Obrázky na stránke
PDF
ePub

Daunias latis alit aesculetis,
Nec Iubae tellus generat, leonum
Arida nutrix.

Pone me pigris ubi nulla campis
Arbor aestiva recreatur aura,
Quod latus mundi nebulae malusque
Iuppiter urget;

Pone sub curru nimium propinqui
Solis in terra domibus negata:

Dulce ridentem Lalagen amabo,

Dulce loquentem.

15

20

v. 14. Daunia in latis, Bentl. cum Lamb., Cruq. al. et Codice Pulmanni. Formam Daunias, quam omnes fere praebent Codd., recte defendit Ianius ad h. 1. R.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

ut

arida illa regio, quae leones inprimis nutrit; arida referendum ad terrae naturam, quae solis ardore exusta, torrida et siticulosa, infr. Epod. 3. 16. Appulia vocatur, fuit; nutrix leonum similiter Phrygia oέTaiga lɛóvrov appelθρέπτειρα λεόντων latur in Anth. Graec. Epigr. 'Adɛon. CLXXIV. 1. T. IV. p. 152. (Anth. Pal. 1. p. 201).

v. 17-24. Nexus et sensus: certissime igitur de singulari, qua dii me pium et innocentem poetam tuentur, cura persuasus in desertissimis terrae regionibus, sive in zona frigida, sive in zona torrida, securo animo amoribus meis vacare potero. pigr. ubi nulla campis

cett. sequitur primum frigidae, deinde torridae zonae descriptio, quarum altera ob nimium frigus, altera ob nimium solis ardorem ab hominibus non habitari posse putabatur. Veterum de quinque, zonis opinionem ad elegantissimam earum descriptionem apud Virg. Georg. I. 233. docte et accurate exposuit Vossius; cf. Tibull. IV. 1. 153. Ovid. Met. I. 46 sqq. pigri campi sunt steriles, ubi omnia torpent; similiter pigra hiems apud Ovid. Am. III. 6. 94. et iners bruma apud Hor. infr. IV, 7. 12. aestiva aura, mitioris, qualis aestate spirare solet, aurae afflatu. -malus Iuppiter, spissus et frigidus aër; urget, tamquam onus premit, incubat.

v. 23. domibus negata pro vulgari: inhabitabili. Dulce rid. Lalag. am. Dule. loqu. ibi quoque in amore, quo dulcissimam Lalagen amplector, securitatem mihi praestabit pietas mea et innocentia: dulce ridere dulce loqui Graecorum ἡδὺ γελᾶν, ἡδὺ λαλεῖν. Catull LI. 3: Lesbiam dulce ridentem.

CARMEN XXIII.

AD CHLOEN.

Vitas hinnuleo me similis, Chloë,
Quaerenti pavidam montibus aviis
Matrem non sine vano

Aurarum et silüae metu.

Nam seu mobilibus veris inhorruit
Adventus foliis seu virides rubum

5

Adventus,

Codd. omnes. vepris

Adventum,

v. 5. 6. veris Bentl. [et sic Doer.]. R.

CARMEN XXIII. Chloen, quam, viro licet iam tempestivam, delicias tamen, quas poeta in amore apud eam facturus erat, trepido animo refugientem nec a sinu matris se avelli patientem suaviter cum hinnulo, qui levissimo quoque strepitu exterritus anxie matrem in silvis quaerere soleat, comparat, ut relicta tandem matre se, a quo nihil crudelitatis ei timendum sit, sequatur permovere studet. Graeci cuiusdam poetae imitationem cum totius carminis color prodit, tum fragmentum apud Athenaeum IX. p. 396. D. (quod Anacreonti vulgo tribuitur) sic a Bentleio refictum:

Ατε νεβρὸν νεοθηλέα γαλαθηνὸν, ὃς ἐν ὕλῃ Κεροέσσης ἀπολειφθεὶς ὑπὸ μητρὸς ἐπτοήθη. v. 1-4. hinnuleus, pro hinnulus, ut supr. I, 17. 9: haeduleae pro haeduli. pavidam, ut infra Epod. 2. 35: pavidum leporem. non sine van. aur. et silüae metu, dum per levissimum quemque ab aura in silvis excitatum strepitum vano timore percellitur. silüae, trisyll., ut Epod. 13. 2.

-

[ocr errors]
[ocr errors]

[v. 5-8. Bentleii auctoritate impulsus Doeringius pro Codd. omnium lectione veris - Adventus in textum recepit ingeniosam, partim a Mureto, partim ab ipso Bentl. profectam emendationem: vepris Adventum, haec dicens: „Primum arbores nondum sub veris adventu induerunt folia, quae ventus movere et impellere possit; deinde hinnuli non sub veris adventu, sed sub eius fine, mense Iunio demum, quo nascuntur, matres suas sequi solent; aiunt quidem, plurimas in Italia esse arbores silvestres, v. c. laurum, myrtum cett., quae hieme non priventur foliis, vel per folia mobilia ea, quae in terram deciderint, intelligi posse, cervas autem et capreas per duos et tres annos secum ducere hinnulos; sed illas arbores vel arida folia humi iacentia poetam respexisse vix probabile est et alterum de hinnulis falsum est; caprearum enim et cervarum pulli iam unum annum nati neque amplius sunt hinnuli neque matribus amplius adhaerent, multo minus eas pavidas in silvis quaerunt. Sed ver advenire dicitur, cùm arboribus comae redeunt (Od. IV. 7.

[ocr errors]

1 sqq.

Dimovere lacertae,

Et corde et genibus tremit.
Atqui non ego te tigris ut aspera
Gaetulusve leo frangere persequor:
Tandem desine matrem
Tempestiva sequi viro.

CARMEN XXIV.

AD VIRGILIU M.

Quis desiderio sit pudor aut modus

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis Arboribusque comae; Mutat terra vices), hinnulei autem (i. e. cervi anniculi) non primo tantum, quo nascuntur, mense matrem sequuntur, sed amant et quaerunt eius societatem, ut recte monuit Ianius, per duos et tres annos (Oken, Naturg. VII. p. 1289

91). Caeterum ipse Doering. Codd. lectionem: seu mobilibus veris inhorruit Adventus foliis, quod dictionis elegantiam et doctam orationis inversionem attineat, Horatio dignissimam iudicat. Pro vulgari: mobilia folia inhorruerunt adventu veris (h. e. Zephyri flatu) dixit poeta: veris adventus inhorruit folüis, i. e. ver leni foliorum agitatione adventum suum significat, es rauscht der Frühling in den Blättern. R.].

v. 9-12. Gaetulus leo, leo Africanus pro quovis alio, quia leonum parens et nutrix est Africa, cuius pars Gaetulia.

te frangere persequor, Graece pro: te frangendam, vel ut te frangam; frangere, de belluis immanioribus pro: discerpere, dilaniare, άyvúvai. tempestiva viro h. e. nubilis, gaia yáμov. Suaviter puellam nubilem

10

Virg. Aen. VII. 53. describit sic: Iam matura viro, iam plenis nubilis annis.

CARMEN XXIV.

Virgilium graviter de morte Quintilii dolentem consolaturus consolandi rationem init longe prudentissimam. Non enim, quae sapientes de supprimendo dolore iactare solent, praecepta repetit, sed iustum piumque de carissimi amici morte dolorem probat, immo mollissimo animi affectu in eius societatem venit et laudatis singulis Quintilii virtutibus eum, qui non solum a Virgilio, quamquam ab eo praecipue, sed etiam ab omnibus bonis defleatur, dignissimum esse ait; et sic ad patientiam, qua lenius feratur, quicquid mutari nequit, Virgilio commendandam egregie sibi viam munit. Scriptum hoc carmen esse ad magnum illum poetam, Maronem, cum ex summa quae inter utrumque poetam viguit, amicitia, tum ex vv. 13. 14. colligi potest. Quintilius autem idem esse videtur, cuius iudicium acutum et severum infr. in Epist. ad Pis. v. 438. laudatur, de quo Hieronymus Chron. Euseb. ad Olymp. CLXXXIX. 1. (V. C. DCCXXIX.)

Tam cari capitis? Praecipe lugubres
Cantus, Melpomene, cui liquidam pater
Vocem cum cithara dedit.

Ergo Quintilium perpetuus sopor
Urget? cui Pudor et Iustitiae soror,
Incorrupta Fides, nudaque Veritas
Quando ullum inveniet parem? ?
Multis ille bonis flebilis occidit,
Nulli flebilior quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius heu non ita creditum
Poscis Quintilium deos.

5

10

V. 5 et 12. Quintilium, Bentl., Vanderb., Mein., Or. e Codd., Quinctilium, alii [et sic Doer.]. v. 8. inveniet, Codd. Bentl., Vanderb., Orellü omnes. invenient, Lamb., Cruq., Torr., Fea. Vide Bentl. et Iahnium ad h. 1. R.

[blocks in formation]

-

quo

v. 1-4. Quis des. sit pud. aut mod, tam ear. cap. quam pulchre et breviter pro vulgari: cui, quaeso, dedecori sit desiderium, tam carus amicus efflagitatur, vel quis modum in eo tenere, h. e. ab eo sibi temperare, valeat? tam car. cap. tam boni et dilecti amici, φίλης κεφαλῆς. Praecipe, h. e. doce me canere, praecine. Musae igitur delegat partes, quas prae doloris gravitate se ipsum sustinere posse désperat; et sic passim poetae res gravioris momenti Musis memorandas demandant; cf. Catull. LXVIII. 45. Virgil. Eclog. VIII. 63. Translatum autem est verbum praecipere e re scenica, ubi chori magistri carmina choro canenda praecipiunt h. e. praecinunt. liquidam h. e. claram, sonoram, dulcisonam; sic apud Ovid. Am. I. 13. 8: liquidum canere dicuntur aves, quibus Lucretius V. 1378. voces liquidas tribuit. pater, h. e.

Horat. Doer. T. I.

--

Iuppiter, qui Musas ex Mnemosyne procreasse dicitur.

[ocr errors]

v. 5-8. Ergo Quint. perp. sop. urg.? pro vulgari: ergo Quintilius mortuus est? sopor vel somnus, qui Leti consanguineus (Virg. Aen. VI. 278.) modo perpetuus, dréqucov, modo longus, panoós, výroεtos, modo ferreus, záλxeos, dicitur, sexcenties de morte. Virgil. Aen. IX. 745: Illi dura quies oculos et ferreus urget Somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem. cf. ad Catull. V. 6. cui Pud. et Iust. sor. cett. quis unquam reperiri poterit eo modestior, iustior, sanctior, candidior? observent tirones in magnifico huius simplicis sententiae ornatu poetae artem. Pudor, sic Aldos dea Euripidi Fragm. Hippol. apud Stob. t. 31. incorrupta, corrumpi nescia, sancta, intemerata. Fides, Cic. de Off. II. 7: Est enim fundamentum iustitiae fi

des.

[ocr errors]

v. 11-12. Tu frustra p. h. non ita credit. posc. Quint. deos. sententia, docta loquendi brevitate pau

F

Quod si Threicio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem,
Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida,
Non lenis precibus fata recludere,

15

v. 13-15. Quid? si Num, Lamb., Vanderb. e Codd. Quod si Non, Codd. alii et pleraeque editiones. Vide Orellium ad h. Ï. R.

[blocks in formation]

v. 13-20. Sententia: quamvis dulcius caneres Orpheo, cui arbores adeo aures praebuere, Quintilii tamen anima, semel inexorabilis Mercurii virga ad inferos compulsa, numquam in corpus redibit, h. e. Quintilium semel mortuum haud in vitam revocabis. Nuperrime prolata in edit. Vanderburgii lectio: Quid? si Threicio Num vanae redeat gregi? quam tantopere aliis placere video, mihi quidem displicet. Immo haud temere sollicitandam esse particulam non cum gravitate positam satis docent alii loci huic nostro simillimi; infr. IV, 7. 23: cum semel occideris et de te splendida Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas. et II, 14. 5: Non si trecenis, quotquot eunt dies, Amice,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

horrida, horrorem incutiente; aurea virga tribuitur Mercurio v zолоμл supг. I, 10. 18. ubi cf. not. non len. prec. fata reclud. non audiens preces, ut viam, qua, qui ex fato ad Orcum destinati sunt, in vitam redeant, recludat et aperiat; nam (Propert. IV. 11.2): Panditur ad nullas ianua nigra preces, Oppian. Halieut. IV. 394: ἀνέκβατος ἄιδος εὐνή, ubi plura exempla in hanc sententiam congessit Rittersh. fata igitur recludere docta brevitate pro: viam ex Orco in vitam redituris occlu

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »