Obrázky na stránke
PDF
ePub

XXVIII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Archibaldum, miseratione divina Moraviensem episcopum, "omnibus visitantibus Feretrum Venerabilis Bedæ, presbiteri et doctoris egregii, cujus venerandæ reliquæ in majori ecclesia Dunelmensi sunt reconditæ.” Data Dunelm. vi. kal. Aprilis, 1268.

XXIX. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per fratrem Carbricum, miseratione divina episcopum Rathbotensem,* dummodo loci dyocesanus hanc indulgentiam ratam habuerit.

Data Dunelm. 1273.

XXX. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Petrum, Dei gratia Archadiensem* episcopum, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti cum donis, &c. Data apud Dunelm. septimo kal. Januarii, 1273.

XXXI. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Henricum, Dei gratia Candidæ Casæ episcopum, “omnibus qui ad aliquod de duobus Altaribus in fronte Dunelmensis ecclesiæ in parte australi positis, quorum fecimus dedicationem, causa devotionis advenerint, quorum unum dedicatum est in honorem Sancti Johannis Baptistæ et Sanctæ Margaretæ virginis et martyris, et aliud in honorem Sancti Andreæ et Sanctæ Mariæ Magdalenæ.” Data die dedicationis dictorum Altarium, scilicet, (135) vii. kal. Januarii, anno Domini M.CC.LXX quarto, apud Dunelm.

XXXII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Robertum, Dei gratia Dunelmensem episcopum, cum confirmatione Indulgentiarum predecessorum

predecessorum suorum. Data apud Myddelham xiii. kal. Martii, pontificatus anno primo.

XXXIII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Walterum, permissione divina Rofensem episcopum, omnibus aliquid de bonis suis ad reparationem novæ fabricæ Dunelmensis ecclesiæ celerius consummandam conferentibus ; “præsentibus usque ad prædictæ fabricæ inchoatæ perfectionem valituris." Data apud Dunelm. xii. kal. Septembris, 1277.

XXXIV. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per eundem episcopum omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti. Data eodem die.

XXXV. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Willielmum, Dei gratia episcopum Sancti Andreæ in Scocia. Data apud Dunelm. pridie idus Octobris, 1277.

XXXVI. INDULGENTIA quadraginta dierum per Willielmum, permissione divina Norwicensem episcopum, omnibus conferentibus aliquid de bonis suis ad reparacionem novæ fabricæ Dunelmensis ecclesiæ.

Data apud Dunelm. nonis Martii, 1278.

XXXVII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Robertum, Dei gratia Batoniensis ecclesiæ episcopum, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti cum orationibus et donis. Data apud Dunelm. xvi. kal. Octobris, 1280.

XXXVIII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Petrum, Dei gratia Conerensis ecclesiæ episcopum, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti. Data apud Dunelm. kal. Mar. 1280.

XXXIX. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Willielmum, Dei gratia Dunkeldensem episcopum, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti et aliquid conferentibus. Data apud Dunelm. xv. kal. Junii, 1285.

XL. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Willielmum, Dei gratia Brheyensem episcopum, omnibus, &c. Data apud Dunelm. 17 kal. Septembris, 1286. (136) XLI.

INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Thomam, Dei gratia Candidæ Casæ ecclesiæ episcopum, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti. Data Dunelm. nonis Septembris, 1302.

XLII. INDULGENTIA ejusdem episcopi visitantibus Altare Sanctæ Crucis, s.a.

XLIII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Willielmum (Lamberton), episcopum Sancti Andreæ, omnibus visitantibus Altare Sanctæ Crucis de novo con

structum in ecclesia Dunelm. Data apud Dunelm. 7 kal. Maii septimo anno pontificatus.

XLIV. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Robertum Elyensem episcopum. Data apud Novum Castrum super Tynam, 3 non. Octobris, 1306, consecrationis quarto.

XLV. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per fratrem Andream, permissione divina Ergadyensem episcopum, omnibus visitantibus Altare Sanctæ Crucis in ecclesia Dunelmensi. Data Dunelm. xiii. kal. Decembris, 1310, pontificatus anno 13o.

XLVI. Alia ejusdem episcopi, eodem anno.

XLVII. Antonius Patriarcha visitantibus feretrum vel reliquias XL d. Item idem Antonius Dunelm. XL d. Ao.Mo.ccc decimo.

UNIVERSIS Sanctæ Matris Ecclesiæ filiis præsentes litteras inspecturis, Antonius, permissione divinâ sanctæ Jerosolimitanæ Ecclesiæ Patriarcha et Episcopus Dunolmens., salutem in eo qui pro redempcione humani generis Jerosolimis voluit crucifigi. Gratum Deo impendere credimus obsequium, ipsumque Creatorem et Dominum omnium præcipue veneramur, dum sanctos suos devotæ Christianorum memoriæ recommendamus, eoque præstantius quo per allectiva indulgenciarum et remissionum munera ad orationis devocionem et elemosinarum largicionem animos fidelium excitamus.

De Dei igitur omnipotentis misericordiâ, gloriosæ virginis Mariæ matris ejus, sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et beatissimi Cuthberti Confessoris omniumque sanctorum meritis et precibus confidentes ; omnibus Christi fidelibus de peccatis suis vere pænitentibus et confessis, qui causa devocionis et oracionis ad Cathedralem Ecclesiam nostram Dunolmensem accesserint, et Feretrum beatissimi Cuthberti Confessoris aliasque Reliquias ibidem in quacumque parte dictæ (137) Ecclesiæ existentes visitaverint, seu de bonis sibi a Deo collatis aliquid eidem Ecclesiæ offerendo, seu alio modo largiendo caritative contulerint, quadraginta dies

ex

auctoritate nostra Patriarchali et rursum quadraginta dies jure nostro Episcopali de injuncta sibi penitencia misericorditer in Domino relaxamus. Ratificantes insuper per præsentes omnes Indulgencias a confratribus nostris Archiepiscopis et Episcopis quibuscumque causis præmissis concessas et imposterum concedandas. In cujus rei testimonium sigillum nostrum præsentibus est appensum. Data apud Eltham, Roffens' Dioces', quinto die mensis Junij.

Anno Domini millesimo trecentesimo decimo, Patriarchatus nostri quinto, et Consecracionis notræ vicesimo septimo.'

XLVIII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Willielmum, archiepiscopum Eboracensem, omnibus visitantibus Reliquias ecclesiæ Dunelmensis. Data Dunelm. 4 non. Maii, 1311, pontificatus sexto.

XLIX. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Willielmum, Archiepiscopum Eboracensem, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti et aliquid de bonis suis conferentibus. Data Dunelm. iv. non. Maii, 1311, pontificatus vito.

L. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Johannem, episcopum Conerensem, omnibus visitantibus Feretrum Sancti Cuthberti vel locum Reliquiarum cum donis. 3 id. Aprilis, 1319, pontificatus anno 25o.

LI. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Johannem, Dei gratia Karliolensem episcopum. Data apud manerium nostrum de Bello Loco, xvi. kal. Novembris, 1333, et consecrationis secundo.

LII. INDULGENTIA Ricardi, Dunelmensis episcopi, conferentibus ad fabricam Ecclesiæ vel ad Feretrum Sancti Cuthberti cum ratificatione omnium Indulgentiarum præcedentium.

UNIVERSIS—Ricardus, permissione divina episcopus Dunelmensis, salutem-Cum, ad promerenda sempiterna gaudia Sanctorum, sint nobis suffragia plurimum opportuna, loca Sanctorum omnium pia sunt devotione fidelium ' Seal engraved in Surtees's History of Durham,-Seals, plate v, No. 1.

veneranda ; ut, dum Dei veneramur amicos, ipsi nos amicabiles Deo reddant, et illorum quodammodo vendicando patrocinium apud Deum, (138) quod merita nostra non obtinent eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes, igitur, ut ecclesia Dunelmensis, in qua venerabilis patris nostri Cuthberti incorruptum corpus honorifice collocatur, congruis honoribus et crebris populorum accessibus frequentetur, omnibus vere pænitentibus quadraginta dies, &c. Data Dunelm. 7 Junii, 1334, pontificatus primo.

LIII. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Willielmum, Archiepiscopum Eboracensem, omnibus visitantibus locum Reliquiarum in ecclesia Sancti Cuthberti Dunelm. Data Dunelm. nonis Junii, 1334, pontificatus xvijo.

LIV. INDULGENTIA quinquaginta dierum concessa per Johannem, Archiepiscopum Cantuariensem, omnibus visitantibus Reliquias ecclesiæ Dunelmensis. Data Novi Castri super Tynam x. kal. Januarii, 1335, translationis 20.

LV. INDULGENTIA triginta dierum concessa per Thomam, Dei gratia Enhegdunensem* episcopum. Data Dunelm. 4 non Aprilis.

LVI. INDULGENTIA quadraginta dierum concessa per Rogerum, episcopum Rossensem, omnibus visitantibus Altare Sanctæ Crucis in ecclesia cathedrali Dunelmensi de novo constructum. Data Dunelm. 13 . ., consecrationis 4to.

« PredošláPokračovať »