Obrázky na stránke
PDF
ePub

CARMEN XI.

A DL E U C O N O E N.

Tu
u ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
Finem di dederint, Leuconoë, nec Babylonios

Tentaris numeros. Ut melius, quicquid erit, pati!

v. 1. Nonnulli verba ita distinguunt: Tu ne quaesieris scire, nefas; perperam. Verba Tu ne quaesieris accipienda eodem sensu, quo supra Od. I. 9. 13: Quid sit futurum cras, fuge quaerere, ut obiectum sit: quem mihi, quem tibi finem di dederint id quod scire nefas est. Vide Bentleium. R.

[blocks in formation]
[ocr errors]

de in hanc sententiam interpretes
laudant Propert. II. 20. 60: At vos
incertam, mortales, funeris horam
Quaeritis, et qua sit mors adeunda
via. Quaeritis et caelo Phoenicum
inventa sereno, Quae sit stella ho-
mini commoda quaeque mala.
scire nefas, id quod impium est
scire; nam prudens (ut Hor. infr.
III. 29. 30.) futuri temporis exi-
tum Caliginosa nocte premit deus.
Stat. Theb. III. 562: quid crasti-
na volveret aetas, Scire nefas ho-
mini. quem mihi, quem tibi F.
d. d. Leuconoe igitur, cum non so-
lum de suae,
sed etiam de Horatii
vitae exitu esset sollicita, amicissi-
ma ei videtur fuisse.

-

v. 2-3. nec Babyl. tent. num.

Cum Babylonii inprimis sive Chal-
daei (quorum urbs fuit Babylon)
ex hora, qua quis natus esset, sive
horoscopo, secundum constellatio-
nem sive stellarum, quarum cur-
sum et coniunctiones in ephemeri-
dibus suis vel tabulis astronomicis
descriptas habebant, computationes
et numerum suae cuique vitae exi-
tum praedicendi artem professi sint,
numeros Babylonios tentare erit:
ex stellarum computationibus sive
ex Chaldaicis (ut Cicero loquitur
de Div. II. 47. 98.) rationibus vi-
tae exitum explorare et discere vel-
le; h. e. consulere astrologos.
[nec tentaris, nec positum vides
praecedente part. ne, ubi neu ex-
spectes. Similiter nec haud raro
imperativis et coniunctivis, qui ex-
hortandi et admonendi vim habent,
iungitur, cf. Od. I. 9. 15: nec
sperne amores. Od. III. 7. 29:
prima nocte domum claude neque
in vias despice. Sat. I. 10. 73:
saepe stilum vertas neque labores.
R.].

v. 3. ut mel., quidq. er,, pati i. e. quanto sapientius, quidquid acciderit, patienter ferre! sive diutius vives sive brevius tibi concessum erit vitae spatium.

Seu plures hiemes seu' tribuit Iuppiter ultimam,
Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum. Sapias, vina liques et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.

5

v. 6. Alii orationem ita distinguunt: Tyrrhenum, sapias, ut a voce sapias incipiat apodosis. Non recte, opinor; nam verba quicquid erit accuratiori egent explicatione, quae sequentibus Seu seu subiicitur. R.

v. 5. Quae nunc oppositis deb. pum. m. T. lyrico ornatu pro vulgari: quae nunc transit vel transigitur hiems. quae nunc debilitat mare, pro vulgari: qua nunc mare debilitatur h. e. frangitur, repercutitur oppositis pumicibus, pro: rupibus marinorum fluctuum impetu pumicum instar exesis et cavatis. Sic pumex pro rupe cavernosa apud Virg. Aen. V. 214: Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans cett. et XII. 587: Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor Vestigavit apes cett. Voigtius ex physicis rationibus (ut ex Mitsch. Anal. ad Hor. T. II. 677. patet) hunc locum explicandum esse existimat. Putat nimirum per oppositos pumices massam ardentem sive lapides igne peresos intelligendos esse, quos mons ignivomus in Aeoliarum insula una, Strongyle, eiaculetur et in mare Tyrrhenum deiiciat. Itaque hunc locum ita vertendum esse arbitratur:

P.

Oder es mag dieser Winter der letzte seyn, der jetzt den Drang des Tyrrhenischen Meeres durch glühende Lavaströme zu brechen strebt. Sed hanc explicandi rationem neutiquam usus loquendi admittit. Nam massa illa ardens s. igne adesi lapides eiici quidem ex

monte ignivomo et in mare deiici, sed non sicut rupes vel vasta quaedam moles, quae fluctibus marinis resistit, mari opponi recte dicuntur; nec tanta vis ardenti illi massae et lapidibus igne peresis tribui potest, ut mare, sicut rupes quaedam, debilitent, h. e. fluctus maris frangant et retundant.

v. 6-8. Sapias cett. Sensus: ne stulte igitur de vitae exitu sciscitando animum tuum maceres; quin cogitans de vitae brevitate et fugientis aetatis velocitate vinoque indulgens sapienter praesentis vitae fructus carpe. vinum liquare est vinum percolando liquidius et sic bibendo aptum reddere; nos: den Wein filtriren, durchseihen; Graecis dicitur: vλígɛv, oaxníšɛiv, ¿§ŋtqiάšeiv; cf. Schneid. ad Colum. XII. 19. 4. T. II. p. 626 sqq. Utebantur veteres ad vinum liquandum colo (ỷ↑μç, vloτñoi, h. e. sacculo linteo, tenui vimine rarius in coni inversi formam contexto), ut vinum per illud transmissum defaecarent, vel potius, ut mihi videtur, a flore vel mucore (Kahm) purgarent. Caeterum poetam ideo Leuconoen vinum liquare iubere, ut illud bibendo hilaritati indulgeat, vix monendum videtur. spatio brevi spem. long. resec. h. e. spem in longioris vi tae tempus productam a brevioris

[ocr errors]
[ocr errors]

CARMEN XII.

AD AUGUSTUM.

Quem virum aut heroa lyra vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio?

v. 2. sumes

Codd. aliquot; meliores tamen omnes: sumis. Recte

Jani: sumis celebrare est pro celebrabis. R.

vitae spatio rescindas et disiungas; noli sperare, quae ob vitae brevitatem assequi nequeas. [Alii rectius fortasse explicant: cum tam breve vitae spatium concessum sit (v taúry tov alāvos foαzúτnti), noli longam spem concipere animo. R.] Alio verborum ornatu eandem sententiam extulit Hor. supra I. 4. 15: Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. carpe diem cett., praesentem diem arripe nec fide sequenti, Ep. I. 4. 13: Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. Rufin epigr. in Anthol. Palat. I. p. 104: Enμegov od πάθω, τὸ γὰρ αὔριον οὐδενὶ δῆλον.

[ocr errors]

CARMEN XII.

Quo magis poeta consilium, quod in hoc carmine componendo secutus est, dissimulayit, eo magis eum illius finem attigisse animadvertes. Laudes enim Augusti celebraturus haud secundum vulgarem rationem fusius iis enarrandis immoratur, sed eas, alia quasi agendo, cum Deorum, Heroum et maximorum, quos Roma tulit, virorum laudibus mira quadam arte consociat. Postquam enim poetae grandioris argu

menti carmen molientis et ex Musa, quem virum aut heroa deumve sibi celebrandum sumat, sciscitantis animo iam furore poetico percito ex diis quidem Iuppiter, Minerva,

Bacchus, Diana et Phoebus, ex heroibus Hercules et Dioscuri, ex viris Romanorum illustrissimis Romulus, Numa Pompilius, Tarquinius, Cato, Regulus, Scauri, Paullus Aemilius, Fabricius, Curius, Camillus obversati fuerant: repente a Marcello ad Iuliam gentem Augustumque celebrandum transit. Cum eo ipso tempore, quo contra Parthos bellum pararet Augustus, hoc carmen scriptum sit, ad annum fere U. C. DCCXXX. illud referri debet.

v. 1-4. Quem vir. a. her. Similiter Pindarus, cui plura Horatius in hoc carmine debet, exorditur Ol. 2. Αναξιφόρμιγγες ὕμνοι, τίνα θεόν, τίν' ἥρωα, τίνα δ ̓ ἄνδρα κελαδήσομεν ; — virum, rerum praeclare gestarum gloria conspicuum: heroa, heroes dicuntur ex deo deave et homine procreati et post mortem inter deos relati (Яuí

ɛo), quales commemorantur in hoc carmine Hercules et Dioscuri.

lyra v. acr. tib., h. e. carmine ad lyram vel tibiam decantato. Pind. Isthm. IV. 29: nlέovtal d (ἥρωες) ἔν τε φορμίγγεσσιν ἐν αὐ λῶν τε παμφώνοις ὁμοκλαῖς. acri, ob acrem sive gravem tibiae sonum. sumis celebrare, Graece, pro: celebrandum. Clio, ex more poetarum, qui grandioris argu

[ocr errors]

--

[blocks in formation]

v. 3. recinit, Codd. non pauci, quos secutus est Fea. At unice apta nostra lectio recinet, quam vetustissimi praebent Codd. R.

menti carmen molientes Musam aliquam in partes vocant; ipsis autem gravioris argumenti carminibus praeest Clio. iocosa imago h. e. Echo, quae plenius infr. 20. 8. montis imago et Virgil. Georg. IV. 50. vocis imago dicitur; iocosa ob iocosum quasi lusum, quo missas voces Echo reddit hominesque fallit.

v. 5-12. Cum semel poeta canendi partes delegasset Musarum uni, eius cantus resonare debebat in iis locis, ubi Musae sedem habent, vel in Boeotiae monte, Helicone, vel in Thessaliae monte, Pindo, quorum uterque tam Apol

lini Musis sacer est. Iam quam vero cum Thraciae mons Haemus Lini, Musaei, Orphei inprimis carminibus celebratissimus sit, apte in hoc quoque monte Musarum carmina resonare dicuntur.

v. 7-12. unde vocalem cett. Sensus: ex quo monte promiscue confluxerunt undique arbores ad audiendum Orpheum, cui tanta, qua a matre sua Calliope imbutus fuerat, canendi erat ars atque dulcedo, ut eius audiendi gratia flumi

[blocks in formation]

nori.

-

v. 11. blandum-ducere, Graece pro: blande ducentem, h. e. tam blande canentem, ut duceret. canoris, suaviter sonantibus; sic infr. Epist. II. 2. 76: versus caquercus audacter, sed apposite dicuntur auritae, quia audiendi nunc iis tribuitur facultas. [Noli autem offendere in eo, quod post memoratas silvas Orphea temere insecutas nunc quercuum rursus aures ei praebentium mentio fiat. Nexus enim sententiarum hic est: silvae insecutae sunt Orphea, neque id mirum, nam ille non so

Quid prius dicam solitis parentis
Laudibus, qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras variisque mundum
Temperat horis?

Unde nil maius generatur ipso

Nec viget quicquam simile aut secundum:
Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores.

15

20

v. 13. parentis, Codd. plures, et Luctat ad Stat. Theb. I. 48; parentum et parentem caeteri. v. 19. occupabit, cum Rob. Stephano Fea. R.

[ocr errors]

lum flumina et ventos arte sua morabatur, sed tam blande canebat, ut arbores etiam duras (quercus poetice pro omni arborum genere positae sunt) attente auscultantes secum duceret. R.]. Imitatus est hunc locum Sidon. c. II. 71: Qui cantu flexit scopulos digitisque canoris Compulit auritas ad plectrum currere silvas; Quum starent Hebri latices cursuque ligato Fluminis attoniti carmen magis unda sitiret. Cf. Od. I. 24. 13 sqq.

v. 17-20. Unde nil mai. gener. ips. h. e. a quo nihil, quod ipso maius sit, procreatur; nam qui sequuntur, quos generavit Iuppiter liberos, Minerva, Bacchus, Diana et Phoebus, longe patre minores vel inferiores sunt; nolim igitur unde ad prosaicae orationis indolem cum Mitsch. pro quare explicare. unde pro: a quo, passim. Sic infr. I. 28. 28: Unde potest, tibi defluat aequo Ab Iove. Sat. I. 6. 12: contra, Laevinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius v. 13-16. solitis, h. e. quas regno pulsus fuit. Cf. Od. II. 12.7. vulgo poetae carminum suorum principium facere solent; Virg. Eclog. III. 16: Ab love principium, Musae, Iovis omnia plena. hom., h. e. fata, fortunam hominum. mundum, h. e. caelum (κόσμον), designatur autem per mare, terras, caelum universa rerum natura. Catull. LXIV. 205: Quo nunc et tellus atque horrida contremuerunt Aequora concussitque micantia sidera mundus, ubi vide, quae de voce mundus notata sunt. variisque mund. temp. hor. h. e. moderatur siderum cursum in caelo ita, ut variae horae h. e. anni vicissitudines existant. Infr. in Epist. ad Pis. v. 302: sub verni temporis horam.

res

[ocr errors]

Od. III. 11. 38. Sat. I. 2. 58. 78. Sat. I, 3. 33. Etiam apud Ciceronem ita usurpatur, de Orat. I. 15: ille ipse, unde cognorit. — aut secundum, aut quod secundum statim ab eo locum occupet. Proxim. ill. tam. occ. Pall. honores, nimirum, si nemo secundum tertiumve ab aliquo locum occupat, primum locum tenenti proximus quoque est ille, qui quartum quintumve ab eo locum obtinet. Cf. Matthiae, Verm. Schriften, p. 79 Minerva igitur, sq. quamvis longe ab Iovis maiestate distabat, prae caeteris tamen diis deabusque honoratissima fuit. Plutarch. Sympos. I. p. 617: ǹ dề Anvă paivɛtai tòv xiyoíov άeì τοῦ Διὸς τόπον ἔχουσα. cf. Cal

« PredošláPokračovať »