Obrázky na stránke
PDF
ePub

Pluraque felices mirabimur: ut neque largis
Aquosus Eurus arva radat imbribus,
Pinguia nec siccis urantur semina glebis,
Utrumque rege temperante caelitum.
Non huc Argoo contendit remige pinus,
Neque impudica Colchis intulit pedem;
Non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
Laboriosa nec cohors Ulixei.

Nulla nocent pecori contagia, nullius astri
Gregem aestuosa torret impotentia.

Iuppiter illa piae secrevit litora genti,

[ocr errors]

55

60

v. 61. 62. Doeringius cum aliis hos duos versus posuit post v. 52,
addidit tamen: Sed cum statim in versibus sequentibus de mitiore aëris
temperie agatur, ne hic quidem satis opportunum locum occupant. Facile
igitur accesserim iis, qui hos duos versus, licet Horatio haud indignos,
ab aliena inanu importatos esse statuunt." Vossius eos collocandos esse
statuit post v. 50, Fea et Hofmann Peerlkamp post v. 56. Recte vero
Iahnius vulgarem ordinem ita defendit: Poeta primum eas insularum dotes,
quae terra ipsa continentur, vs. 43-52 descripsit, deinde res, quae ex-
trinsecus veniunt, subiunxit.,,Terra ipsa nihil in se continet, quod aut
agris aut incolis et gregibus noceat, neque extrinsecus mala veniunt.
Etenim agros neque nimiae pluviae vexant nec siccitas exurit, incolae a
peregrinis non turbantur, pecudes denique nullis contagiis laborant. Igitur
neque agris, neque hominibus, neque pecudibus quicquam timendum est."
Etiam Mein. et Or. nullam a Codd. discessionem faciendam putaverunt. R.

tione sua ad intumescit referendum
est. Noch schwillt von Nattern
hoch der Boden auf.“ R.]

-

[ocr errors]

--

v. 53-56. ut, exempli causa,
quod, neque larg. aquo. Eur.
arva rad. imbr. cett. nec crebrae
pluviae hos agros vexent, nec sicci-
tas eos exurat, h. e. media quaedam
in his terris regnet aëris temperies.
radat, infr. Sat. II. 6. 25: Sive
aquilo radit terras, ubi vid. not.
Similiter fere de campis Elysiis
Hom. Odyss. IV. 567: Ov vipetos,
οὔτ ̓ ἂρ χειμὼν πολὺς, οὔτε ποτ ̓
ὄμβρος, Αλλ' αἰεὶ Ζεφύροιο λιγυ-
Avεíovτas antas Queavòs ávínow,
ἀναψύχειν ἀνθρώπους. — utrum-
que, pluviosam tempestatem et con-
tinuum solis ardorem.

-

v. 57-66. Non huc Argoo cett.
Qui in his insulis vivunt, nullum

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Ut inquinavit aere tempus aurcum;

Aerea dehinc ferro duravit secula, quorum
Piis secunda vate me datur fuga.

CARMEN XVII.

AD CANIDIA M.

Horatius.

Iam iam efficaci do manus scientiae
Supplex et oro regna per Proserpinae,

65

v. 65. Aere, dehinc, Codd. plerique, Aerea dehinc, nonnulli Bentl., Feae, Orellii Codd. et sic post Cuninghamium Mitsch., Doer., Iahn, Mein. Recte, opinor; nam anaphora illa, quae perplacet Orellio, rimiam quandam verbo cere vim addere videtur eoque molestior est, quod prius aere ab alio verbo regitur ac posterius. Facile autem fieri potuit, ut librarii, qui bisyllabum esse putarent vocab. dehinc, metro consulere sibi viderentur, cum praegressum aere hic repeterent. R.

Hesiod. "Egy. 167: Tois de dix' ἀνθρώπων βίοτον καὶ ἤθε ̓ ὀπάσσας Ζεὺς Κρονίδης κατένασσε πατὴρ ἐς πείρατα γαίης. Καί τοι μὲν ναίουσιν ἀκηδέα θυμὸν ἔχοντες Εν μακάρων νήσοισι πάρ' Ὠκεανὸν βαθυδίνην. Ut inquinav. aere temp. aur, postquam Iuppiter aetatem auream in aeream et deinde in ferream mutavit; inquinavit, corrupit, significanter pro: mutavit, tempus deterius fecit; quor. piis secunda vate me dat. fuga, quae quidem ferrea secula fugere licebit piis me vatem sequentibus.

CARMEN XVII.

Canidia, quam Horatius supra Epod. carm. V. ut libidinosam anum et veneficam acerbissime tractavit, vario modo iram suam ob illud carmen ita in poetam effudisse videtur, ut eum de integro contra se lacessitum ad hoc alterum carmen scribendum incitaret. Poeta igitur se ipsum Canidiae artibus magicis petitum et

saevissimis cruciatibus ab ea affectum esse fingens, non sine magna irrisione, ut sibi nunc satis perdomito parcat, supplex eam orat et obsecrat. Ad eius animum autem placandum et mitigandum his utitur rationibus: Achillem quoque et Circen supplicibus precibus locum reliquisse ait; se nunc satis superque poenarum ei pro sua dedisse petulantia et, quanta sit eius in arte venefica potentia, ingente dolore expertum esse; se ad omnes, quascumque iusserit, poenas exsolvendas, imo ad eius laudes ad caelum usque mendaci lyra extollendas paratum esse; Dioscuros quoque Stesichori palinodia, ut ei lumina redderent, permotos esse. Sed Canidia, quam respondentem inducit, se nallis precibus frangi posse, imo ab Horatio, qui eius sacra irriserit et urbem eius nomine impleverit, crudelissimas poenas expetituram esse minatur et profitetur. Sed longe aliter de hoc carmine sentit Mitscher

Per et Dianae non movenda numina,
Per atque libros carminum valentium
Refixa caelo devocare sidera,
Canidia, parce vocibus tandem sacris
Citumque retro solve solve turbinem.

5

v. 5. Refixa, plurimi Codd. et Editt. Defixa, aliquot Codd. et cum Mitsch. Doeringius, qui explicat:,, incantatione ligata et devota, dedεμένα, incantata. 66 Recte vero Gesnerus: defigere est motum auferre, refigi autem debent sidera, cum devocantur et moventur loco." volve volve, de Aurati coni. Lamb. R.

lichius. Tantum enim huius cum Epod. carmine quinto nexum esse statuit, ut tela in illo inchoata hoc demum detexta et absoluta sit. Hinc a v. 1-51. non Horatium, sed Varum loqui ita sibi persuasum habuit, ut expuncto Horatii nomine Vari nomen huic carmini praefigendum curaret. Sed huic opinioni plura in hoc carmine obstant. Nam ut nihil de v. 39: sive mendaci lyra Voles sonari, dicam, quomodo ridiculus iste senex, Varus, v. 42-44. se cum Stesichoro comparare, vel Stesichori exemplum in causam suam laudare potuit? Et quomodo, quae Canidia v. 56 sqq. dicit: Inultus ut tu riseris Cotyttia Vulgata, sacrum liberi Cupidinis? Et Esquilini Pontifex ucnefici Impune ut urbem nomine impleris meo? in Varum quadrant? Imo omnis huius carminis vis et acerbitas ponenda est in ironia sive simulatione; nam dum palinodia, ut Stesichorus Dioscuros, Canidiam se placare velle simulat, eam salsissime exagitat, et dum eam laudat, liberius eius scelera et flagitia notat et traducit.

v. 1-7. Iam iam effic. do man. sci. suppl. iam supplex ad genua tua provolvor et artis tuae potentia me victum profiteor; manum dare, sollemnis locutio de victis, victori se submittentibus. regna per Pro

[ocr errors]
[ocr errors]

v. 7.

[blocks in formation]

-

retro sol., sol. turb., et fac, ut licia, quibus nunc me ligas, resolvantur; retro age turbinem sive rhombum magicum, h. e. vi magica, qua nunc vincior, me solve. Scilicet ut citissime agitatus (citus) vel rotatus rhombus per licia attracta et advoluta incantatos vi magica ligabat et vinciebat, ita idem retro actus per licia remissa et revoluta eos vi nagica solvebat et liberabat; de turbine sive rhombo magico vid. quos laudat Mitsch. Hinc retro carmen agere dixit Val. Flacc. I. 781 sqq. iam iam exorabile retro Carmen agens, neque enim ante leves niger avehit umbras Portitor et vinctae (haec enim unice vera est lectio, quam pro inepta: cunctae, mira sagacitate Val. Flacco restituit Cl. Iacobs.) primi stant faucibus Orci.

Movit nepotem Telephus Nereïum,

In quem superbus ordinarat agmina
Mysorum et in quem tela acuta torserat.
Unxere matres Iliae addictum feris

Alitibus atque canibus homicidam Hectorem,
Postquam relictis moenibus rex procidit
Heu pervicacis ad pedes Achillei.

Setosa duris exuere pellibus

Laboriosi remiges Ulixei

Volente Circa membra; tunc mens et senus

Relapsus atque notus in voltus honor.

10

15

v. 11. Luxere, e Codd. Bentl. Sed cum generalior sit lugendi notio neque ad solam corporis sepulturam referri possit, utique praestat altera, quam reliqui omnes in textum receperunt, lectio Enxere. Cf. Vanderb. ad h. 1. v. 17. Circa, e Valer. Probo p. 1446. reposuit Bentl., cum antea Circe vulgo legerctur. Et repertum est illud in aliquot Codd. (ap. Feam et Orell.) v. 18. Relapsus, lectio vulgata. Relatus, pars Codd. cum Ed. Princ. Ven. (Lamb. et Cruq.). Recte Bentl.:,,In eo dumtaxat differunt, quod relatus externa vi reductum significet, relapsus ultro et sponte sua reversum. Atque hic opinor sensus commodior est et rei convenientior." R.

[ocr errors]

v. 8 18. Movit nepotem cett. Facete ludit Canidiam, dum eam, ut mulierem abiectissimam, cum illustrissimis antiquitatis heroibus componit.Telephus, rex Mysorum, cum contra Achivos ad ipsius oras appulsos exercitum duxisset et vulneratus ab Achille et eiusdem cura a vulnere sanatus esse dicitur; vid. Hygin. Fab. CI. Hinc Ovid. Trist. V. 2. 15: Telephus acterna consumtus tabe perisset, Si non, quac nocuit, dextra tulisset opem. cf. Propert. II. 1. 65. nepotem Nereïum, mater enim Achillis, Thetis, Nerei filia fuit. Unxere matres addict. cett. Achilles, quamvis Hectoris corpus alitibus et canibus destinaverat, tamen, ut illud sepeliendum suis red'deret, Priami precibus adductus fuit.

[blocks in formation]

calidos latices et aëna undantia flammis Expediunt corpusque lavant frigentis et ungunt; ubi copiosissime de hoc ritu egit Cerda.

Hector. addict. fer. alit. atque can. Achilles enim, se corpus Hectoris alitibus et canibus proiecturum esse, saepe minatus fuerat. Hom. Iliad. XXIII. 183: "Exroga & ovti Δώσω Πριαμίδην πυρὶ δαπτέμεν, ἀλλὰ κύνεσσιν. homicidam, άvdoogóvov, fortissimum. — Postquam relict. moen. rex procid. supr. I. 10. 14. Priamus Ilio relicto, ut corpus Hectoris redimeret, per Mercurium ad Achillem ductus dicitur. pervicacis, supr. I. 6. 6. Pelidae cedere nescii. Setosa dur. exuere pell. de Ulyssis sociis a Circa in sues mutatis et ab eadem, Ulysse deprecante, humanae formae restitutis vid. Hom. Odyss. X. setosa membra duris pellibus, setosorum porcoran formam. laboriosi, multis labori

Dedi satis superque poenarum tibi,
Amata nautis multum et institoribus.
Fugit iuventas, et verecundus color
Reliquit ossa pelle amicta lurida;
Tuis capillus albus est odoribus,
Nullum ab labore me reclinat otium;
Urget diem nox et dies noctem, neque est
Levare tenta spiritu praecordia.

Ergo negatum vincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina,
Caputque Marsa dissilire nenia.

20

25

v. 22. Reliquit ora, coni. Bentl., quia ossa non rubra sint. Sed hoc voluit poeta:,,verecundus color reliquit corpus macie confectum nec quicquam superest nisi ossa pelle lurida amicta." Bentleium tamen secutus est Meineckius. Aliter hunc locum constituerunt Cuningh. et Wakef., quorum ille duos Bentl. Codd. secutus scripsit: Reliquit (me), ossa pelle amictus (sum) lurida; hic: Reliquit (me), ossa pelle amicta (sunt) lurida. Sed quis hoc ferat? v. 24. ab labore, nonnullorum Codd. auctoritate recte dederunt recentiores editt. pro vulg. a labore. R.

[blocks in formation]

v. 19-26. Dedi satis superque poen. tibi, intelligit cruciatus per Canidiae veneficia sibi iniectos, quos ipse statim describit. — Amata naut. mult. et institor. fecerat igitur olim Canidia cuique pro mercede sui copiam; supr. III. 6. 30: Seu vocat institor, Seu navis Hispanae magister, Dedecorum pretiosus emtor. Fugit iuventas cett. acerbe exagitat Canidiae artem magicam, dum eius vi se nunc misere macerari et contabescere fingit; verécundus color, rubor, color verecundiae; Ovid. Met. I. 484: Pulchra verecundo suffunditur ora rubore. Reliquit ossa pelle amicta lurida, pulchre pre vulgari: mutatus est in luridum. Tuis capillus albus est odoribus, tuis incantationibus cane

--

[blocks in formation]

v. 27-35. Ergo negatum vinc. ut cred. mis. ergo verum esse, quod antea de carminum magicorum efficacia negabam, miser ego ut credam experientia vincor. Sabella carmina et Marsa nenia dicuntur carmina magica, quod Sabini et Marsi artibus magicis deditissimi fuisse dicuntur; — pectus increpare, eleganter pro: impellere et commovere; disşilire, prae dolore et aestu, alias angues carminibus magicis

« PredošláPokračovať »