Latinsk læsebog for gymnasiet ...: del. [Udvalg av Eutropius, Caesars Gallerkrig, Livius, Ovid, Catuls digte, Horats oder

Predný obal
V. Pios boghandel, T. Branner, 1911
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 71 - Aequam memento rebus in arduis servare mentem, non secus in bonis ab insolenti temperatam laetitia, moriture Delli, seu maestus omni tempore vixeris, 5 seu te in remoto gramine per dies festos reclinatum bearis interiore nota Falerni.
Strana 74 - Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae ; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet...
Strana 66 - Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se luppiter ipse petat. dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.
Strana 63 - LUGETE, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat.
Strana 52 - Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat. Aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere: seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset.
Strana 59 - ... saepe, ubi constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, ' Invide' dicebant ' paries, quid amantibus obstas? quantum erat, ut sineres toto nos corpore jungi, aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres I 75 nec sumus ingrati ; tibi nos debere fatemur, quod datus est verbis ad amicas transitus aures.
Strana 27 - Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in armis sunt, Hi domi remanent. Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur.
Strana 66 - Nulla potest mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me Lesbia amata mea es. nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
Strana 74 - Frustra: nam gelidos inficiet tibi Rubro sanguine rivos Lascivi suboles gregis. Te flagrantis atrox hora Caniculae Nescit tangere, tu frigus amabile 10 Fessis vomere tauris Praebes et pecori vago.
Strana 70 - ... integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nee venenatis gravida sagittis, Fusee, pharetra, sive per Syrtes iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes. namque me silva lupus in Sabina, dum meam canto Lalagen et ultra terminum curis vagor expeditis, fugit inermem.

Bibliografické informácie