetam ad clades, quas in Africa acceperant Romani; vulgarem autem sententiam :,,Romani in bello Africano occidione paene a Caesare occisi sunt" egregie ad veteris religionis doctrinam adumbra

vit; Iunonem enim et caeteros Africae deos ἐπιχωρίους sive tutelares, qui cedere olim debuerant cladibus, quas Romani in bello Iugurthino et bellis Punicis Afris intulerant, iam auctores facit insignis illius cladis, qua collectus a Q. Scipione exercitus, ultimum libertatis defendendae praesidium, ad Thapsum (Byzacii oppidum) ad internecionem caesus est;

ces

olim quidem, ait, Iuno et caeteri dii Afris propitii impotentes (quia fati necessitati resistere non poterant) inulta terra excedere coacti sunt; sed nunc dìi illi nepotes victorum, tamquam piacula, Iugurthae et caeterorum Afrorum manibus obtulerunt, h. e. nunc avorum poenas a nepotibus expetierunt. serat, loca enim vastata vel captas urbes dii deserere putabantur; vid. Cerda ad Virgil. Aen. II. 351. retulit, significanter pro: obtulit; referre enim notionem vicis reddendae simul complectitur, uti gratiam referre in malam partem pro: vicem reddere, dici solet. inferias refer ad inhumanum illum priscae antiquitatis morem ex quo captorum sanguine placari solebant in bello caesorum Manes; de quo vid. ad Virg. Aen. X. 519.

[ocr errors]
[ocr errors]

v. 29-36. Quis non Lat. sangu. cett. vulgarem sententiam: ubinam est in toto terrarum orbe locus, quem Romani cives non sanguine suo ma

« PredošláPokračovať »