Obrázky na stránke
PDF
ePub

psalteria, ab Abbate et Conventu de Alba Landa ccc missas et ccc psalteria, a Priore et Conventu Augustaldens. ccc missas et ccc psalteria, a Priore et Conventu de Brenkeburn ccc missas (130) cum omnibus psalteriis in ecclesiâ suâ dicendis, a Priore et Conventu de Tynemuth ccc missas et cc psalteria, a Priore et Conventu de Coldingham cccc missis et cccc psalteria, a Priore et Conventu de Boulton LXxx missas, a Priore et Conventu de Finchall cccc missas et cccc psalteria, a Priore et Fratribus de Insula ccc missas et cc psalteria, a Fratribus de Banburgh c missas, a Fratribus de Jarwe ccc missas, a Fratribus de Weremuth cc missas, a Fratribus de Farn c missas et c psalteriâ, a Priorissâ et Conventu de Nesham ccc psalteria, a Priorissa et Conventu de Lamely ccc psalteria, a Priorissâ et Conventu de Berewich LX missas & ccc psalteria, a Priorissâ et Conventu de Halistan LII missas et CCC psalteria, a Priorissâ et Conventu de Novo Castro ccc psalteria, cum ceteris bonis quæ in singulis ecclesiis prænotatis fient privatim et publicè, benefactoribus omnibus prænominatis liberaliter esse concessa. Summa vero psalteriorum IV. M. Nos autem, præter missas suprascriptas, facimus singulis diebus sex missas pro prædictis benefactoribus in monasterio nostro celebrari. Et est summa missarum VIIM ccc et XXXII. Et in hujus rei testimonium sigillum nostrum præsentibus literis fecimus apponi. (Before 1244.)

II.-H. Elyens.* conferentibus ad fabricam ix altarium XL dies per septem annos.

Anno M.CC.XXXV. OMNIBUS hoc scriptum visuris vel audituris, H., Dei gratia Eliensis Episcopus, salutem in Domino. Inter præclaros Christi Confessores quorum præsentia corporalis Anglicanæ patrocinatur Ecclesiæ, Beatus Cuthbertus non mediocre sanctitatis præconium dinoscitur optinere. Nec immerito laudibus humanis attollitur, cujus meritis infirmi sanitatis gratiam consequuntur. Cujus caro carie carens et prorsus integrè perseverans, dormientem potius quam mortuum repræsentare videtur. Membra namque beati viri manere penitus incorrupta, non solum Venerabilis Bedæ presbiteri scriptura testatur, verum etiam probavit ipsius sanctissimi

corporis translatio, sub hoc novissimo tempore celebrata. Hic itaque thesaurus, super aurum et topazion preciosus, apud Dunelmensem requiescit Ecclesiam, ubi supra sacrum illius sepulchrum devocio veterum lapideas erexit testudines, quæ jam nunc plenæ fissuris et riinis, dissolutio- . nem sui indicant imminere, adeoque propinquam minatur ruinam, ut quicunque molem illam tam suspecte pendentem aspexerit veraciter dicere possit, quoniam terribilis et tremendus est locus ille. Cum autem venerabilis frater Dominus R. Dunelmensis Episcopus, tam manifesto desiderans obviare periculo disponat, auxiliante (131) Domino, apud orientalem supradictæ Ecclesiæ partem novum opus .extruere in quo ipsius sancti Confessoris corpus valeat tutius pariter et honestius collocari, universitatem vestram monemus et hortamur in Domino, ut ad præfati operis fabricam celerius consummandam de bonis vobis a Deo collatis aliqua caritatis subsidia velitis misericorditer erogare, quatenus per hæc et alia bona quæ feceritis æterna possistis gaudia promereri. Nos vero de Dei misericordia et de gloriosæ Virginis, necnon et Sancti Cuthberti omniumque sanctorum meritis confidentes, omnibus qui fabricæ memoratæ pias elemosinarum largitiones impenderint, seu prædictum locum per hoc septennium proxime futurum causa orationis adierint, et quorum Diocesani hanc indulgentiam nostram ratam habuerint, si de peccatis suis vero contriti fuerint et confessi, triginta dies de injunctâ sibi penitentiâ relaxamus. Data London. anno gratiæ Millesimo Ducentesimo tricesimo quinto. Septimo id. Julii.

III. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Clementem, permissione divina ecclesiæ Dumblanensis ministrum humilem, omnibus visitantibus Majus Altare in ecclesia Dunelmensi per ipsum in honorem Sanctæ Mariæ semper virginis consecratum. Data apud Dunelm. die consecrationis predicti Altaris, scilicet nonis Junii, pontificatus anno xxx.

IV. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Clementem, permissione divina ecclesiæ Dunblanensis ministrum humilem, omnibus aliquid ad reparationem

In dorso I 240.

fabricæ Dunelmensis ecclesiæ, quæ horribilem minatur ruinam, conferentibus. Data anno gratiæ 1243, kal. Octobris.

V. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Silvestrem, Dei gratia Karleolensem episcopum, omnibus visitantibus &c. Data Dunelm., 16 kal. Junii, primo anno pontificatus.

VI. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Gilbertum, Candidæ Casæ* episcopum, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti cum orationibus et donis. Data Dunelm. vii. kal. Novembris 1248, pontificatus xiiio.

VII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Ricardum, episcopum Mannensem et Insularum. Data apud Dunelm. primo anno pontificatus. (132) VIII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Gilbertum, Dei gratia Candidæ Casæ episcopum, “omnibus qui ad aliquod de quinque Altaribus in fronte Dunelmensis ecclesiæ positis, quorum fecimus dedicationem, causa devotionis advenerint." Data die dedicationis dictorum Altarium, scilicet xvi. kal. Julii, 1253, apud Dunelm.

IX. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa ferentibus aliquid ad Feretrum Sancti Cuthberti per Ricardum, Dei gratia episcopum Dunkeldensem. Data apud Dunholm. 1254.

X. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Albinum, permissione divina ecclesiæ Breynensis* ministrum humilem, omnibus visitantibus Galileam, &c. Data apud Dunelm., 1254.

XI. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Abel, Dei gratia episcopum Sancti Andreæ, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti sive Galileam, cum orationibus et donis. Data apud Dunelm. 4 non. Junii, 1254 primo anno pontificatus.

XII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Walterum, Dei gratia Norwicensem episcopum, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti. Data Dunelm. vi. id. Septembris, 1254. Pontificatus 10°.

con

anno

XIII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Walterum episcopum Dunelmensem, cum confirmatione Indulgentiæ Silvestris episcopi Karleolensis, Gilberti episcopi Candidæ Casæ datæ 7 kal. Novembriis 1248, item Indulgentiæ quadraginta dierum ab eodem singulis diebus in perpetuum ad quodlibet quinque Altarium in fronte ecclesiæ ab ipso consecratorum,

1253—Thomæ episcopi Egdunensis, * viginti dierum—Clementis episcopi Dumblanensis, viginti dierum, anno 1253, kal. MaiiIndulgentiæ quadraginta dierum concessæ ab eodem eodem anno, non. Junii, in consecratione majoris Altaris singulis diebus in perpetuum-Ricardi Sodorensis, Mannensis, et Insularum, quadraginta dierum-Abel episcopi Sancti Andreæ, quadraginta dierum, 4 non. Junii, 1254-Willielmi 1 episcopi Norvicensis, quadraginta dierum, 6 id. Septembris, 1256—Ricardi episcopi Dunkeldensis, quadraginta dierum, crastino S. Luciæ virginis, 1254—Roberti Rossensis, quadraginta dierum—Willielmi episcopi Catanensis,* quadraginta dierum-Ysaac episcopi Connorensis, quadraginta dierum-Alani epis(133)copi Ergadiensis,* quadraginta dierum. Data apud Aukland 8 id. Aprilis, pontificatus nostri anno septimo (1255).

XIV. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Alanum, Dei gratia Ergadiensem episcopum, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti sive Galileam. Data apud Dunelm. 1255.

XV. INDULGENTIA Ysaac episcopi Conorensis de quadraginta diebus concessa visitantibus Galileam sive Feretrum Sancti Cuthberti Dunelm. Data apud Dunelm. 1255.

XVI. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Robertum, Dei gratia Rosensem episcopum, xii. kal. Julii, 1255, pontificatus anno 6to, apud Dunelm.

XVII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Willielmum, Catanensis ecclesiæ episcopum, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti sive Galileam cum donis et orationibus. Data apud Dunelm. 16 cal. Octobris, 1255, anno pontificatus 9o. I Read “Walteri."

XVIII. INDULGENTIA Albini, Dei gratia Breynensis episcopi, concessa omnibus visitantibus quodlibet de quinque Altaribus in fronte ecclesiæ Dunelmensis. Data apud Dunelm., 4 non. Martii, 1256.

XIX. WilliELMUS, Dei gratia Connorensis episcopus, concedit quadraginta dies Indulgentiæ. Data apud Dunelm. 1258. Pontificatus anno secundo.

XX. INDULGENTIA viginti dierum ad fabricam sive reparationem ecclesiæ Dunelmensis concessa per Willielmum episcopum Glasguensem. Data apud Alnecrumb,* kal. Octobris, 1258.

XXI. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Henricum, Dei gratia Candidæ Casæ episcopum, omnibus visitantibus, &c. Data Dunelm., die Sancti Leonardi, 1 259.

XXII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Augustinum, miseracione divina Laudocensem* episcopum, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti. Data apud Dunelm. xv. kal. Decembris, 1259.

XXIII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per (134) G., Archiepiscopum* Eboracensem, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti sive Galileam, et conferentibus, &c. Data Dunelm. xv. kal. Decembris, 1259, pontificatus anno 2o.

XXIV. INDULGENTIA triginta dierum concessa per Robertum, Dei gratia Dumblenensem episcopum. Data Dunelm. pridie id. Septembris, 1260.

XXV. INDULGENTIA viginti dierum concessa per Henricum, miseracione divina Londoniensem episcopum. Data London, 1260.

XXVI. INDULGENTIA viginti dierum concessa per Rogerum, Dei gratia Conventrensem et Lichefeldensem episcopum. Data apud Oxon. 4 id. Martii, sexto anno pontificatus.

XXVII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Hugonem Elyensem episcopum. Data London, 3 kal. Martii, octavo anno pontificatus.

« PredošláPokračovať »