Obrázky na stránke
PDF
ePub

Plenoque Bacchi pectore turbidum
Laetatur! Euoe, parce Liber,

Parce, gravi metuende thyrso!
Fas pervicaces est mihi Thyiadas
Vinique fontem lactis et uberes
Cantare rivos atque truncis
Lapsa cavis iterare mella,
Fas et beatae coniugis additum
Stellis honorem tectaque Penthei
Disiecta non leni ruina,

Thracis et exitium Lycurgi.

10

15

V. 9. Fas sit, coni. Bentl. At poeta non rogat deum, ut haec canere sibi liceat, sed furore divino concitatus sentit, sibi fas esse laudes Bacchi - ibid. Thyadas (s. Thiadas), Codd. omnes et sic Lambin, Cruq., Torr., Vanderb.; Thyiadas, scribendum esse docuit Bentl., quem recentiores fere omnes secuti sunt. R.

cantare.

dam nihil ab Horatio nunc adhiberi furore perstantes. vinique fontem potuit accommodatius. recent. mens trep. met, mens horrore recens immisso tremiscit et quatitur. Plen. Bacch. pect. infr. III. 25. 2: Quo me, Bacche, rapis tui Plenum? Ovid. Fast. VI. 535: Fitque sui toto pectore plena dei. turbidum pro: turbide (cf. Od. I. 22. 23); mixta enim laetitia fuit cum timore et animi perturbatione. Euoe εὐοῦ ut εὖα, εὐάν.) iam, cum vi maiore Bacchum in se ruentem sentit, iterum bacchantis more exclamat deumque, quasi pectus eum ferre et capere nequeat, ut sibi parcat, implo

cett. recenset quaedam munera Bacchi beneficio sacra eius colentibus. concessa, ex aureae aetatis, ad quam illa referebantur, ingenio aestimanda. Scilicet Thyiades thyrsis suis e terra aquam, vinum, lac, ex arboribus autem mel elicuisse dicuntur; laudant in hanc rem Euripid. Bacch. 142 sqq.: Peï dè yálantı nédov, geî ď οἴνῳ, ῥεῖ δὲ μελισσᾶν νέκταρι. ibid. 704 sqq. [iterare, referre, enarrare, ut recte explicuit Mitsch. R.].

rat.

grav. met. thyrso, iniecto enim thyrso furorem simul iniicere putabatur Bacchus; a qua graviore thyrsi vi ipse thyrsus nunc dicitur gravis; Ovid. Amor. III. 1. 23: Tempus erat thyrso pulsum graviore moveri, cf. eundem III. 15. 17. Trist. IV. 1.43.

[ocr errors][merged small]

v. 13-16. honorem, insigne honoris, coronam; coniugis, Ariadnes, beatae, ut deae; dii enim beati, pánages de Ariadne inter deos relata vid. Propert. III. 15. 8. et ibi Broukh. additum stellis, de Ariadnes corona stellis inserta vid. Ovid. Fast. III. 459 sqq. Met. VIII. 180. Manil. Astron. I. 323. V. 252. et Hygin. II. 5. tectaque Penthei cett. ad Bacchi potentiam, quam cantaturus est poeta, declarandam divinas illas poenas refert, quas ille a sacrorum suorum contemtoribus, Pentheo et Lycurgo, expetiisse, et Penthei quidem (Echio

Tu flectis amnes, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in iugis
Nodo coërces viperino

Bistonidum sine fraude crines.

Tu, cum parentis regna per arduum
Cohors Gigantum scanderet impia,
Rhoetum retorsisti leonis

Unguibus horribilique mala;

20

v. 23. Veram esse Codd. omnium lectionem Rhoetum neque scribendum Rhoecum (ut fecerunt Lamb., Cruq., Torr. al.), egregie demonstravit Bentleius. v. 24. horribilisque, coniectura Bentlei minime necessaria, R.

nis et Agaves filii, regis Thebarum) domum, ruptis vinculis, quibus ibi constrictus tenebatur, disiecisse (cf. inprimis Euripid. Bacch. 633.), Lycurgum vero (Dryantis, regis Edonorum, Thraciae gentis, filium), quod Baccho infestissimus omnes vites per totum regnum exscindi iusserat, in tantum furorem immisisse dicitur, ut filium suum Dryantem interficeret, et ipse sibi falce crura amputaret; vid. Heyn, ad Apollodor. III. 5. p. 576.

V. 17-20. Tu flectis amnes, tu fluviorum cursum pro arbitrio moderaris et cohibes; respicit autem Orontem et Hydaspen, quos Bacchus thyrso percussos retro flexisse et sicco pede transiisse traditur; vid. Nonni Dionys. XIII, 123 sqq. tu mare barbarum, sc, flectis, quod iam pro: : domas. barbarum, h. e. Indicum, victoriarum ex India reportatarum respectu habito; hinc Bacchus apud Senec, Herc. Fur. 903: domitor rubri maris dicitur. uvidus, sc. vino, ut madidus, (Bεßqεγμένος, υγρός); sic infr. IV. 5. 39: dicimus integro Sicci mane die, dicimus uvidi. separatis, secretis, remotis. Tu nodo coërc. vip. Bist. s. fr. crin. tu viperas sine fraude (h. e. quas potentia tua reddit innoxias) mulierum bacchantium

[ocr errors]

crinibus implicas, sive: tua potentia fit, ut bacchantes sine noxa tractent serpentes eosque crinibus suis innectant; Bistonidum, mulierum Thraciarum sive Baccharum; Bistones enim populus Thraciae, ubi praecipue orgia celebrata esse satis constat. Caeterum de more, quo bacchantes tam comam, quam corpus serpentibus incinxerint, vid. Voss, et Muret. ad Catull. LXIV. 259. ubi de bacchantibus: Pars sese tortis serpentibus incingebant.

caius

v. 21-28. Sententia: te quoque insignem fecit virtus bellica, quidem, cum in pugna illa, qua Gigantes Iovis regnum affectabant, leonis forma indutus unum eorum Rhoetum de caelo deturbares, egregium documentum edidisti; quamquam enim choreis, iocis et ludo aptior, quam pugnis esse videbaris, idem tamen non minus ad bellum utilem te ostendebas. per arduum, per aërem, dử αldéços. — impia, mortalis enim contra deum assurgens impium scelus committit. leon. ungu. horr. mal. sequitur Hor. eos, qui Bacchum in leonem conversum contra Gigantes pugnare tradunt. Similiter Bacchus contra latrones pugnans apud Hom. Hymn. in Bacch. v. 44. leonis speciem in

[ocr errors]

Quamquam choreis aptior et iocis Ludoque dictus non sat idoneus Pugnae ferebaris, sed idem

Pacis eras mediusque belli. Te vidit insons Cerberus aureo Cornu decorum, leniter atterens Caudam et recedentis trilingui Ore pedes tetigitque crura.

-

duisse fingitur. chor, apt. et ioc. lud. designatur Bacchus zoosvτns, ἐγερσίγελως et φιλοπαίγμων. - ferebaris, putabaris a diis. sed pro: tamen, ut passim post: quamvis (Markland ad Stat. Silv. III. 3. p. 163). [Pacis eras med. belli, medius eras inter pacem et bellum, h. e. neque paci neque bello unice aptus ad utrumque aeque utilem te praebebas. Porphyr.:,, tam belli, quam pacis potens eras." Qui medium tenet inter duas res ita, ut ad neutram magis inclinet, recte dicitur medius earum; cf. Hor. Ep. I. 18. 9: Virtus est medium vitiorum et utrimque reductum. Ov. Metam. X. 174 sq.: Iamque fere medius Titan venientis et actae Noctis erat spatioque pari distabat utrimque. Adde Gronov. ad Liv. XXVIII. 6. Similiter de Anco Liv. I. 32. dicit: Medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor, h. e. non inclinatior erat Anci animus ad bellum, quam ad pacem. Caeterum vv. Pacis erat mediusque belli dicta sunt pro: medius eras pacis bellique, cf. quae annot. ad Od. I. 3. R.]

16.

[ocr errors]

v. 29-32. Vulgarem sententiam:

Tibi, ut insigni deo, apud infe

[ocr errors]

25

30

ros adeo magnus honor statuitur," egregie exornavit. Fingit enim, Cerberum, belluam alias saevissimam, Bacchi ad inferos venientis adspectu adeo percussum esse, ut caudam atterendo comiter ei adblandiretur et, cum ille inde recessurus esset, pedes et crura eius lambendo summae reverentiae amorisque signum ederet. Te vidit, nimirum tum, cum Bacchus Semeles repetendae causa ad inferos descendisset; vid. Apollod. III. 5. 3. Hygin. Fab. 251. insons, iam innoxius et mitis, qui alias esset immitissimus. decor. de Bacchi cornibus, antiquo illo roboris insigni, praeter Spanhem. de Usu et Praest. Num. Diss. VII. T. I. p. 392. et Burm. Sicul. T. II. t. 12. copiose disputavit Broukh. ad Tibull. II. 1. 3.

reo,

[ocr errors]

aur. corn.

au

hinc Bacchus xevoónɛews. trilingui, iam Cerberus est triceps, zoinoavns, qui supr. II. 13. 34. dicebatur centiceps; ubi cf. not. recedentis ore ped. tet, crur. imago suavissima! Cerberus, qui alias ex Orco recessuros devorasse fingitur (Hesiod. Theog. 771.), nunc Bacchum inde recedentem lambit. tetigitque, de transposita part. que cf. Od. I. 3. 16.

[ocr errors]

CARMEN XX.

AD MAECENATE M.

Non usitata nec tenui ferar

Penna biformis per liquidum aethera
Vates, neque in terris morabor

Longius, invidiaque maior

Urbes relinquam. Non ego pauperum

5

v. 1, non tenui, Codd. duo Bentl., duo Vanderburgii, et sic Iani, Mitsch., Doer., Fea, Iahn. nec tenui, Codd. reliqui omnes et pleraeque

editiones, R.

CARMEN XX.

Immortalem nominis sui gloriam (ut alii poetae, v. c. Ovidius Amor. I. 15.) vaticinatur in hoc carmine Horatius. Ornatum autem ad vulgarem sententiam:,,Nominis mei gloria per totum terrarum orbem semper celebrabitur" efferendam ab egregie in hanc rem ficta imagine petit. Non amplius, canit, in his terris morabor, nec, ut caeteri mortales, obibo, sed transformatus in alitem enitar ad aethera; iam sentio me fieri cycnum, iam totum terrarum orbem, ut remotissimi quique populi me noscant, pervolitabo; nolite igitur me, ut fato suo perfunctum, vel luctu persequi, vel vano sepulcri honore decorare. Cum cycnus Apollini sacer sit et ob eius cantum suavissimum (distinguendus est enim cycnus canorus ab olore muto, vid not. ad Eclogg. Vett. Poett. p. 232.), ipsi poetae passim cycni appellentur, (cf. supr. ad I. 6. 2.) sane, cur prae caeteris alitibus in cycnum potissimum mutari voluerit poeta, nemo non intelligit.

Caeterum tam rei imaginem,

quam altiorem, quo Horatius in hoc carmine assurgit, spiritum a poeta quodam Graeco traxisse videtur.

v. 18. Non usitata penna, h. e. novis alis, qualibus nec ego adhuc, nec quisquam alius ante me instructus fuit; nec tenui, h. e. non alis modicis, sed grandioribus, cycneis nempe. De commento alarum usu gloriam per loca remotissima dissipandi commode afferunt Theognid. 237. Bekk.: Zoì μèv ¿yà πτέρ ̓ ἔδωκα, σὺν οἷς ἐπ ̓ ἀπείρονα πόντον Πωτήσῃ κατὰ γῆν πᾶσαν ἀειρόμενος Ρηϊδίως... πολλῶν Κείμevos év otóμaoi. Eurip. Fragm.inc. 102. D. biformis vates, ego, cui ut poetae binae formae, tam hominis quam cycni, concessae sunt. invidiaque maior, et maiore gloria elatus, quam ut invideri mihi amplius possit; ultra invidiam elatus. Non ego paup. sang. parent. non ego pauperum parentum filius; patre enim libertino usus est Horatius. cf. eius Vit. ap. Suet. sanguis, de prole et propagine passim. Virg. Aen. VI. 836: Proce tela manu, sanguis meus, ubi vid.

Sanguis parentum, non ego, quem vocas,

Dilecte Maecenas, obibo

Nec Stygia cohibebor unda.

Iam iam residunt cruribus asperae
Pelles et album mutor in alitem
Superne nascunturque leves

Per digitos humerosque plumae.

Iam Daedaleo ocior Icaro

10

v. 6. 7. quem vocas Dilecte, Maecenas, Acron, Comment. Cruq., Lamb., Vanderb., Iahn al. quem vocant, Dil. Maec., coni. Bentl.; quem notant, coni. Klotz. lect. Venus. p. 227; alii aliter. - v. 11. Superna, Codd. nonnulli et sic Iani, Mitsch., Fea, Doer., Iahn. Superne, Codd. plerique (Vanderburgü, Feae, Orellii omnes) et pleraeque editiones. Ultima syllaba corripitur, ut apud Lucret. VI. 543. 696. Cf. Bentl. ad h. l. v. 13. notior, Codd. nonnulli, ad removendum, ut videtur, hiatum, cuius plura tamen similia inveniuntur apud Hor. exempla. tutior, coni, Bentl.

et alii aliter; vide annot.

[ocr errors][merged small]

[non

Cerda. cf. infr. III. 27. 63.
ego, quem vocas, Dilecte Maecenas.
Ut supra Horatius Od. II. 18. 9 sqq.
cum generosa quadam virtutis suae
fiducia dicit: At fides et ingeni be-
nigna vena est, pauperemque di-
ves me petit, ita hoc quoque loco
se pauperem Maecenatis amicitia
expeti gloriatur et hoc potissimum
nomine immortalitatem sibi pollice-
tur. Rectissime igitur Mitscherli-
chius atque Orellius verba quem
vocas explicuerunt:,,quem amicitia
tua dignaris, quem ad te vocas et
veri amici loco habes" ac totius loci
hanc statuerunt esse sententiam:
„ego, qui pauper sum, quem tu
tamen propter ingenii facultates in-
tima amicitia amplecteris." Reliquas
explicationes ita refutat Orellius :
Prorsus indigna tali amicorum pari
est nonnullorum interpretatio:,,Non
ego ut homo vulgaris, qualem tu me
nunc appellas, dil. Maec., et qualis
tibi esse videor, morti ero obnoxius"
itemque alia:,,quem tu ioco saltem
libertini filium appellare soles." Vio-
lenter rursus et contra ipsius metri

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
« PredošláPokračovať »