Obrázky na stránke
PDF
ePub

Votiva paries indicat uvida

Suspendisse potenti

Vestimenta maris deo.

15

CARMEN VI.

AD AGRIPPA M.

Scriberis Vario fortis et hostium

tuum me irretiveras, deorum, quos busdam interpretibus statuamus, Ho grato animo veneror, beneficio feliciter expeditus sum. Solebant autem, qui salvi ex naufragio enataverant, votas vestes cum tabula, in qua scripta vel picta fuit res, quae acciderat, in templo dei salutiferi (σωτῆρος) tanquam ἀνάθημα suspendere; cf. Virg. Aen. XII, 766. 8qq. et Iuvenal. XII. 27.

CARMEN VI.

M. Vipsanius Agrippa, dux ille egregius et insignium victoriarum gloria conspicuus, haud immerito carmen ab Horatio in eius laudes bellicas compositum exspectare poterat. Nec haec eum fefellit exspectatio. Nam quamquam Horatius Agrippae in hoc carmine significat, se grandioris illius spiritus, quo poetae epici assurgunt, expertem et proinde eius laudibus canendis plane imparem esse, tamen mira quadam arte et spiritu, quem dissimulat, altissimo Agrippam cum ipso Marte et clarissimis antiquitatis heroibus comparatum summis in hoc carmine extollit laudibus. Comparanda sunt omnino cum hoc carmine infr. II. 12. et IV. 15., ubi per eandem artem et dissimulationem, quod se praestare posse negat poeta, vel maxime praestat. Non opus est, ut cum qui

[ocr errors]

ratium se excusandi causa apud Agrippam, qui ei, quod nullo adhuc carmine res eius gestas celebrasset, exprobraverit, hoc carmen scripsisse; quidni enim, quod scripsit in hoc carmine: Non ego, Agrippa, id mihi sumam, ut laudes tuas canam, hoc enim epicis et sublimioris spiritus poetis, qualis est Varius, relinquendum est; ego lyra mea non gravioris, sed levioris tantum argumenti res tractare possum, sponte scribere potuit? Caeterum Agrippa, qui cum multarum aliarum tum Actiacae inprimis victoriae non solum particeps, sed praecipuus auctor fuisse perhibetur, Augusto tam gra tus fuit, ut ei filiam suam Iuliam in matrimonium daret.

v. 1-4. Scrib. Var., ncn a me, sed a Vario carmine celebraberis; [Vario est casus sextus, ut patet ex adiecto alite. Qui mutata Codd. lectione scribendum esse censuerunt aliti, iis persuasum fuit, verbum passivum non recte iungi cam solo ablativo nominis personam significantis; at hoc fieri interdum demonstrarunt Weichertus, de Lucii Varii et Cassii Parm. vita et carm. p. 22 sq. et Obbarius in Jahnii Annal. Phil. et Paed. Suppl. I. 3. p. 456 sq. R.] Varii, ut insignis tum tem

Victor, Maeonii carminis alite,

Quam rem cumque ferox navibus aut equis

Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii,

Nec cursus duplicis per mare Ulixei,

Nec saevam Pelopis domum

5.

v. 2. alite, Codd. omnes. aliti ex coni. Jo. Passeratii receperunt Jani, Mitsch., Fea, Doer.

[ocr errors]

v. 3. Qua rem cumque, Bentl. e Codd. Mureti. Idem tamen suspicatur legendum esse Cum rem cumque vel Ut rem cumque; neutrum recte. Vide Orellium ad. h. 1. R.

poris poetae epici, tam Horatius Sat. I. 10. 4. Epist. ad Pis. 55. quam Virgilius Ecl. IX. 35., qui intima eius utebantur amicitia, honorificam mentionem faciunt. Eundem nobilem fuisse poetam tragicum testatur Quintilianus, qui eius Thyesten cuilibet Graecorum comparari posse judicat X. 1. 98. Maconii, h. e. Homerici, a patria Homeri Smyrna, Maeoniae sive Lydiae urbe. Maeonii carminis alite, h. e. canente et in altum evolante, ut cecinit et in altum evolavit Homerus, h. e. poeta epico, qualis fuit Homerus. pro cycno, ut albus ales infr. II. 20. 10. cycnus autem pro poeta, ut infr. IV. 2. 25: cycnus Dircaeus. ales carminis lyrica audacia, pro: poeta, qui canit carmen.

ales

[blocks in formation]

tuas gestas canere quam Iliadem aut Odysseam aut tragoediam aliquam scribere audeo; sum enim poeta tenuis et illa carmina sunt grandioris spiritus. gravem Pelidae stomachum, h. e. Achillis (Pelei filii) iram, (uñviv Inλnïádeo 'Axılños) quam cecinit Homerus in Iliade. cedere nescii, qui a se impetrare non poterat, ut Agamemnoni ob ereptam sibi ab eo Briseidem cederet, inexorabilis, pervicacis (Epod. 17. 14).

v. 7. cursus Ulixei, errores Ulyssis, quos cecinit Homerus in Odyssea. Ulixeus, vetus forma pro Ulysses, (de qua cf. Müller, Etrusker I. p. 279.) ut infr. 15. 33. Achilleus pro Achilles. duplex (διπλούς), qui simulando et fictam speciem prae se ferendo fallit, vafer, dolosus, versipellis (nolúrgоnos), homini simplici (qui Graecis est άлlo~ç), h. e. candido vel sincero, opponitur.

v. 8. Nec saev. Pelop. dom., h. e. nec saevas a Pelopis familia perpemis largissimam ad tragoedias scritratas caedes, quae Sophocli inpribendas suppeditarunt materiem. Oenomaus enim a genero Pelope, Thyestae liberi ab eius fratre Atreo, Atreus ab Aegistho, Agamemnon a

[ocr errors]

Conamur, tenues grandia; dum pudor

Imbellisque lyrae Musa potens vetat

Laudes egregii Caesaris et tuas
Culpa deterere ingeni.

10

Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit? aut pulvere Troico
Nigrum Merionen? aut ope Palladis
Tydiden superis parem?

Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in iuvenes unguibus acrium
Cantamus vacui, sive quid urimur,
Non praeter solitum leves.

v. 14. Troico, Codd. omnes. Troio, cum aliis Doer. ctis, Codd. omnes. Strictis, coni. Bentl. et sic Doer. R.

Clytaemnestra, haec et Aegisthus ab Oreste, illius filio, occisi sunt, Orestes ipse furiis agitatus. tenues refer ad nos, grandia ad grandioris spiritus carmina.

v.10. imbellisque lyr. Musa potens, h. e. et ingenium non epicis, sed iocosis et amatoriis carminibus canendis aptum. potens alicuius rei dicitur, qui rei alicui suscipiendae, tractandae et moderandae par est, qui pollet aliquid in aliqua re. imbellis, a rebus bellicis abhorrentis, ludicrae, iocosae.

v. 13-20. Mart. tun. tect. adam. Ducta haec Martis imago ab Homero, ubi ille dicitur qalxozitov, xalνεοθώρηξ, χάλκεος "Αρης. Claud. in Cons. Prob. et Olyb. 99: Mavors adamante coruscat. adamas de ferro durissimo praestantissimoque. nigrum significanter pro: obductum, conspersum.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

[v. 17 sq. nos proelia virg. Sect. in iuv. ung. acr. Cant., admodum festive proeliis illis Homericis opponuntur amantium rixae, quas lyricus cantat poeta. Proelia enim, quae miscet amor, non, ut illa, cruenta sunt, sed committuntur a teneris virginibus, quae, etiamsi vulnerare studeant ira accensae iuvenum vul

tus, tamen unguibus, ut decet, bene sectis laedere illos nullo modo possunt. Dummodo recte iungas: virginum sectis unguibus acrium in iuvenes, nihil est, cur in elegantissima Codd. lectione offendas, neque probabis Bentleii coniecturam Strictis, quae, ut bene ait Orellius, furiale quid et agreste videtur habere. R.]

[merged small][ocr errors]

CARMEN VII.

AD MUNATIUM PLAN CU M.

Laudabunt alii claram Rhodon, aut Mitylenen,
Aut Epheson, bimarisve Corinthi

nostram, ex more nobis proprio ; leves, ad levitatem et protervitatem, proclives.

CARMEN VII.

L. Munatius Plancus, cum ob contractam sibi apud Augustum dubiae fidei et inconstantiae suspicionem de salute sua admodum esset sollicitus, sponte solum vertendi et in Graecam aliquam civitatem secedendi, quantum ex hoc carmine nobis colligere licet, cepisse et cum amico suo Horatio communicasse videtur consilium. Poeta igitur, quid sibi videatur de hoc consilio, per ambages et paulo tectius in hoc carmine declarat. Ut ex urbe discedat Plancus, haud improbare quidem videtur, sed, dum prae Graecis civitatibus (quo tum migrare solebant securitati suae timentes) Tiburtinae regionis amoenitatem commendat, quasi aliud agens, locum, ubi Plancus Bacchi, laetitiae datoris, munere tristitiam et dolorem abstergere et ad quaevis toleranda animum confirmare possit, longe opportuniorem innuit. Nexus sententiarum, de quo adeo laborarunt nonnulli interpretes, ut hoc carmen ex duobus diversis conflatum esse opinarentur, hic est:,,clarissimas Graeciae civitates aliis laudandas relinquo; me praecipue delectat amoenissima Tiburni regio; tu quoque, Plance, in hac potissi

mum regione animi tui dolorem deponere poteris, (supplendum enim est, quod consulto praetermisit poeta) eo te confer et cogita, non scmper mala durare, sed post illa, sicut tempestatem excipere solet serenitas, lactiorem sortem redire. Ubicumque es vel futurus es, vino curas dilue et animum tuum exhilara. Exemplo in hac re tibi esse potest Teucer, qui, quamquam pa tria pulsus erat, tamen animum haud despondebat, imo ad vinum se sociosque suos ad melioris sortis exspectationem excitabat.“ Quam varius et inconstans fuerit Plancus tam ex diversis, quas in republica secutus est, partibus, quam ex mutuis eius et Ciceronis epistolis, quae exstant in Cic. Ep. ad Div. libro X. intelligi potest. Cf. de eo Wetzelii Ind. Nom. p. 69.

[ocr errors]
[ocr errors]

v. 1-4. Laudab. alii, non deerunt alii, qui laudent, commendent; Mitsch. ad formam Graecam explicat: laudent licet, celebrent per me, extollant. Rhod. claram, mercatura, artibus et philosophia puta. Mitylenen, hanc Lesbi urbem Cicero quoque in Orat. c. Rull. c. 14: et natura et descriptione aedificiorum et pulchritudine inprimis nobilem vocat. Epheson, urbem Ioniae maritimam, Dianae inprimis templo claram. bimaris, ob duo maria, Ionium et Aegaeum, quibus Corinthus, ad

Moenia, vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos
Insignes, aut Thessala Tempe.

Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem
Carmine perpetuo celebrare et

Undique decerptam fronti praeponere olivam.
Plurimus in Iunonis honorem

5

v. 5. urbem, Codd. plerique iique optimi; arcem s. arces lectio Codd. nonnullorum recepta à Bentleio, Janio, Mitscherl., Doer., aliis. Vide Feae atque Orellii annot. ad h. 1. v. 7. 8. Sic Codd. omnes. Undique decerptae frondi, coni Erasm., et sic in omnibus fere editt. usque ad Bentleium. Undique decerptam fonti, coni. Galet, prob. Boettigero. Indeque decerptam fronti (om. et) Bouhier, Schrader, Mitscherl., Doer.. R.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

habitandum sibi deligat, recenseantur. R.]

v. 6. perpetuo, quod uno tenore omnes Athenarum laudes coniunctim tractat.

[v. 7. 8. et Undique decerptam fronti praeponere olivam. Optime versatus est in defendenda et explicanda hac Codd. lectione Bentleius, qui, in comparationem vocato loco Lucretiano I. 926 (et IV. 3.): iuvat integros accedere fontes Atque haurire: iuvatque novos decerpere flores Insignemque meo capiti petere inde coronam, Unde prius nulli velarint tempora Musae; et coll. Valer. Flacco III. 436 (glaucasque comis praetexere frondes Imperat) atque Senec. Med.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »