Obrázky na stránke
PDF
ePub

B. III. 30.

(110) SANCTUS David, vulgo Davy, Archiepiscopus MS. Eccl. Urbis Legionum, 147 ætatis suæ anno celestia regna Dunelm. petivit. Nonus ex parte australi.

SANCTUS MAGLORIUS, Archiepiscopus Dolensis, monachus. Undecimus ex parte australi.

SANCTUS MALACHIAS, monachus, Archiepiscopus Arma- fo. 1v. chanus. Duodecimus ex parte australi.

SANCTUS SAMPSON, monachus, Archiepiscopus Dolensis. Decimus ex parte australi.

SANCTUS EUCHERIUS, monachus, et Archiepiscopus Lugdunensis. Sextus ex parte australi.

NOMINA EPISCOPORUM.

fo, 12.

SANCTUS HERCULIANUS, in episcopum

in episcopum Perusinum electus.

SANCTUS EUTROPIUS, ecclesiæ Valentinæ episcopus.
SANCTUS HELENUS, monachus, episcopus Heliopoleos.

SANCTUS CEDD, monachus Lindisfarnensis Monasterii, unus ex discipulis Sancti Aydani, et germanus Sancti Ceddæ, Lichefeldensis episcopi, a Finano episcopo Lindisfarnensi in episcopum ordinatus, gentem Orientalium Saxonum et Swythelmum regem Orientalium Anglorum cum suo populo ad fidem convertit. Monasterium de Lestingaeu ex donacione et concessione Ethelwaldi regis Northumbriæ filii Sancti Oswaldi fundavit, et religiosis moribus, juxta ritus ubi educatus fuerat, instruit. Regem Orientalium Saxonum Sigibertum, pro eo quod contra prohibicionem suam in domo cujusdam comitis per eundem episcopum excommunicati epulaturus intravit, in eadem domo

per dictum comitem occidendum fore predixit. Beda de Gestis Anglorum, lio 3. cais 22 & 28.

Floruit anno Gratiæ 706.

SANCTUS GERMANUS, monachus, Autisiodorensis epis- fo. 12v. copus.

' This is the last entry of the situation of a picture,

B. III. 30.

MS. Eccl.

SANCTUS JOHANNES, Gerundensis Episcopus et monaCath.

chus. Dunelm.

SANCTUS MARTINUS, monachus, Dumiensis sanctissimus

pontifex. fo. 13. (111) SANCTUS THEODULPHUS, Abbas Floriacensis, deinde

Episcopus Aurelianensis.

SANCTUS ETHELWOLDUS, primo monachus Glastoniæ, postea Abbas Abendoniæ, deinde episcopus Wintoniensis, a beato Dunstano consecratus, co-operantibus regibus Edredo et Edgaro. Sex monasteria monachorum fundavit

et reparavit, videlicet Abendoniæ, Hely, Thorney, Burgh, Nota hic. et duo in civitate Wintoniæ. Hic semel ad Dunelmum

est profectus, ubi, quod magnæ videbatur audaciæ, revulso sepulcri operculo, cum Sancto Cuthberto quasi cum amico loquebatur, munusque amoris deposuit* et abiit, et Wintoniæ sepultus quiescit, ubi meritis ejus multa miracula usque in hodiernum diem operari dignatus est Deus. Ex Historia Aurea," cais 55, 56, 57, sub anno Gratiæ 960.

SANCTUS FRANCISCUS, Terraconensis episcopus et monachus.

SANCTUS LAMBERTUS, monachus, Trajectensis ecclesiæ episcopus.

SANCTUS FAUSTUS, Abbas Lirinensis, episcopus in Gallia.

SANCTUS ERCOMWALDUS, Londoniensis episcopus.

SANCTUS AUDOMARUS, monachus, Episcopus Tavernensis.

SANCTUS FRONTO, monachus, Petragoricensis episcopus.

SANCTUS WLSTANUS, monachus, episcopus Wigorniensis.

SANCTUS PETRONIUS, Bononiensis Ytaliæ episcopus.

SANCTUS ALDELMUS, monachus, episcopus Shyreburnensis.

SANCTUS SERAPION, monachus, decem millium monachorum pater, Tymensis episcopus.

fo, 13v.

fo. 14.

fo. 14v.

*

Cath. Dunelm.

fo. 15.

SANCTUS FULGENTIUS, monachus, Ruspensis ecclesiæ MS. Eccl. episcopus. *

B. III. 30. SANCTUS HERACLIDES, monachus, et episcopus Bithiniæ.

SANCTUS EATA, unus de xij pueris Sancti Aydani, quos ab initio de natione Anglorum suscepit et educavit, postea monachus et abbas Mailrosensis et Lindisfarnensis factus, Sanctum (112) Cuthbertum in monachum creavit, ac prepositum sive priorem, primo Mailrosensem, post Lindisfarnensem fecit. Monasterium monachorum in Ripon, dato loco ab Alfrido rege, fundavit, ubi Sanctus Cuthbertus Angelum Dei hospicio suscepit.

Deinde per Theodorum Magnum Cantuariensem archiepiscopum ordinatus episcopus regimen Haugustaldensis et Lindisfarnensis ecclesiarum, duarum videlicet sedium, aliquamdiu accepit, et tandem apud Hexham obiit : quem intra ecclesiam, in scrinio honore condigno, Alfred filius Westou, presbiter Dunelmensis, collocavit. Beda de gestis Anglorum. Et ex vita ejusdem,* sub anno Gratiæ 678.

SANCTUS CUTHBERTUS, patronus ecclesiæ, civitatis, et libertatis Dunelmensis, nacione Hibernicus, regiis parentibus ortus, nutu Dei Angliam perductus et apud Mailros monachus est effectus, deinde in ecclesiam Lindisfarnensem fo. 1'5v. per Abbatem suum Eatam

Eatam translatus, postea vitam anachoreticam in insula Farne ducebat solus. Demum per Egfridum regem et Theodorum archiepiscopum Cantuariensem, in plena sinodo, in episcopum Lindisfarnensem eligitur, et a septem episcopis Eboraci consecratur. Cujus corpus per Aldunum episcopum Dunelmiam translatum, ibidem post 418 deposicionis suæ annos incorruptum et flexibile, dormienti quam mortuo similius est inventum. Beda de Gestis Anglorum libro 4to, cais 25, 26, 27, 28, 29, 30, 31 (27-32). Et ex Libro* de Exordio et Progressu ecclesiæ Lindisfarnensis simul et Dunelmensis. Floruit anno Gratiæ 680.

SANCTUS GERMANUS, monachus, episcopus Parisiensis.
Sanctus EgWINUs, monachus, Wigorniæ episcopus.

B. III. 30.

fo. 16v.

MS. Eccl. SANCTUS MAURELIUS, monachus, Andegavensis epis

Cath. Dunelm. copus. fo. 16. SANCTUS MOISES, monachus, Saracenorum episcopus.

SANCTUS LUPUS, monachus, Trecasinæ urbis episcopus.
SANCTUS AMANDUS, monachus, Trajectensis episcopus.

SANCTUS JACOBUS, cognomine Sapiens, Nizibenæ, quae et Antiochia, Persarum civitatis, episcopus.

SANCTUS BRITHWOLDUS, monachus, Wintoniensis episcopus.

SANCTUS EADBERTUS monachus, et septimus episcopus (113) Lindisfarnensis, vir sciencia scripturarum divinarum simul et preceptorum cælestium observantia, ac maxime elemosinarum operacione insignis, sæpius per intervalla

temporum in aliqua insularum Domino solitarius militavit, fo. 17. in quibus predecessor ejus Cuthbertus aliquamdiu morari

consuevit, corpusque Sancti Cuthberti post undecim sepulturæ suæ annos cum pannis et vestimentis, quibus fuerat involutum intemeratis incorruptum et flexibile inventum de terra levavit novaque in theca recondidit ; corpusque ejusdem, juxta quod vivens petierat, in sepulcro Sancti Cuthberti positum fuit, sed modo ejus ossa in thecis extra Feretrum Sancti Cuthberti ut sanctæ reliquiæ sunt

Beda de Gestis Anglorum. lio 4, cao 29 (27). Sanctus KENTEGERNUS, qui et Mungo, monachus, Episcopus Glascuensis.

SANCTUS EPIPHANIUS, monachus, Cypri Salaminæ episcopus.

SANCTUS AIDANUS, natione Scotus, monasterii de Hii, vir eximiæ sanctitatis, a sancto Oswaldo rege vocatus, primus Lindisfarnensis fuit episcopus, sedemque episcopalem simul et monachorum congregacionem, jubente rege prefato, anno gratiæ 635, ibidem instituit, ac gentem Berniciorum, suffragante et co-operante eodem rege, ad fidem convertit. Cujus doctrinam id maxime commendabat quod non aliter quam vivebat cum suis ipse docebat. Nihil enim ex omnibus, quæ ex propheticis evangeliis et

servata.

fo. 170.

fo. 18.

apostolicis literis facienda cognovit, prætermisit. Ex hac MS. Eccl. eciam ecclesia omnes ecclesiæ et monasteria provinciæ Dunelm. Berniciorum sumpserunt originem. Demum, peractis in B. III. 30. episcopatu 17 annis, obiit ; cujus animam Sanctus Cuthbertus, conversacionis angelicæ juvenis egregius, ab angelis in cælum deferri conspexit. Beda de Gestis Anglorum, sub anno Gratiæ supradicto.

SANCTUS GREGORIUS NAZANZENUS (sic), episcopus, monachus.

SANCTUS ALBINUS, monachus, episcopus Andegavensis.
SANCTUS CEDDA, monachus, episcopus Lichefeldensis.
SANCTUS VIGOR, monachus, Baiocensis episcopus.

SANCTUS FINANUS, natione Scotus, et monachus de insula Hii, secundus episcopus Lindisfarnensis, ibidem ecclesiam sedi episcopali congruam edificavit, quam postea Theodorus magnus, (114) Archiepiscopus Cantuariensis, in honore beati Petri dedicavit. Mediterraneorum Anglorum regem Peadam in provincia Northanhimbrorum baptisavit, et quatuor monachos suos, videlicet Cedd, Adda, Betti et Dymna, qui erudicione et vita videbantur ydonei, ut ejus genti predicarent, de ecclesia sua cum eo direxit; postea Sigbertum regem Orientalium Saxonum lavacro baptismi perfudit, et predictum Cedd monachum fo. 18v. suum eidem regno in episcopum ordinavit, ubi et duo monasteria construxit. Beda de Gestis Anglorum, lio 3o, cais 17, 21, 22, sub anno Gratiæ 652.

SANCTUS LEODEGARIUS, monachus, Episcopus Eduensis.

NOMINA ABBATUM.

SANCTUS LEONARDUS, monachus et abbas.

SANCTUS KARILEPHUS in Arvernensi territorio clarissimis parentibus ortus, postea in monasterio Casagaia juxta urbem Cenomanicam, quod ipse fundavit, monachus et Abbas effectus, regem Francie Hildebertum ejusque familiam de quodam vase parvulo semel vino impleto sed meritis ejusdem Sancti semper exuberante habundantissime

« PredošláPokračovať »